Skip to the text

Articulus 24

ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI : JUSTUS QUIDEM TU ES, DOMINE.

ASSERUNT quidam Jeremiam hoc loco adversariorum suorum, videlicet viorum Anathoth, deflere prosperitatem in temporalibus rebus. Sed non videtur in Anathothitis tempore hujus prophetiæ, tanta fuisse prosperitas sicut hic tangitur, præsertim quum tota Judæa tunc in maxima fuerit afflictione, quemadmodum ex circumstantia hujus capituli liquet. Alii igitur dicunt, quod ad litteram contra Chaldæos loquatur. Porro Hieronymus ait, quod contra omnes inique agentes ista disputatio est : et hoc textui amplius consonare videtur. Itaque ait :

Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum, ex admiratione veritatem pie inquirendo, non ex infidelitate reprehensibiliter contendendo. Quasi dicat : Sic, o Domine, disputo tecum, et quæro, ut te injustum probare non velim. Verumtamen justa loquar ad te, id est, ea proponam quæ merito movent considerantem : Quare via, id est operatio, impiorum prosperatur, id est, ad finem1 ab eis intentum proficit ac pertingit, scilicet ad divitias, delicias atque honores mundi ac carnis? Sed ista non est vera, sed falsa prosperitas, a vera felicitate impediens, atque ad sempiternam damnationem deducens. Bene est omnibus qui prævaricantur, id est, ad nutum succedit his qui tua transgrediuntur præcepta. Hoc dicitur, quia frequenter sic est : nihilo minus certum est quosdam reprobos etiam in hac vita plenos esse afflictione atque inopia. Ideo distributio ista est pro generibus singulorum. Et inique agunt, ita quod contra Deum ac proximos peccant. Plantasti eos, id est, in terra eos firmasti, et radicem miserunt, id est, in terrenis bonis sunt radicati; proficiunt in temporalibus, in spiritualibus autem deficiunt: unde nec vere, sed secundum suam æstimationem proficiunt; et faciunt fructum. Prope es tu ori eorum: quia vicissim loquuntur de te, et propter beneficia tua te laudant: juxta illud in Psalmo, Confitebitur tibi quum benefeceris ei;2 et longe a renibus eorum, id est ab interioribus animæ, quia in appetitu sensitivo habent desideria carnalia vitiosa; conscientia quoque eorum non est coram te pura. Tales sunt omnes qui mente a Deo aversa, labiis Deum alloquuntur, orant, laudant aut prædicant: quibus convenit quod ex Isaia Christus allegat:3 Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;4 illud quoque in Psalmo: Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas?5

Præterea quæstionem istam frequenter viri sancti inducunt. Nam et beatissimus Job ait: Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?6 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis, et non est virga Dei super illos. De hac materia pulcherrime disputat Psalmista in psalmo qui incipit, Quam bonus Israel Deus! De qua etiam in Habacuc et Malachia scriptum est.78 Hanc autem quæstionem faciunt viri sancti in persona imperfectorum, qui nondum sanctuarium Dei ingressi sunt, nec justa ejus judicia sapienter intelligunt; qui autem divinitus illustrantur, clare intuentur quam rationabiliter propter varias causas Deus judex justus electos suos in hac vita exercet adversis, reprobos vero prosperari permittit.9 Adversa namque electis expediunt pro præteritorum vitiorum purgatione, pro gratiæ impetratione, pro virtutum exercitatione, pro æternæ vitæ compendiosa adeptione. Reprobis autem concedit Deus hæc exteriora, suam in hoc liberalitatem ostendens, eosque quantum in ipso est, per beneficia sua ad suum amorem invitans, et ut inexcusabiles videantur; pro aliquibus quoque bonis ex genere, quæ forte egerunt, nunc sua præmia sortiantur. Quod autem in hac vita sic prosperantur, sæpe contingit justo Dei judicio, quo eos iratus relinquit, et ea per quæ damnabiliores fiunt, adipisci permittit.

