Articulus 21
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI DECIMI : AUDITE VERBUM QUOD LOCUTUS EST, ETC.
REVOCAT insuper præsenti capitulo benignissimus Deus populum Israel, et sub illorum nomine homines universos, ab idololatriæ superstitione ad beatificum summæ Deitatis cultum. Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, id est ad vos, primo illud loquendo ad me suum prophetam, deinde illud nunc per me loquitur vobis, o domus Israel. Hæc dicit Dominus : Juxta vias gentium nolite discere, id est, ritus et actus gentilium non addiscatis ut imitemini ea ; et a signis cæli, videlicet duodecim signis zodiaci, ac astris et constellationibus variis, nolite metuere, quasi aliquid numinis sit in illis, et quasi fataliter cogant, aut pro suo arbitrio prodesse obesseve possint, quæ timent gentes idololatræ. Verumtamen homo, quantum ad corporis immutationem, subjacet influentiis cœlestium corporum. Secundum diversas autem corporis immutationes, disponitur anima ad diversas affectiones seu passiones. Imo ex variis planetarum conjunctionibus ac constellationibus, maxima imminent pericula populis, scilicet sterilitates terræ, inundationesque maris. Sed ob hæc, astra non sunt veneranda, quæ agunt necessitate naturæ, sed rector atque creator eorum, in cujus nutu est talia impedire, ac naturalem cursum mutare. Quia leges populorum vanæ sunt, id est, statuta ac jussa deos colentium exstant inania, tanquam veræ beatitudinis impeditiva : nam reverentiam uni soli summo omnipotentique Deo debitam, creaturis impendunt.
Consequenter contra idololatras disputat : Quia lignum de saltu præcidit opus manuum artificis in ascia, id est, operatio manuum, seu operantes manus artificis, absciderunt de silva cum instrumento ferreo quod ascia nuncupatur, lignum seu ligna unde idola lignea fabricantur. Materia ergo vilis corruptibilisque consistit. Argento et auro decoravit illud, scilicet lignum jam formatum in similitudinem rei quæ colitur. Aliqui enim idola coluerunt tanquam imagines, alii tanquam res vivas. Sic igitur decoravit, ut per fulgorem decipiat intuentes. Clavis et malleis compegit artifex idolum, ut non dissolvatur. Quum enim sit opus artis, indiget talibus.
In similitudinem palmæ fabricata sunt idola, id est, eo modo quo cælatur aut pingitur arbor palmæ, vel manus, et non loquentur : quia non vivunt, et si loqui videntur, spiritus malignus interius format verba; portata manibus hominum seu aliis vehiculis, tollentur de loco ad locum, quia incedere non valent :1 juxta illud, Pedes habent, et non ambulabunt. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene, id est neque nocere neque juvare. Per quod reprobatur error Hermetis Trismegisti qui dixit, statuas animatas, sensu ac spiritu plenas, imbecillitatem ac sanitatem hominibus facientes. Denique de hac materia, scilicet idolorum reprobatione, pulchre ac plenius scriptum est in Isaia et libro Sapientiæ.23 Sed brevitati studens, ac tædium vitans, allegationes dimitto.
Non est similis tui, Domine, qui cuncta in infinitum perfectione excedis. Verumtamen, si nullus similis Deo, quomodo ait Joannes, Similes ei erimus?4 Et quomodo ad similitudinem suam fecit nos? Et respondendum, quod duplex est similitudo, videlicet naturalis et imitativa. Similitudine naturali, puta æqualitatis aut æquiparantiæ, nulla creatura est similis Deo, quum ab ejus majestate in immensum deficiat.567 Et quoad hoc, in Isaia scriptum est : Cui similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei?8 Porro similitudine imitativa, creaturæ Creatori assimilantur, quum et ipse præcipiat : Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Magnus es tu, non quantitate aut mole, sed potestate ac perfectione. Deo quoque idem est, esse et magnum esse; ejusque magnitudo, est sua essentia : quæ quum sit infinita, vere cantamus, Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.9 De quo scriptum est in Job : Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.10 Et magnum, imo immensum, est nomen tuum nominatum, haud dubium quin tu ipse nomine designatus, in fortitudine, quia omnipotens es.11 De quo Scriptura ait in Job :12 Sapiens corde est, et fortis robore.
