Articulus 23
EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI : VERBUM QUOD FACTUM EST A DOMINO AD JEREMIAM.
FREQUENTER in volumine Jeremiæ eadem repetuntur, ea potissime quæ ad moralem spectant doctrinam : non tamen superflue; admonitiones enim oportet frequentius iterare, potissime propter duros, quales erant quibus Propheta hæc loquebatur. Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens. His quæ nullam in se continent difficultatem, vel quæ ex superioribus innotescunt, immorandum non arbitror. Audite verba pacti hujus, id est testamenti legisve Moysis. Unde Septuaginta transtulerunt, Testamenti hujus. Lex autem fuit quasi testamentum Dei et pactum inter Deum et filios Israel. Et loquimini ad viros Juda, id est de tribu Juda : quo nomine etiam filii Benjamin ac Levitæ significantur; et ad habitatores Jerusalem.
Et dices ad eos. Quum jam pluraliter dixerit Dominus, Audite et loquimini, quo modo nunc singulariter præcipit Jeremiæ, Dices ad eos? Et respondendum, quod pluraliter dictum est, Audite, etc., ad omnes Prophetas vel justos in regno Juda, præsertim in Jerusalem tempore isto. Nunc autem ad Jeremiam, tanquam ad præcipuum aliquem, singulariter dicitur : Hæc dicit Dominus : Maledictus vir, maledicta quoque et mulier, omnisque adultus, qui non audierit aure interiori, efficaci ac obedienti, verba pacti hujus, quod præcepi patribus vestris, per Moysen in monte Sinai, in die, id est in tempore, qua eduxi eos de terra Ægypti. Dies autem in Scripturis pro tempore accipi consuevit. De fornace ferrea, id est de Ægypto simili ferreæ fornaci, quantum ad Israelitas, qui ibi gravissime affligebantur. Dicens : Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis. Qui enim unum præceptorum transgreditur, peccat mortaliter : propter quod gratia et caritate carens, nullum aliorum servat præceptorum secundum legislatoris intentionem. Idcirco servanda sunt omnia. Hinc Ecclesiastes asserit :1 Qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. Unde in Deuteronomio Moyses ait : Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris.2 Ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, id est, promissionem juramento firmatam, Patriarchis factam, impleam opere, vel impletam conservem. Quod autem fuerit hoc juramentum, subditur : daturum me eis, non in propriis eorum personis, sed posteris filiisque eorum, terram fluentem lacte et melle, id est terram Chanaan omnium victualium opulentia copiosam. Quam sæpe hoc Deus Abraham, Isaac et Jacob promiserit, in libris Moysis elucescit. Nihilo minus in Actibus loquitur Stephanus, quod Deus non dedit in ea Abrahæ hereditatem, nec passum pedis.3 Sicut est dies hæc, id est, quemadmodum nunc ad oculum claret, me quod spopondi implesse.
Et respondi, et dixi : Amen, Domine, id est, fiat quod dictum est, ut populus tuus in terra ista permaneat. Hoc ait Propheta impellente amore quo populum suum dilexit. Et dixit Dominus ad me : Vociferare, id est, alte serioseque prædica, omnia verba hæc in civitatibus Juda et foris Jerusalem, dicens. Non ergo in Jerusalem tantum prædicavit Jeremias, sed in agris et ceteris urbibus regni Juda : sæpius tamen et magis continue in Jerusalem, imo et ibi dumtaxat, ut apparet, tempore obsidionis Jerusalem. Audite verba pacti hujus, et facite illa, id est, præcepta legis implete. Quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc. Nam a tempore illo usque ad tempus Jeremiæ, admonuit Deus gloriosus atque omnipotens filios Israel per Moysen, Josue, Judices, reges sanctos, Prophetas ac ceteros justos, ut legem custodirent divinam, sicut ex veteris Testamenti patet decursu. Mane consurgens contestatus sum, et dixi : Audite vocem meam. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali. Omnia verba hæc jam sæpe exposita sunt. Et induxi super eos omnia verba pacti hujus [quod præcepi ut facerent, et non fecerunt], id est, comminationes in lege positas contra rebelles, inflixi istis Judæis inobedientissimis.
Et dixit Dominus ad me : Inventa est conjuratio in viris Juda, et in habitatoribus Jerusalem : id est, unanimiter se constrinxerunt juramento, pacto, seu forti assertione, facere ea quæ ego prohibui. Unde in libris Regum et alibi leguntur fœdus iniisse cum idolis, atque ad scelera perpetranda. Hinc subditur: Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, etc., scilicet ad idololatrias, avaritias, indurationes, infidelitates, ac cetera de quibus prædictum est vitia.
Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt, id est tribulationes multiplices per Chaldæos, videlicet famem, pestem, captivitatem et gladium. Hinc scriptum est in Michæa: Hæc dicit Dominus: Ecce cogito malum super familiam istam, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. Et clamabunt ad me tempore angustiæ, et non exaudiam eos, quia non vera caritate et pia devotione, sed servili timore ac dira necessitate compulsi, me invocabunt, quem tempore securitatis spreverunt. De hoc quoque in
Michæa scribitur: Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, sicut nequiter egerunt. Et per Isaiam Dominus: Quum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et quum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ plenæ sunt sanguine. Qualiter autem quærendus et inveniendus sit Dominus, Moyses docet: Quum quæsieris, inquit, Dominum Deum tuum, invenies eum; si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. Propterea hoc loco ait Hieronymus: Si non exauderit Dominus, nequaquam cessandum est ab orationibus, sed confugiendum semper ad Dei auxilium, qui iratus cito flectitur, et mutat sententiam, si et hi quibus iratus est, commutentur.
Et ibunt civitates Juda, id est cives earum, et habitatores Jerusalem, ad fana deorum, et clamabunt ad eos quibus libant, id est, ad deos quibus de liquida materia immolant; et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum: quia, ut dictum est capitulo præcedenti, dii nec bene facere possunt, nec male. Secundum numerum enim civitatum tuarum, erant dii tui, Juda, id est, o popule Judæorum; et secundum numerum viarum, id est platearum tuarum, o Jerusalem, posuisti aras confusionis, id est altaria idolorum, per quæ meruisti confundi, aras ad libandum Baalim. Ista superius dicta sunt: per quæ patet intolerabilis multiplicatio idololatriæ Judæorum.
Tu ergo, o Jeremia, noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, etc., id est, non ores pro eis, quia etsi simul cum eis orares pro eis, non exaudirem propter eorum malitias. Verba ista superius scripta, pleniusque exposita reminiscor. Cur autem pro eis non exaudiretur Propheta, Dominus pandit. Quid est quod dilectus meus, id est populus Judæorum, cui tam multa beneficia præstiti, atque ad cultum meum elegi (quorum aliqui fuerunt absolute a Deo dilecti, electi, ac prædestinati: non tamen hi de quibus nunc sermo; sed dilecti vocantur, quantum ad temporalia bona, vel propter specialia signa dilectionis Dei ad eos, ita quod Deus, quantum in se fuit, præbuit eis plurimas occasiones salutis: unde et de talibus Moyses ait, Incrassatus est dilectus, et recalcitravit), in domo mea, id est in templo, fecit scelera multa, exercendo idololatrias, ambitiones, usuras ibidem? Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? id est, vane puta te a tuis impietatibus posse per sacrificia emundari, quum tu ipse in affectu peccandi permanas. Istud quoque superius habitum est.
Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum, o Synagoga seu popule Judæorum, id est, tali olivæ te comparavit, et ita te appellavit pro tempore quo Deo digne ministrabas, tempore David, ante quoque et postea: ut patet in libris veteris Testamenti. Tunc nempe fuit populus Judæorum fecundus bonis operibus, pulcher per
13
Jer. II, 28.
14
Ibid. VII, 16.
15
Deut. XXXII, 15.
Jer. VII, 21, 22.
16
III Reg. XII, 26 et seq.; I Mach. I, 12, 16.
Mich. II, 3.
Ibid. III, 4.
Is. I, 15.
Deut. IV, 29. deos
Jer. X, 5.
David II Reg. vii, 23; 1 Par. xvii, 21.
Jer. II, 21.
Ps. LI, 10.
Osee xiv, 7.