Consequenter in persona cujuslibet justi loquitur Jeremias. Et tu, Domine, nosti me per approbationem: sicut ad Moysen Dominus ait, Te ipsum novi ex nomine.10 Impiis autem ait: Non novi vos.11 Apostolus quoque: Si quis, inquit, ignorat, ignorabitur.12 Vidisti me, qui infallibiliter judicas, eo quod cor intuearis;13 et probasti cor meum tecum, id est, per adversa examinasti an tibi fideliter adhæreret, et ipsum invenisti probatum.14 Hoc et Psalmista fatetur: Domine, probasti me, et cognovisti me. Hinc in libro Sapientiæ legitur:15 Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus. Congrega eos quasi gregem ad victimam, id est, reprobos hic prosperatos collige, ut simul damnentur, sicut grex pecorum immolandus congregatur. Sicque fuerunt, Deo ordinante, Judæi in Jerusalem congregati, quando a Babyloniis sunt vastati. Et sanctifica eos in die occisionis. Hoc dupliciter accipi potest: primo, ut per temporalem persecutionem ac mortem a peccatis purgentur, ne æternaliter pereant; secundo, ut in die suæ occisionis materialiter sanctificentur, ita quod in eorum punitione sanctitas atque justitia Dei manifestentur. Ista dicit Propheta prænuntiando magis quam imprecando. Per quæ solvit quod movet infirmos, videlicet prosperitatem injustorum appretiandam non esse, sed contemnendam, quum taliter pereant, quemadmodum et in Psalmo habetur: Dejecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.16

Usquequo lugebit terra? id est, quamdiu erit Judæa in hac desolatione ? et herba omnis regionis siccabitur, id est, herbæ ac terræ nascentia deficiente aquarum humore marcescent? Cujus ratio subditur: Propter malitiam habitantium in ea, consumptum est animal, id est, propter Judæorum peccata, eorum animalia ab adversariis seu fame consumpta sunt, et volucre, id est, aves de terra ista avolarunt, eo quod pastum in ea non invenirent; quoniam dixerunt habitatores præfati: Non videbit novissima nostra: id est, providentiam Dei negabant, ita quod finem eorum Deus non cerneret, nec judicaret. Unde Septuaginta transtulerunt: Non videbit Deus vias nostras. De quo intolerando errore jam sæpe prædictum est.

Consequenter populo Judæorum insinuatur gravitas persecutionis, eis jam imminentis. Si cum peditibus currens laborasti, id est, quia fatigatus es impugnationibus gentium tibi vicinarum pedestrium, videlicet Philistinorum, Idumæorum, Ammonitarum ac Moabitarum, quomodo contendere poteris cum equis, id est Chaldæorum, qui equis utuntur, impetum ferre? Quum autem in terra pacis securus fueris, id est in propria regione aliquando tutus ab hostibus, quid facies in superbia Jordanis, id est, quum Jordanem transieris, ductus a superbis Chaldæis ad Babylonem? Sicque superbia Jordanis, vocatur elatio Chaldæorum, qui Judæos per Jordanem in captivitatem duxerunt. Nam et fratres tui, id est Idumæi filii Esau fratris17

Jacob patris Judæorum, et domus patris tui, id est filii Ammon et Moab filiorum Lot nepotis Abrahæ:18 sicque erant domus, id est congregatio seu consanguinei Abrahæ patris Judæorum; etiam ipsi pugnaverunt adversum te: ut patet in libris Regum et Judicum; et clamaverunt post te plena voce, id est, tibi in miseria constituto altis vocibus insultaverunt.19202122 Ne credas eis, quum locuti fuerint tibi bona, amicitiam tecum simulando et blandiendo. Nam inimico reconciliato facile credendum non est, eo quod pauci ex corde indulgeant.2324 Sunt qui ista, ab illo loco, Si cum peditibus, de ipso Jeremia exponunt. Sed ista S. Hieronymi expositio convenientior visa est.

Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manus inimicorum ejus. Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem, ideo odivi eam. Hucusque textus cohæret: quem quidam exponunt pro tempore Babylonicæ vastitatis, ita quod Deus in cujus persona ista dicuntur, tunc domum suam, id est templum, reliquit, hereditatemque suam, id est populum Israel (de quo ait per Isaiam, Hereditas mea Israel) dimisit, dilectam quoque animam suam, id est animam Judæorum, sibi præ ceteris dilectorum, [dedit] in manus inimicorum ejus, id est Chaldæorum. Tunc facta est sibi hereditas sua quasi leo in silva, recedendo mente feroci ab ipso; deditque contra eum vocem suam, idola invocando.25 Ideo Deus eam odivit. — Sed multo congruentior est expositio Hieronymi, qui ista in persona Christi exponit. Nempe post passionem suam Judæis in incredulitate obstinatis, Christus urbem ac templum Jerusalem, Judæorumque populum dereliquit, omnia tradens manibus Romanorum, atque ad gentium conversionem mittens Apostolos. Dedit vero dilectam animam suam, quæ erat sibi carissima, potissime propter hypostaticam ejus unionem cum Verbo, in manus inimicorum suorum: juxta illud Isaiæ, Tradidit in mortem animam suam; itemque,