7
Quis non timebit te, o Rex gentium? id est, quum talis ac tantus sis, merito omnes te formidarent, o Deus omnium gubernator, rex gentium universarum, ita quod tuæ potestati subduntur, quamvis tuæ voluntati non conformentur, se tibi humili obedientia subjiciendo. Vel ideo ait, Rex gentium, quia prævidit eas credituras in Deum. Timeamus ergo hunc regem sæculorum immortalem ac invisibilem.13 Quem utinam sic timeremus nos imperfecti ac vitiosi, sicut sanctus Job timuit eum, sic protestatus :14 Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Unde in Isaia docemur :15 Dominum exercituum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester. Tuum est enim decus, id est splendor sanctitatis ac veritatis, qui essentialiter pulcher es, cujus decor finem non habet, inter cunctos sapientes gentium, ita quod ipsi hoc noscunt, puta philosophi, vel quod præ illis decor competit tibi. Nam et ipsi philosophi deorum cultores, posuerunt unum altissimum Deum : cui, ut Proclus Platonicus scribit, tota deorum catena comparari non valet;16 quem et Porphyrius regem ac patrem deorum appellat. Et in universis regnis eorum nullus est similis tui. De quo scriptum est in Job : Ecce Deus excelsus in fortitudine, et nullus ei similis in legislatoribus;17 atque in Psalmo, Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.18
8
Pariter insipientes, per veræ sapientiæ carentiam, et fatui, propter irrationabilem cultum, probabuntur a te omnium judice, et cunctis illuminatis a te, tam artifices quam cultores deorum seu idolorum. Doctrina vanitatis eorum, lignum est argento involutum, id est, vana eorum doctrina, non circa Deum, sed circa lignum argento extra ornatum versatur. Alii (et melius) habent, Argentum, ut sit sensus : Argentum involutum, id est productum aut aliquo circumdatum, de Tharsis (id est de India, secundum quosdam, vel de locis marinis : in Hebræo enim Tharsis, mare vocatur) affertur, et aurum de Ophir, unde et Salomoni aurum afferebatur, ut tertio Regum legitur. Ista itaque pro idolorum afferuntur ornatu.19 Opus artificis et manus ærarii, supple, est idolum vel materia idolorum, in quantum artifex in ea et circa eam operatur; hyacinthus et purpura indumentum eorum, videlicet idolorum : quia idololatræ vicissim vestes hyacinthinas atque purpureas idolis circumposuerunt, ut venerabiliora crederentur. Opus artificum universa hæc idola sunt, vel eorum indumenta jam dicta.
10
Dominus autem, qui solus est per plenam auctoritatem omnium Dominus. Ceteri autem non sunt domini, nisi particulares et instrumentales, ac subditi Domino universali. Ideo Dominus nomen est appropriatum Deo omnibus præsidenti, juxta illud Amos : Dominus nomen illi;20 atque in Psalmo, Qui dominatur in virtute sua in æternum.21 Deus verus est : verus, inquam, Deus in semetipso, per veram, perfectam ac incommutabilem deitatem, non participatam aut dependentem;22 verus quoque in suis sermonibus. Imo ipse Deus sublimis et benedictus, est veritas superessentialis, exemplaris, æterna : a qua tanquam ex supersplendidissimo fonte, omnes veritates ceteræ tanquam rivuli derivantur, et in ea tanquam in superclarissimo speculo idealiter fontaliterque resplendent. Ipse Deus vivens, cui idem est esse ac vivere, qui solus per essentiam est vivens et vita : vita plane prima, fontana, superditissima, a qua vita naturæ, vita gratiæ, vita gloriæ profluxerunt; et rex sempiternus : qui universis legem præfixit; ad quem cuncti rectores ac principes comparantur, ut servi ad dominum; quem, teste Porphyrio, ipsa quoque deorum numina perhorrescunt. De quo scriptum est in Ecclesiastico : Unus est Altissimus, creator omnium omnipotens, rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum;23 itemque in Psalmo, Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.24
