Skip to the text

Articulus 22

DE SENSU MORALI EJUSDEM CAPITULI DECIMI.

QUOD in principio hujus capituli Propheta ait Judæis, Juxta vias gentium nolite discere, etc., hoc est quod Apostolus loquitur Christianis:1 Non ambuletis sicut gentes, quæ ignorant Deum. Et a signis cœli nolite metuere: præsertim quum in Deuteronomio Moyses dicat: Solem, lunam, et omnia astra creavit Dominus Deus in ministerium cunctis gentibus; non ergo adores ea nec colas.2 Quia leges populorum vanæ sunt. Nonne et nunc vanissimæ sunt leges Sarracenorum ac Tartarorum, qui summum hominis bonum in carnalibus ponunt voluptatibus?

Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua. Quod communiter dicitur, in creatione manifestari Dei potentiam, in dispositione rerum, ejus sapientiam, his quoque verbis ostenditur. Porro, quum aliquid creat Deus, dicitur etiam id præparare, quia creando disponit, aptat ac ordinat illud ad suam operationem, aliosque profectus aut utilitates. Præterea nomine terræ, designatur peccator, qui terrena magis amat quam Deum: quem Deus in sua fortitudine facit, id est, spiritualiter reficit dum eum justificat, juxta illud Augustini: Majus est peccatorem justificare, quam cœlum et terram creare. Orbem autem, id est Ecclesiam, disponit ac præparat Deus in sapientia sua. Et prudentia sua extendit cœlos, id est contemplativos, quorum conversatio in cœlis est, mentes eorum elevando ad intuitum supernorum.3

Ad vocem suam dat multitudinem aquarum, id est expositionum ac documentorum sacræ Scripturæ, in cœlo, id est in Ecclesia, quæ in Evangelio frequenter regnum cœlorum vocatur;4 et elevat nebulas ab extremitatibus terræ. Per nebulas seu nubes, solent intelligi prædicatores, quos Deus ab infimis erigit ad divina. Fulgura in pluviam fecit: quia post comminationis terrorem adversitatisque ignem, consolationis ac reparationis dat pluviam, juxta quod fertur in Psalmo:5 Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Unde Apostolus:6 Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Et educit ventum de thesauris suis. Est ventus, id est impetus, persecutionis, tentationis, commotionisque animæ. Est etiam ventus bonus inspirationis divinæ. Estque uterque a Deo, secundum aliquem modum.

Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Nemo igitur scientem se jactet, quum ea quæ scimus, pene nulla sint respectu eorum quæ ignoramus. Nec solum comparatione Dei, sed etiam angelorum, homo viator quantumlibet doctus, est quasi ignorans ac stultus. Confusus est omnis artifex in sculptili. Hoc contra hæreticos, qui diversa mendaciorum portenta quasi sculptilia conflaverunt.

Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione. Deus confusiones et vitia Ecclesiæ invisibilibus hostibus semper obsessæ, aufert de terra, quum ei pœnitentiæ salutaris gratiam elargitur, juxta illud in Isaia : Delevi ut nubem iniquitatem tuam. Ecce ego longe projiciam habitatores terræ, id est eos qui terram quasi patriam diligunt, atque in ea morari magis quam peregrinari affectant : quos projicit Deus in tartarum. Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea. Hoc sobrie dicere possumus, quum undique impugnamur, dum corpore et corde affligimur, dum gravissimis tentationibus afficimur. Verum excessuum nostrorum enormitatem pensantes, patienter cuncta feramus, dicentes quod subditur : Ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam. Sic enim digne dicemus et illud in Job : Peccavi, et vere deliqui; et ut eram dignus, non recepi. O quam patienter fert cuncta adversa, qui peccatorum suorum multitudinem magnitudinemque illuminata mente perpendit !

Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt; propterea omnis grex eorum dissipatus est. Timeant hoc prælati, et si ullus sensus in eis est, horreant vehementer : quia ipsorum negligentia atque insipiens coram Deo vita, causa est iniquitatis ac damnationis subditorum; imo tot hominum patientur tormenta prælati hujusmodi, quot per eorum negligentiam pereunt. Ideo scriptum est :7 Judicium gravissimum fiet in his qui præsunt.

Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, etc. Non igitur præsumamus, neque inaniter in nostris meritis, industriis seu perfectionibus confidamus; sed cum Psalmista oremus : Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.8 Illud quoque Osee impleamus : Spera in Deo tuo semper.9 Nempe ob id, in Osee Deus omnipotens protestatur : Perditio tua ex te;10 in me tantummodo auxilium tuum. Verumtamen per ista homini non aufertur libertas arbitrii, quum in Ecclesiastico scriptum sit : Deus reliquit hominem in manu consilii sui.11 Nec aliquis potest se per suam impotentiam excusare, quum Deus misericors nulli quod in se est facienti, gratiæ suæ deneget opem. Corripe me, Domine, etc. Si sagaciter consideremus quam salubre ac utile sit a Deo paternaliter corripi in præsenti, dicemus ex corde : Corripe me, Domine, etc., secundum sensum jam præinductum. Hæc quippe correptio, a peccato emundat, gratiam impetrat, Christo conformat, a futuris suppliciis eruit, ad gloriamque perducit. Effunde indignationem tuam, etc. Hoc et in psalmo qui incipit, Deus, venerunt gentes, habetur;12 et contra persecutores Ecclesiæ ac boni communis impeditores, vicissim orandum est. Ceterorum moralitas patet ex præinductis.

Footnotes

  1. Ephes. IV, 17, 18. ↩

  2. Deut. IV, 19. ↩

  3. Philipp. 20. ↩

  4. Matth. 1 ↩

  5. Ps. LXV, ↩

  6. II Cor. 1 ↩

  7. Sap. vi, 6. ↩

  8. Ps. cxviii, 133. ↩

  9. Osee xii, 6. ↩

  10. Osee xiii, 9. ↩

  11. Eccli. xv, 14. ↩

  12. Ps. Lxxviii, 6, 7. ↩

Chapter 22 of 75