17
18
19 sapientiam legis, fructifer in exterioribus rebus, speciosus in decore ac cærimoniis templi, ita ut Salomon diceret : Quæ est gens super terram sicut populus tuus Israel? Denique istud superius dictum est aliis verbis his : Ego te plantavi vineam electam, etc. Ad vocem loquelæ grandis, exarsit ignis in ea. Hoc tripliciter explanatur. Primo : Ad vocem, id est ad imperium, loquelæ grandis, id est sermonis Dei magni, ignis exarsit in ea, id est, Chaldæorum igne succensa est ipsa Jerusalem. Secundo : Ad vocem loquelæ grandis, id est ad sententiam Nabuchodonosor regis magni, exarsit ignis in ea. Nam ipso judicante, Jerusalem fuit combusta. Tertio : Ad vocem loquelæ grandis, id est propter verba superba jactantiosi sermonis hujus olivæ, ipsa combusta est, quia intumuit. Præterea, si Psalmistæ licuit dicere, Ego autem quasi oliva fructifera in domo Dei : quanto magis populus iste totalis pro tempore divini cultus, oliva modo prætacto vocandus est? Sed et de populo Israel scriptum est in Osee : Erit quasi oliva gloria ejus. Et combusta sunt fruteta ejus, videlicet rami hujus olivæ, id est, filii Synagogæ, a Chaldæis durissima tribulatione, quæ sub nomine ignis exprimitur, consumpti sunt.
Et Dominus exercituum qui plantavit te, id est, in terra ista constituit te, o præfata oliva, locutus est super te malum, id est, vastitatem tibi instare prædixit, pro malis domus Israel et domus Juda, id est propter peccata regni Juda, seu propter propria tua peccata, et propter peccata decem tribuum, in quantum secuta es ea eorumque vitia, etiam tua esse fecisti; quæ fecerunt sibi, id est ad suam perditionem, domus Juda ac Israel, ad irritandum me consecutive, quia ad eorum impietatem secuta est ultio justitiæ meæ, libantes Baalim.
Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tu ostendisti mihi studia eorum, id est machinationes atque insidias Judæorum. Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Totus hic locus a quibusdam ad litteram exponitur de ipso Jeremia, ita quod his verbis insinuat sibi divinitus revelatum, quod Judæi volebant eum occidere, eo quod iniquitates eorum argueret, plurimaque eis adversa prædiceret. Ideo comparat se innocentem agno miti, qui fertur ad locum mortis quo immoletur. Unde et subditur : et non cognovi, donec tu mihi revelares, quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Venite, mittamus lignum in panem ejus. B Voluerunt quippe Judæi, ut isti affirmant, particulas cujusdam arboris venenosæ cibo Jeremiæ miscere, et ipsum sic intoxicare. Verum ista expositio an sit satis catholica, ex verbis B. Hieronymi consideretur, qui ait hoc loco : Omnium Ecclesiarum iste consensus est, ut sub Jeremiæ persona, de Christo hæc dicta intelligantur. Sequendo ergo Hieronymum, imo Ecclesiam, iste est sensus :
Tu autem, Domine Pater, demonstrasti mihi Christo secundum naturam assumptam; et cognovi, te revelante. Siquidem animæ Christi a primo suæ creationis instanti contulit Deus Pater, imo Trinitas supergloriosa, universorum notitiam. Tu ostendisti mihi studia eorum, quibus Judæi conati sunt me persequi atque occidere, jam præcipitare, jam lapidare me satagentes. Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Hoc est quod de Christo in Isaia legitur : Sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente se obmutescet. Ipse equidem est Agnus qui tollit peccata mundi. Et non cognovi, subauditur peccatum, secundum Hieronymum, quia Christus peccatum non fecit; quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Venite, mittamus lignum, id est crucis patibulum, in panem ejus, id est ad corpus ipsius, de quo ipsemet loquitur : Caro mea vere est cibus; et denuo, Ego, inquit, sum panis vivus. Quod itaque ista contra Christum cogitaverunt, signum est quod ipse innocens fuit ac justus. Nam ideo contra eum con-
Luc. IV, 59; x,
Is. LI,
Joan, 29.
1 Pe, 22.
Joan, 56. Ibid. 4. ceperunt rancorem, quia eorum increpabat facinora. — Potest et ita intelligi : et non cognovi, id est, per modum ignorantis me habui, dum ad eos a quibus mox occidendus eram, accessi, nec eorum insidias determinate aperui. Secundum hunc modum
Ps. xxxiv, 15. ait in Psalmo : Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. Et psalmus ille ad litteram de Christo exponitur. In
Marc. xiii, 32.
Evangelio quoque testatur Christus diem judicii neminem scire, nec Filium hominis. Quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Venite, mittamus lignum in panem ejus, id est, morte seu passione crucis, quasi pane ac cibo eum impleamus, ut amaritudine adimpletus intereat.
Sap. ii, 20.