Ab indignatione ejus commovebitur terra : vel ipsum terræ elementum (cujus sæpe partes divina jussione concutiuntur, ob hominum scelera, juxta illud :25 Qui respicit terram, et facit eam tremere); vel impii ac terreni, qui commoventur, terrentur, moriuntur, damnantur, quum Deus indignationem suæ justitiæ super ipsos effundit. Hinc scriptum est in Job : Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit; qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutientur.26 Et non sustinebunt gentes comminationem ejus, id est, effectui divinæ comminationis resistere non poterunt, sed succumbent. Veniente enim super eos plaga, labuntur ac pereunt, secundum quod legitur in Job : Vidi iniquos Domino flante perisse.27
Sic ergo dicetis eis, scilicet gentilibus idolorum cultoribus, vel ipsis diis ac idolis : Dii qui cœlos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quæ sub cœlo sunt : id est, falsi dii qui superstitiose coluntur, quibus divinitas mendose adscribitur, nomen et cultum perdant in terra et sub cœlo, nec inter electos Dei computentur. Ex quo constat, solum omnium Creatorem esse Deum verum, et cultu latriæ honorandum. Per quod etiam Porphyrius Platonicus, Christianorum hostis acerrimus, ostenditur mendax : qui quum legem christianam assereret falsam, Mosaicam tamen perhibuit esse divinam. Quum ergo secundum Moysen et Prophetas solus omnium Creator sit adorandus, patet errasse Porphyrium, qui coluit deos, et dixit id lege non esse prohibitum. Imo verba ejus implicant contradictionem, sicut in libro de Civitate Dei Augustinus clarissime probat. Verumtamen in Scripturis rationales creaturæ interdum certas ob causas dii vocantur; sed non sic, ut adorentur, vel tanquam Deus colantur : nunc autem agit Propheta de diis, quos gentiles superstitiose colebant. Sed quum quidam eorum astra et orbes cœlestes ac elementa, potissime solem et lunam, ut deos coluerint, numquid orandum ut ista pereant? Et respondendum, quod imo, quantum ad hoc quod dii putantur atque coluntur, non autem quoad id quod a Creatore sortiti sunt.
Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem, id est mundum, in sapientia sua. Quod uno modo specialiter intelligi potest de Patre, qui per Unigenitum suum cuncta creavit. Filius enim, teste Apostolo, est virtus et sapientia Patris.28 De quo Filio ad Colossenses habetur :29 Qui est imago Dei invisibilis, quia in ipso condita sunt universa.30 Secundo, de Deo absolute seu superbeatissima Trinitate, quæ est unus Deus, omnium creator, principium primum, et finis. Præparat autem Deus orbem in sapientia sua, quia per eam totum mundum disponit ac regit. Et prudentia sua extendit cœlos, dans eis determinatam quantitatem, specificamque figuram, secundum prudentiæ suæ determinationem. Unde in Isaia legitur, quod extendit cœlos, et expandit illos sicut tabernaculum ad inhabitandum. Denique his consonat illud Proverbiorum : Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia.31323334
13
Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cœlo, id est, ad potestatis suæ imperium fiunt imbres in aere, in quo vapores humidi de terra elevati, condensantur in nubes, atque in pluvias resolvuntur. Hinc est illud Psalmistæ: Qui operit cœlum nubibus, et parat terræ pluviam. Et elevat nebulas ab extremitatibus terræ, id est a magno mari terram cingente. Fulgura in pluviam fecit, id est, terminavit. Nubibus enim in pluviales aquas resolutis, fulgura cessant. Et educit ventum, id est ventos, de thesauris suis, id est de potestatis suæ divitiis seu secretis, vel de locis terræ occultis, quantum ad determinatam terræ partem in qua venti incipiunt. Quamvis siquidem in generali noscamus ex quibus terræ plagis flent venti, nescimus tamen qua parte incipiant, aut quo loco generentur. Idem fertur in Psalmo: Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis. Præterea ista dicuntur, ut nedum cœlestia, sed terrestria quoque ac infima per divinam providentiam moderari noscamus, juxta illud Sapientis: Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus. Hinc etiam pulchre scriptum est in Job: Numquid scis quando præcepit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? Qui præcepit nivi, ut descendat super terram, et hiemis pluviis, et imbribus fortitudinis suæ. Et latissime funduntur aquæ; et nubes spargunt lumen suum: quæ lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis, super faciem orbis terrarum, sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri.
