Articulus 20
DE TROPOLOGICO EJUSDEM CAPITULI NONI INTELLECTU.
QUOD in exordio præsentis capituli Jeremias loquitur, Quis dabit capiti meo aquam, etc.? omnis præsertim prælatus, et animarum curatus, omnisque princeps christianus, imo et omnis Catholicus caritate diffusus, ac zelo Dei accensus, dicere debet tempore magnæ adversitatis ac ruinæ confratrum suorum sibi commissorum, seu quorumlibet proximorum, ut eorum tribulationes temporales, maxime autem animarum iniquitates deplorent: sicut Apostolus ait, Flere cum flentibus; et Salvator, Beati, inquit, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Sic Christus deflevit Jerusalem, et Paulus Judæos incre fratrum Christianorum
Rom. xii, 15.
Matth. v, 5.
Luc. xix, 41.
Rom. ix, 2, 3. dulos, Samuel quoque Saulem. Denique flendum est nobis desiderio patriæ, odio culpæ, Christi compassione, proximorum afflictione. Et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei, id est Christianos in anima spiritualiter mortuos, vel innocenter occisos. Quod ut efficacius impleamus, solitarium locum quæramus, juxta illud in Psalmo: Similis factus sum pelicano solitudinis. Gratiam etenim lacrimarum frequentia hominum impedit. Ideo subditur:
I Reg. 35.
Ps. ci,
Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum? Hinc ait Psalmista: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Et
Ps. liv. derelinquam populum meum, et recedam ab eis : quia omnes adulteri sunt, cætus prævaricatorum. Viri justi impiis cohabitantes, videndo pravitates illorum contra Deum atque justitiam, non mediocriter affliguntur : tum ex zelo Dei, cujus honorem desiderant, idcirco de ejus inhonoratione cordialiter contristantur; tum ex caritate fraterna, qua de proximorum periclitatione tristantur; tum ex zelo justitiæ, quo iniquitatem odiunt propter ejus in se ipsa deformitatem, propter quod non sine dolore cernunt justitiam conculcari ac vitia perpetrari. Unde in secunda sua epistola scribit beatissimus Petrus de Lot, quod adspectu et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.1 Denique Christus in Evangelio loquitur :2 O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos? At vero spiritualiter adulteri sunt, quorum animæ, Sponso cœlesti relicto, cum dæmonibus vitiisque concordant.
Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis. Hoc verbo redarguuntur falsiloqui, qui sine timore a veritate recedunt, quum tamen Deus sit veritas; ad quem ait Propheta :3 Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Apostolus quoque :4 Deponentes, inquiens, omne mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. Quod quam sit acceptum, Salomon in Proverbiis pandit : Misericordia et veritas non te deserant, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.5 Honestissimum plane est, nequaquam mentiri. Præinducto insuper verbo redarguuntur mordaces, fallaces, ac susurrones, fraternæ concordiæ corruptores, quibus convenit illud Psalmi :6 Exacuerunt ut gladium linguas suas. Confortati sunt in terra. Qui terrena magis quam cœlestia diligunt, in his quæ mundi sunt, confortari conantur. Quia de malo ad malum egressi sunt. Tales sunt, qui sine numero peccant, qui conscientiam suam quotidie examinare ac purificare non student, et pravitatem in consuetudinem convertentes, animarum suarum læsiones atque pericula non advertunt. Et me non cognoverunt, dicit Dominus. Nullus qui in peccato manet mortali prostratus, Deum agnoscit cognitione clara, formata et efficaci, nec limpidis, sed lippis eum inspicit oculis.
Unusquisque se a proximo suo custodiat, etc. His verbis docemur non omni spiritui credere.7 Unde in Proverbiis scriptum est : Innocens credit omni verbo ;8 astutus considerat gressus suos. In Ecclesiastico quoque : Si possides amicum, in tentatione posside eum, et non facile credas ei te ipsum ;9 est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. Et post pauca : Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte convitietur tibi.10 Attende tibi a pestifero. Vir fratrem suum deridebit.11 Quod quam impium sit, audiant derisores : scriptum est enim in Proverbiorum libro : Illusores Deus deludet;12 et in Isaia : Væ qui spernis;13 nonne et ipse sperneris ? Docuerunt linguam suam loqui mendacium. Hoc faciunt, qui ex consuetudine et cum delectatione mentiuntur ; item, qui verbis coloratis ac callidis sophisticisque utuntur. Ut inique agerent, laboraverunt. Quam multi tales ! quam multi discurrunt ut luxurientur ! quam multi nituntur ditari, aut plura beneficia, aut unum pingue acquirere, non ut Deo per vitam virtuosam ac sobriam obsequantur, sed ut in deliciis vivant, ut ab hominibus honorentur ! In dolo renuerunt me scire, dicit Dominus. Dolosi enim non merentur radio divinæ cognitionis perfundi.