Oblatus est, quia voluit. Unde et ipsemet ait: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam. Tunc demum facta est sibi hereditas quondam sua, plebs ista Judaica, quasi leo in silva, eum crudeliter persequendo;262728 deditque contra eum vocem suam, dicendo, Tolle, tolle, crucifige eum; et, Non habemus regem nisi Cæsarem. Idcirco eam odivit:29 quia, ut ait Apostolus, Pervenit ira Dei in Judæos usque in finem;3031 et Psalmista, Odisti, inquit, omnes qui operantur iniquitatem.32

Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid avis tincta per totum? quasi dicat, Imo. Populus iste Judæorum aliquando fuit ad Dei honorem similis pavo, qui est avis discolor tincta per totum, quia diversimode colorata in pennis: sic fuerunt Judæi quandoque diversis gratiarum cœlestium charismatibus adornati. Secundum quosdam vero tali avi comparantur Judæi, quia ab hostibus graviter cæsi, læsi, ac cruore perfusi. Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ, properate ad devorandum Judæos occisos: quia Chaldæi eos reliquerant insepultos; vel, bestiæ agri intelliguntur crudelissimæ gentes aquilonarium regionum, quæ eos interfecerunt, vel ipsi Romani tempore Titi.

Unde nunc subditur: Pastores multi, scilicet principes Chaldæorum ac Romanorum, demoliti sunt vineam meam, id est populum Judæorum. De quibus principibus se ipsos de rapina pascentibus, dictum est plenius supra.33 Conculcaverunt partem meam, id est, populum olim ad me præ ceteris pertinentem occiderunt; dederunt portionem meam desiderabilem, id est plebem hanc quondam propter virtutes amabilem, in desertum solitudinis, id est similem tali deserto, terram ejus desolantes, et habitatores inde tollentes. Posuerunt eam in dissipationem, id est in destructionem, luxitque super me, id est, vinea ista ploravit, quoniam eam reliqui, et quia peccavit in me. Desolatione desolata est omnis terra Judæorum, quia nullus est qui recogitet corde: id est, pauci vel nulli Judæorum suam malitiam adverterunt, aut pœnitentiam dignam egerunt.

Super omnes vias deserti Judææ venerunt vastatores terræ, id est præfati adversarii Judæorum, quia gladius Domini, id est gladius adversariorum istorum, qui Dei dicitur gladius, quia divinæ justitiæ exsecutor ac instrumentum, devorabit ab extremo terræ usque ad extremum ejus, id est, plurimos Judæorum occidet per totam eorum terram, ab uno termino terræ istius usque ad alium. Non est pax universæ carni, id est cunctis Judæis a facie hostium suorum. Seminaverunt Judæi triticum, et messuerunt spinas, id est, fructum terræ utilem non sunt adepti, quoniam hostes omnia terræ nascentia consumpserunt.34 Vel sensus est, quod prospera expectabant, et durissima acciderunt; vel, quod aliqua opera bona fecerunt, quod eis non profuit, eo quod timore servili, non amore Dei, id egerint. Hereditatem acceperunt, id est bona hereditaria in Judæa, et non eis proderit: quia ablata sunt eis. Confundemini a fructibus vestris, o Judæi, id est, fructus confusibiliter vobis ab hostibus auferentur, propter iram furoris Domini, id est propter vindictam divinæ æquitatis, vobis nunc imminentem.

Post comminationem inserit pius Dominus consolationem. Hæc dicit Dominus adversus omnes vicinos meos pessimos, id est Philistæos, Idumæos, Moabitas et Ammonitas, quorum terræ erant Judæis propinquæ, qui tangunt hereditatem, id est, regionem Judæae impugnant, quam distribui populo meo Israel. Fuerunt enim, ut dicitur, in exercitu Chaldæorum contra Judæos. Ecce ego evellam eos de terra sua: quia postmodum a rege Babylonis ejecti sunt de locis suis, ut infra diffuse dicetur; et domum Juda, id est Judæos, evellam de medio eorum, reducendo eos de Babylone in propriam terram, præfatis gentibus ad tempus in captivitate relictis. Et quum evulsero eos, convertar, per diversitatem effectus, a rigore justitiæ ad opem clementiæ, et miserebor eorum, videlicet Judæorum; et reducam eos, virum ad hereditatem suam, et virum in terram suam, id est unumquemque eorum ad propria loca: sicut in libro Esdræ impletum describitur.