14
Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Hoc dupliciter explanatur. Primo, ut omnis homo quantumcumque doctus aut sapiens, comparatione immensæ sapientiæ Dei stultus dicatur, juxta illud Isaiæ: Deus dat scrutatores secretorum quasi non sint. Unde in Proverbiis Salomon ait: Stultissimus sum virorum. Quemadmodum enim comparatione divini esse divinæque lucis, omne esse ac lumen creatum est velut nihil ac tenebræ; sic respectu sapientiæ increatæ, creata sapientia quasi ignorantia reputatur. Secundo, ut de idololatris intelligatur, quos sua scientia fabricandi colendique idola, efficit stultos. Potest demum et tertio accipi, quod stultus sit omnis homo a scientia sua: quoniam scientia naturalis humanitus adinventa aut invenibilis, nemini sufficit ad salutem. Imo talis scientia inflat: qui autem inflatur, stultus est coram Deo. His consonat illud ad Romanos: Soli sapienti Deo honor et gloria.
Confusus est omnis artifex in sculptili, id est, idolorum artifices sunt confusi in suis sculptilibus seu idolis sculptis: quod per Apostolorum prædicationem clarissime patuit; quoniam falsum est quod conflavit, id est, idolum conflatione formatum, est mendax signum. Imo, secundum Apostolum, idolum nihil est: quia videlicet id quod per ipsum repræsentatur, nihil est, vel tale non est quale putatur. Etenim omnes dii gentium dæmonia. Et non est spiritus in eis, id est, spiritus vitæ seu anima vivens non est in idolis, tanquam forma intrinseca et pars essentialis horum; vel, Non est spiritus in eis, puta in artificibus, eo quod Sancti Spiritus careant gratia. Vana sunt idola, quia ab ultimi finis adeptione impediunt, et opus risu dignum, id est, opera sunt artificum deridenda. In tempore visitationis suæ, id est tempore ultionis divinæ, et idola et eorum factores atque cultores peribunt.
Non est his similis pars Jacob, id est, Deus pars patriarchæ Jacob, filiorumque ejus et omnium vitia supplantantium, non est similis idolis falsisque diis. Deus autem dicitur pars Sanctorum, secundum illud in Psalmo: Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei. Infra quoque in Threnis habetur: Pars mea Dominus, dixit anima mea. Et per Moysen Dominus ait frequenter: Ego pars Levitarum. Qui enim formavit omnia, ipse est, id est, Deus universitatis plasmator habet esse verum,
15
16
1 Cor. viii, 1.
Rom. XVI, 27.
1 Cor. viii, 4.
Ps. XCV, 5.
Ps. XV, 5.
Thren. III, 24.
Num. XVIII, 20; Deut. X, 9; XVIII, 2.
Ps. CXLVI, 8. alias facit
Ps. CXXXIV, 7.
Sap. XII, 13.
Job XXXVII, 15, 6, 10-13.
Is. XL, 23.
Prov. XXX, 2. plenum, perfectum ac infinitum, ita quod ipse simpliciter esse asseritur, sicut ad Moysen loquitur : Hæc dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Ad quem sanctus Job dicit : Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Et Israel virga hereditatis ejus, id est, populus Israel, et nunc populus christianus, est sceptrum et pars Dei, quia specialiter ad suum cultum eum elegit præ ceteris populis. Unde in cantico Deut. XXXII, 9. Moyses dixit : Pars autem Domini populus ejus, Jacob funiculus hereditatis ejus; et Ps. LXXIII, 2. Psalmista, Redemisti virgam hereditatis tuæ. Regnum autem Dei sunt, in quibus ipse per gratiam aut gloriam regnat. Dominus exercituum nomen illi. Pro quo in Hebræo habetur, Dominus Sabaoth : quod sonat, Dominus omnipotens, vel, Dominus virtutum : quæ nomina Deo sunt propria, qui cœlestium Dominus est virtutum, seu agminum supernorum. Hinc in Isaia scriptum est : Redemptor noster, Dominus exercituum nomen ejus.
His inductis, redit Propheta ad describendum Judæorum, qui Deo suo relicto, idola venerati sunt, pœnas. Congrega de terra confusionem tuam, id est, terræ nascentia et cetera bona tua in brevi confusibiliter a Chaldæis vastanda, collige intra urbem Jerusalem, quæ habitas in obsidione, id est tu, plebs Jerusalem, jam jamque a Chaldæis obsidenda. Unde Septuaginta transtulerunt : Congregavit deforis substantiam suam, quæ habitat in munitione. Quod autem hoc ironice dictum sit perfido populo, verba pandunt sequentia : quia hæc dicit Dominus : Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, id est, Judæos nunc per captivitatem projiciam usque in Babylonem; et tribulabo eos fame, peste et gladio, ita ut non inveniantur in terra ista Judææ.