Ecce ego conflabo et probabo eos in camino justæ vindictæ, in quo et reprobi invenientur. Sagitta vulnerans, lingua eorum : juxta illud, Filii hominum, dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.14 Timeant et se emendent susurrones et bilingues, qui teste Scriptura maledicti sunt.15 Hinc scriptum est :16 Purificate corda, duplices animo. Et Paulus : Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes;17 et rursus, Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini.18 Denique omnes isti per linguam suam primo occidunt se ipsos. Et heu, quam multi sunt tales ! secundum quod in Ecclesiastico legitur : Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic sicut qui interierunt per linguam suam. Ideo qui custodit os suum, custodit ab angustiis animam suam. In ore suo pacem cum amico suo, a quo amatur, sed quem non amat veraciter, loquitur, concordiam simulans ; et occulte ponit ei insidias, quùm tanto acrius nocet, quanto ille se minus ab ipso observat. Hinc fertur in Psalmo : Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus ipsorum ; da illis secundum opera eorum.19 Hoc est quod subditur : permissive, ita quod per tentationes dejicientur. Quis est vir sapiens, qui intelligat, id est, qui ex tribulationibus vitæ præsentis attendat æquitatem providentiamque Dei sublimis, et gravedinem propriæ culpæ?
Idcirco hæc dicit Dominus:20 Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis, id est, pane tribulationis et aqua angustiæ reficientur:21 quia non solum in futuro, sed etiam in præsenti variæ afflictiones occurrunt mundanis, qui gravissimum Dei judicium nequaquam effugient. Hæc dicit Dominus: Vocate lamentatrices, id est devotas et caritativas personas; et assumant super vos lamentum, id est, peccata vestra deplorent. Hoc consilium est salubre, ut qui duro sunt corde, ad ferventes ac compassivos confugiant: quatenus orando, condolendo, plorando, sibi succurrant.
Numquid super his non visitabo? dicit Dominus. Quasi dicat: Peccata ista magna sunt valde. Super montes assumam fletum, id est, prælatorum ac principum Ecclesiæ deflebo ruinam, qui ad tantam peccati labem sunt devoluti: qui tanto amplius sunt plangendi, quanto eorum impietas pluribus nocet. Et super speciosa deserti planctum, id est, de subditorum casu lugebo, qui sunt deserti hujus mundi quasi germina pulchra: nec enim pulchrius terræ ornamentum invenitur, quam sint homines, terræ habitatores. Quoniam incensa sunt igne concupiscentiæ, iræ, superbiæ; eo quod non sit ex istis vir pertransiens, id est, de via hujus exsilii festinans ad patriam. A volucre cœli usque ad pecora, id est ab elatis ac vanis usque ad eos qui vitam ducunt carnalem, transmigraverunt, id est, de Christi imperio ad dæmonum servitium exierunt. Et dabo Jerusalem, id est animam devotam atque Ecclesiam, in acervos arenæ. Hoc fit, dum spiritualiter per peccatum mortale omni esse meritorio, spirituali, infuso privantur. Et in cubilia draconum, id est dæmonum, qui in talium cordibus demorantur. Et civitates Juda, id est congregationes religiosorum seu particulares Ecclesias, dabo in desolationem
Consequenter pœnitentes exclamant : Deducant oculi nostri lacrimas, quia vox lamentationis audita est de Sion, id est de Ecclesia et principalibus locis ejus : quæ ruinam suam in spiritualibus bonis graviter plangit, quod scilicet jam tot sunt errores, schismata hæresesque in ea, tot abusiones et simoniæ atque acediæ. Ideo subditur : Quomodo vastati sumus, id est ab invisibilibus ac visibilibus hostibus impugnati, variisque peccatis vallati, et confusi vehementer ? Quia dereliquimus terram, id est, peccatis nostris amisimus militantis sanctæ Ecclesiæ communionem, et proprii corporis terram non subjecimus rationi ; quoniam deserta sunt tabernacula nostra, id est, corpora sive collegia nostra a Sancto Spiritu sunt relicta, ita quod templum ipsius esse jam desierunt.