Unde in libro Sapientiæ dicunt : Morte turpissima condemnemus eum. Juxta hunc modum Christus testatur in Psalmo : Dederunt in escam meam fel. Est quippe consuetudo Scripturæ, imo et communis loquendi modus, ut id quo aliquis vehementer impletur, panis aut cibus ejus
Jer. ix, 15. vocetur. Unde superius dictum est : Cibabo populum istum absinthio. Dicunt autem nonnulli, quod quia Christus aperte prædicavit, Caro mea vere est cibus, et, Ego sum panis vitæ, Judæi isti increduli ex derisione corpus ejus vel ipsum nomine panis expresserunt. — Et eradamus eum de terra viventium, id est, de terra hac, in qua nos viventes degimus, eum per mortem tollamus; et nomen ejus non memoretur amplius, id est, fama ejus omnino depereat.
Joann. vi, 56.
Sic enim intendebant Christum occidere, ut nec memoria ejus in hominum cordibus remaneret. Propter quod in Psalmo testatur : Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus?
Ibid. 48.
Insuper Christus secundum naturam assumptam ait ad Patrem, vel etiam ad Deum Trinitatem : Tu autem, Domine Sabaoth, id est omnipotens, vel exercituum, scilicet angelorum, qui judicas juste, et probas renes et corda, id est, omnia interiora hominis, scilicet partem sensitivam ac intellectivam, inspicis, discutis, appro-
Ps. xl, 6.
20 bas, vel reprobas. Hinc est illud in Psalmo : Scrutans corda et renes Deus. Quod etiam in Apocalypsi Christus loquitur de se ipso : Scient, inquiens, omnes Ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique juxta opera sua. Videam ultionem tuam ex eis, id est, iniquitatem eorum ulciscere. Hoc orat Christus zelo justitiæ, et quantum ad eos qui in malitia sua pertinaces permanserunt. Nam pro aliis ipsemet precem fudit : Pater, ignosce illis. Huic consonat illud quod in
Ps. vii, 10.
Apoc. ii, 23.
B Isaia Christus fatetur : Dies ultionis in corde meo; atque in Psalmo, Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis. Hanc ultionem vidit Salvator, quando per Romanos Judæi destructi sunt. Tibi enim revelavi causam meam, quod scilicet innocens sum, nec ullo peccato mortem promerui, sed tuam voluntatem implendo, odium Judæorum incurri, et propter humani generis liberationem ista pati dignatus sum. Hanc causam revelavit seu fassus est Filius Patri, dum pas-
Luc. xxiii, 34.
Is. lxiii, 4.
Ps. xl, 11. sione instante dixit illud in Joanne : Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora; sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica tuum nomen. Itemque in Psalmo : Quoniam propter te sustinui opprobrium.
Joann. xii, 27, 28.
Ps. lxviii, 8.
Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt : Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris. Ex his potest alicui apparere, quod superiora non de Christo, sed Jeremia, ad litteram dicta sunt, ita quod concives Jeremiæ, videlicet Anathothitæ, voluerunt eum occidere, et a prophetando prohibere : quod si acquiesceret eis, non eum occiderent. Ad quod respondet B. Hieronymus, quod hoc loco per viros Anathoth designantur communiter omnes Judæi, præsertim habitatores Jerusalem. Anathoth namque obedientia interpretatur, et Judæorum populus aliquando Deo obediens fuit. Potest autem et aliter ac melius dici, quod etiam Hieronymus breviter tangit,
21 quod scilicet Prophetæ multa in figura Christi operati, passi, atque locuti sunt. Ideo quæ de se Jeremias asseruit verbis propheticis, dixit de se, in quantum fuit figura Christi. Idcirco de Christo litteralius principaliusque intelligendum est, quam de Jeremia. Sic et illud quod de Salomone prædictum fuit, Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, Apostolus de Christo prædictum conscribit.45 Similiter quod in Osee habetur, Ex Ægypto vocavi filium meum, evangelista Matthæus de Christo prophetatum allegat.67 Quod non advertentes hostes fidei christianæ, Porphyrius, Julianus ac Celsus, dixerunt Matthæum verbum istud mendose ac callide allegasse, quatenus eorum qui ex gentibus crediderant, simplicitati illuderet. Cœptam ergo de Christo interpretationem sequendo, dicendum quod viri Anathoth, puta Judæi, quærentes eum occidere, voluerunt eum a prædicationis ac prophetationis suæ exercitio impedire : quod si cessasset, non eum occidissent. Unde et in Evangelio habetur, quod Scribæ et Pharisæi cœperunt os ejus opprimere, de multis ei insidiantes.8
Propterea hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego visitabo super eos, id est, Anathothitas puniam. Juvenes morientur in gladio, filii eorum et filiæ eorum morientur in fame. Ista perpessi sunt a Chaldæis atque Romanis. Et reliquiæ non erunt ex eis. Quomodo intelligendum est hoc, quum in libro Esdræ legantur ducenti viginti octo de viris Anathoth a Babylonica captivitate reversi?9 Et respondendum, quod si ista determinate sumantur de habitatoribus loci illius, dici potest Jeremiam nunc loqui de eis qui eum tentabant occidere. Inducam enim malum pœnæ super viros Anathoth, annum visitationis eorum, id est tempus debitæ ultionis.