Insuper loquitur Jeremias in persona Jerusalem seu plebis Judaicæ : Væ mihi super contritione, id est punitione mea, pessima plaga mea, id est gravissima : sicque pessima nuncupatur malitia pœnæ, non culpæ, quemadmodum apud Jonam legitur : Misertus est Dominus super malitiam, quam locutus est ut faceret eis (videlicet Ninivitis), et non fecit. Denique de hoc in Ezechiele Dominus dixit : Mittam in eos (puta Judæos) quatuor judicia mea pessima, scilicet quatuor plagas : quæ hic singulariter plaga vocantur, quoniam una plaga in genere, et quatuor in specie. Ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, id est, plaga ista me debilitans, pœna est mihi pro peccatis meis inflicta, et portabo illam patienter pro meis sceleribus. Unde pro infirmitate, Septuaginta transtulerunt, Vulnus. Istud dicitur in persona pœnitentium Judæorum, quibus vexatio contulit intellectum. Et consonat his illud Michææ : Iram Domini portabo, quia peccavi ei.
Deinde Jerusalem ait : Tabernaculum meum vastatum est, id est templum a Chaldæis combustum; omnes funiculi mei dirupti sunt, id est templi extentiones seu partes : quæ similitudinarie funiculi appellantur : nam de templo Salomonis loquitur nunc Propheta ad modum tabernaculi Moysis, quod funibus extendebatur, et pellibus operiebatur. Unde et hoc loco Septuaginta transtulerunt : Omnes pelles meæ conscissæ sunt. Filii mei, id est habitatores, exierunt a me in captivitatem, et non subsistunt in terra hac vel in vita. Nam multos eorum occiderunt Chaldæi. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas, id est, nemo est qui reparet me, et more solito tentoria mea expandat : juxta illud Isaiæ, Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.
Quia stulte egerunt pastores, id est principes sacerdotum, reges ac præsidentes, et Dominum non quæsierunt debita devotione, et recta intentione, obedientique mente ; propterea non intellexerunt ea quæ Dei sunt, et verba Prophetarum sanctorum, et omnis grex eorum dissipatus est, id est, subditi per vitia et tormenta disper
Jonæ III
Ezech. 21.
Mich. V
20
Num. 26; Ex. XXXVI, 1
Is. I,
21 si sunt ac destructi. Causa ergo erroris ac perversitatis, pœnæ et damnationis subditorum, est negligentia atque impietas superiorum, juxta illud Ecclesiastici : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Quam verum sit hoc, innotescit legentibus libros Judicum, Regum, ac Paralipomenon. Isti fuerunt pastores nomine, non virtute, quibus competit illud Zachariæ, O pastor et idolum. De hac re scriptum est plenius in Ezechiele, ubi inter cetera Dominus ait : Dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor. Quibus verbis præmisit : Væ pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Vox auditionis ecce venit, id est, verbum quod a Deo audivi, nunc adimpletur : sicut subjungitur : et commotio magna, id est ingens strepitus hostium, venit de terra aquilonis, scilicet de Chaldæa, ut ponat civitates Juda in solitudinem et habitaculum dracunum, id est, funditus destruat eas, ita ut venenata illic animalia demorentur.
Eccl. x, 2.
Zach. xi, 17.
Ezech. xxxiv, 5.
Ibid. 2.
Consequenter Jeremias communem humani generis fragilitatem insufficientiamque allegat, ut Deum ad misericordiam flectat. Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, id est, in hominis naturali ac propria potestate non est, viam justitiæ secundum divinæ legis intentionem implere; nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos, id est, in virorum potestate propria non consistit, conversari atque operationes suas dirigere secundum rectitudinem legis divinæ. Ideo ait Psalmista : Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. In Proverbiis quoque legitur : Cor hominis disponit viam suam, sed Dei est dirigere gressus ejus. Hoc est quod ad Romanos post multa concludit Apostolus : Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Denique, quum beatitudo ad quam conditi sumus, sit supernaturalis, non nisi per supernaturalia Dei dona et media atque subsidia ad eam pervenire valemus. Propter quod ait Salvator : Sine me nihil potestis
Ps. xxxvi, 23.