Audite ergo, mulieres, id est præfatæ lamentatrices, seu quæcumque feminæ religiosæ ac sanctæ; et docete filias vestras lamentum, id est, inducite atque instruite eas, ut vobiscum nostra deplorent peccata. Quia ascendit mors per fenestras vestras, id est per sensus exteriores non custoditos. Qui enim illos non refrenat neque custodit, haurit per eos mortiferas species, et peccata incurrit mortalia, inspiciendo incaute quod non licet appetere, audiendo detractoria ac impia verba, tangendo lascive, gustando cum voluptate, odorando irrefrenate.22 Ideo scriptum est: Noli circumspicere in vicis civitatis; et, Averte faciem tuam a muliere compta;23 et, Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine;24 itemque, Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam.25 Ingressa est domos vestras, id est cubilia cordis, disperdere parvulos, id est imperfectos ac sensu sapientiæ minoratos, deforis, id est, qui extra disciplinæ custodiam inveniuntur, et juvenes de plateis, id est leves ac petulantes, de latitudine caritatis, quam relinquentes, incedunt per latitudinem vanitatis. Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, id est, corpora horum morte iniquitatum turpiter prosternentur.
Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Simili ratione nec nobilis in sua nobilitate, nec pulcher in pulchritudine sua, nec eloquens in eloquentia sua, nec ingeniosus in subtilitate; nec in aliqua perfectione naturali est gloriandum inaniter: ut quis de ea lætetur in se ipso, quasi non habeat eam a Deo; vel, ut de ea superbiat, aut alium spernat. Imo nec in supernaturalibus donis gratiæ est gaudendum, ibi ultimate sistendo, sed ea ad Deum ac ejus honorem finaliter ordinando. Sic quoque de ceteris Dei donis ac bonis possumus gloriari, in quantum per ea ad Dei amorem atque obsequium expediti efficimur. Sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, in via per fidem illuminatam ac sapientiæ donum, in patria vero per speciem. Hæc enim cognitio Dei, est nostra felicitas ac ultimus finis, Salvatore id asserente ad Patrem: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum;26 Joanne quoque in prima sua epistola:27 Nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Verumtamen quum ista Dei cognitio sit quid creatum, nec in ea gloriari debemus, ibi sistendo seu tanquam in objecto simpliciter ultimato, sed tanquam in ultimo fine interiori formali, quo immediate, proxime ac perfectissime conjungimur Deo, ipsum ad Deum, qui est finis ultimus atque felicitas objectalis, totaliter referendo, ut medium quo eum plenissime reveremur. Itaque in donis Dei gloriandum est ordinate, scilicet: in corporalibus exterioribus ac naturalibus, per relationem eorum ad bona spiritualia interiora ac supernaturalia; in istis quoque, per relationem eorum ad præfatam Dei contemplativam cognitionem; et item in hac, per relationem ejus ad Deum, universæ bonitatis atque totius beatitudinis fontem:2829 ut omnino qui gloriatur, in Domino glorietur, vel sicut in objecto, vel sicut in ratione ac fine gloriationis quæ objectaliter est de bonis creatis.
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui incircumcisum habet præputium circumcisione spirituali, qua omnia membra corporis, viresque animæ sunt circumcidendæ, ne aliquo horum aliter quam Deo placet, utamur. De qua re dictum est plenius. Super Ægyptum, id est, super eos qui in tenebris sunt vitiorum. Ægyptus enim interpretatur caligo. Et sic de ceteris gentibus hic expressis sumendum est secundum nominum interpretationem. Quod pertranseo, quum diversitas ista non variet sensum. Omnes gentes habent præputium: quoniam vitiis carnis laborant. Omnis autem domus Israel, id est Christiani, ut sit distributio pro generibus singulorum, incircumcisi sunt corde: quoniam multi in Ecclesia sunt, qui etsi corporaliter casti sunt, spiritualibus tamen vitiis inquinantur.
Footnotes
-
II *Petr.* II, 8. ↩
-
Marc. IX, 18. ↩
-
Ps. V, 7. ↩
-
Ephes. IV, 25. ↩
-
Prov. III, 3, 4. ↩
-
Ps. LXIII, 4. ↩
-
I *Joann.* IV, 1. ↩
-
Prov. XIV, 15. ↩
-
Eccl. VI, 7, 8. ↩
-
Eccl. VIII, 22. ↩
-
Eccl. XI, 35. ↩
-
Prov. III, 34. ↩
-
Is. XXXIII, 1. ↩
-
Ps. LVI, 5. ↩
-
Eccl. XXVIII, 15. ↩
-
Jacob. IV, 8. ↩
-
Galat. V, 26. ↩
-
Galat.v,15. ↩
-
Ps. xxvii, 3, 4. ↩
-
Eccl. xxviii, 22. ↩
-
Prov. xxi, 23. ↩
-
Eccli. xxviii, 22. ↩
-
Eccli. ix, 7, 8. ↩
-
Job xxxi, 1. ↩
-
Eccli. xxviii, 28. ↩
-
Joann. xvii, 3. ↩
-
I Joann. III, 2. ↩
-
I Cor. 1, 31; ↩
-
II Cor. x, 17. ↩
Chapter 20 of 75