Expositio mystica.
PRÆTEREA, juxta mysticum intellectum, loquitur nobis Christus per Evangelistas atque Apostolos : Audite verba pacti hujus, id est evangelici testamenti. Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus. Unde et scriptum est :10 Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Quod præcepi patribus vestris, id est Apostolis, et per eos ceteris sacerdotibus atque fidelibus ; in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, id est tempore passionis, quo eos de tenebris sæculi, suppliciisque inferni eripui. Siquidem in Cœna novissima novum testamentum Christus instituit, atque Ecclesiæ Sacramentum confecit, dicendo :11 Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.12 Unde verba pacti hujus non audiunt, qui indevote et sine debita reverentia celebrant sive communicant : contra quorum ignaviam ingratitudinemque, viri virtuosi quotidie prædicant.
Inventa est conjuratio in viris Juda, et in habitatoribus Jerusalem, id est in Christianis, præsertim in clericis ac Ecclesiæ ministris, qui jam tam unanimiter ac pertinaciter rebelles sunt Christo, quasi adversus eum concorditer conjurassent : quorum erit tanto major intolerabiliorque damnatio, quanto præ ceteris ad conversationem exemplarem, piam ac sobriam, amplius obligantur. Contra quos etiam Dominus specialiter ait : Quid est quod dilectus meus, videlicet ordo clericorum ac sacerdotum, ad Dei obsequium singulariter deputatus, in domo mea fecit scelera multa, divinum Officium ac Horas cursorie, truncate, indevote solvendo, sine debita reverentia ac fervore celebrando, vel communicando, seu ministrando, ambitiose, luxuriose, gulose vivendo, in ecclesia fabulando, hinc inde circumspiciendo, vestibus curiosis, pretiosis superfluisque utendo, et taliter eleemosynas pauperum consumendo? Cui impiissimo populo recte nunc dicitur : Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? quasi diceret, Non utique. Imo corpus et sanguinem Christi conficiendo, sumendo, tractando, damnabiliores redduntur, dicente Apostolo :13 Quicumque manducaverit panem hunc, et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.14 Denique, quum vastatur Ecclesia, isto testimonio, secundum Hieronymum, est utendum : Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? Contra eos quoque qui aliena diripiunt, et pauperum bona gulose consumunt, dicendum est : Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas ?
Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum. Hoc tanto sublimius competit Ecclesiæ quam Synagogæ, quanto exuberantiora Spiritus Sancti charismata data sunt populo christiano, quam ipsis Judæis. Ecclesia ergo est oliva uberrima atque pulcherrima, misericordiæ visceribus plena, non habens maculam neque rugam, secundum Apostolum.15 Ad vocem loquelæ grandis, id est propter ejus in quibusdam superbiam, exarsit ignis concupiscentiæ, tentationis ac persecutionis, in ea, quoniam propter superbiam merentur multi incidere vitia carnis, tentari ac persequi : quibus dispereunt plures. Unde Dominus locutus est malum contra eam propter ejus peccata.
Postremo Christiani scelerate viventes, dicunt cum Judæis de Christo : Mittamus lignum in panem ejus, id est, doctrinæ ejus resistamus, obicemque ponamus. Christi nempe doctrina, panis est animæ. Et eradamus eum de terra viventium, id est de corde bonorum. Hoc realiter dicunt, quum bonos, innocentes ac simplices ad vitia conantur inducere. Quod si ad fœtorem luxuriæ castos induxerint, eradunt Christum de illorum corporibus : imo omni peccato mortali aufertur Christus de corpore nostro, per hoc quod cessat esse templum Spiritus Sancti. Cetera ex superioribus innotescunt.
Footnotes
Chapter 23 of 75