Prov. xvi, 9.
Rom. ix, 16.
Joann. xv, 5. facere. Itaque nil meritorie possumus cogitare, loqui aut operari, nisi per supernaturalia dona gratiæ et caritatis, imo et per actualem motionem Spiritus Sancti. Ideo namque ait Apostolus : Fiduciam talem habemus, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est. Et rursus, Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto; itemque, Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate, utique sua, non nostra, hoc est ex sua benevolentia. Sed quoniam infusionem donorum gratiæ nostra peccata præpediunt, recte orare debemus :
Corripe me, Domine, id est, in vita præsenti castiga me; verumtamen in judicio discretionis, id est secundum sapientiæ tuæ discretionem ac pietatis tuæ censuram, secundum quod noveris me posse ferre, fragilitati meæ condescendendo, patientiamque donando, et non in furore tuo, id est non secundum æquitatis tuæ rigorem, et sicut magnitudo iniquitatum mearum meretur. Hoc est quod orat Psalmista : Adspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. Et denuo Psalmista orat : Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Ne forte ad nihilum redigas me, id est, ne penitus me relinquas, perimas, et condemnes. Quamvis enim homo non redigatur in nihilum, quantum ad suam essentiam naturaleque esse, quum et anima ejus sit immortalis, materia quoque prima ingenerabilis incorruptibilisque feratur; nihilo minus spiritualiter in nihilum redigitur, quum omni esse gratiæ destituitur et privatur. Unde Apostolus : Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit. Quum itaque nullum malum maneat impunitum, optemus nunc paternaliter corripi, nec frangamur adversis, sed quidquid occurrit molestiæ, tanquam disciplinam Dei Patris patienter cum gaudio amplectamur, pensantes illud Apostoli ad Hebræos : Si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii estis.
II Cor. III, 4, 5.
I Cor. xii, 3.
Philipp. II, 13.
Ps. cxviii, 132.
Ps. vi, 2; xxxvii, 2.
Galat. vi, 3.
Hebr. xii, 8.
25
Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, id est, secundum rigorem justitiæ puni eas, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt. Ad litteram autem est sermo contra Chaldæos et adjutores eorum. Quia comederunt Jacob, id est, Judæos filios Jacob, quasi cibum consumpserunt ac peremerunt, et devoraverunt eum, bona eorum edendo; et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt, id est templi decorem, pascua terræ, et quidquid speciosum apparuit in Judæa. Hoc orat Propheta ex zelo justitiæ, conformans se æquitati ac voluntati divinæ. Potest quoque intelligi per modum denuntiationis propheticæ, vel ut in præsenti acriter puniantur, quatenus postremo levius habeant.
Footnotes
-
Ps. cxu. sec. H ↩
-
Is. xli. ↩
-
Sap.xiv. ↩
-
1 Joann. 2. ↩
-
1 Joann. iii, 2. ↩
-
Ps. cxiii, sec. ↩
-
Heb. ↩
-
Is. XL, 18. ↩
-
Ps. XCV, 4; CXLIV, 3. ↩
-
Job XXXVI, 26. ↩
-
Lev. XI, 44; XIX, 2. ↩
-
Lev. IX, 4. ↩
-
I Tim. I, 17. ↩
-
Job XXXI, 23. ↩
-
Is. VIII, 13. ↩
-
* caterva ↩
-
Job XXXVI, 22. ↩
-
Ps. LXXXV, 8. ↩
-
III Reg. IX, 28; X, 21. ↩
-
Amos v, 8; IX, 6. ↩
-
Ps. LXV, 7. ↩
-
II Reg. VII, 28. ↩
-
Eccli. 1, 8. ↩
-
Ps. xciv, 3. ↩
-
Ps. ciii, 32. ↩
-
Job ix, 5, 6. ↩
-
Job iv, 8, 9. ↩
-
I Cor. 1, 1. ↩
-
Coloss. 15, 16. ↩
-
Coloss. i, 15, 16. ↩
-
Prov. iii, 19. ↩
-
Is. xl, 22. ↩
-
I Cor. i, 1. ↩
-
Eccli. i, 8. ↩
Chapter 21 of 75