C

D

Et erit: Si eruditi didicerint vias populi mei, id est, si aliqui gentilium prædictorum seu Babyloniorum fuerint a Judæis conversi, et in lege Moysis eruditi, ut jurent in nomine meo, Vivit Dominus, id est, me solum verum Deum coluerint, atque per me cum debitis circumstantiis in jurando servandis juraverint, ita quod juramentum illud sit actus latriæ, sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, id est per idolum sic vocatum:35 nam antequam sic convertebantur, induxerunt quosdam filiorum Israel ad ritum idololatriæ suæ; œdificabuntur in medio populi mei, id est, inter Judæos morabuntur in ipsa Judæa, atque spiritualem ædificationem in doctrina, vita ac moribus ab eis suscipient. Istud quidam dicunt impletum, ita quod quidam Chaldæorum conversi, cum Judæis in Judæam venerunt. Quod si non audierint gentes hæ informationem Judæorum, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus. Unde et Chaldæos Deus evulsit per Persas et Medos.

PORRO, juxta tropologiam, ex hujus capituli docemur principio, prosperitatem mundanam penitus contemnere, nec florentes in mundo, secundum quod tales sunt, quidpiam reputare, imo potius aspernari, juxta illud in Psalmo:36 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus (scilicet justi) malignus; timentes autem Dominum glorificat.37 Si cum peditibus currens laborasti, id est, si visibilibus hostibus cum difficultate restitisti, videlicet mundo et carni, quomodo contendere poteris cum equis, id est invisibilibus fortissimis ac velocissimis adversariis reluctari? Vel sensus est: Si inferiorum persecutiones ferre non vales, quomodo prælatorum ac principum infestationes sustinebis? In parvis igitur patientiam observemus, mundo quoque ac propriæ carni renitamur, quatenus in magnis adversitatibus discamus patientiam custodire, atque dæmonibus prævalere. Nam et fratres tui et domus patris tui pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce. Hoc est quod Christus in Evangelio ait discipulis: Trademini autem a parentibus, et fratribus, et amicis, et cognatis, et morte afficient ex vobis.38 Sic et boni Christiani ab impiis Christianis et hæreticis sibi propinquis infestantur, et ad vitia alliciuntur.

Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam. Hoc facit Christus, quum Ecclesiæ vel cuicumque fidelium gratiam suæ inhabitationis juste ob ejus iniquitatem subtrahit. Dedi dilectam animam meam, id est animam Christiani hujusmodi mihi valde dilectam, quantum ad ea quæ habet a me, in tantum ut pro ea ponerem animam meam, in manus inimicorum ejus, id est diabolorum, quibus impie conversando deservivit, et cum eis in infernum descendit. Facta est mihi hereditas mea, id est Ecclesia, quasi leo in silva. Hoc fit, dum Christiani fiunt Christo rebelles, vel pauperes persequuntur, aut in hæreses vel schismata dilabuntur. Dedit contra me vocem suam, mentiendo, blasphemando, vel pauperes opprimendo.39 Qui enim convitiatur pauperi, exprobrat factori ejus, ut Sapiens ait. Et Christus testatur:40 Quod uni ex meis minimis fecistis, mihi fecistis.41 Unde et Paulo dixit: Quid me persequeris? Ideo odivi eam, relinquendo eam in suis vanitatibus et peccatis, quod est gravissima Dei plaga, deinde eam æternaliter condemnando.

Numquid avis discolor, id est similis avi multiformiter coloratæ, hereditas mea, id est Ecclesia vel anima, mihi est, id est ad meum honorem? Numquid avis tincta per totum, id est similis avi toto suo corpore variis perfusæ coloribus? Et hoc accipi potest in bono, itemque in malo. In bono, propter multiplicem ornatum Ecclesiæ vel animæ in habitibus virtutum, donorum, beatitudinum, ac fructuum. In malo quoque: sicque potissime competit his qui bilingues sunt, et duplices corde, adulatores sive hypocritæ, contra quos in Ecclesiastico scriptum est: Væ duplici corde, et labiis scelestis, et peccatori ingredienti terram duabus viis.4243 Tales quam plurimum displicent Deo; et de hujusmodi vitiis Christus præcipue arguit Pharisæos. Quod autem Ecclesia vel anima religiosa, secundum primum modum sit avis discolor, tincta per totum, ex Psalmo patescit: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.4445 Quid vero mereantur qui secundo modo hujusmodi avi assimilantur, subjungitur: Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ, videlicet dæmones, de quibus cantatur:46 Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Properate ad devorandum eam. Incorporantur enim dæmonibus, et absorbentur ab eis.

Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam. Audiant hoc principes et prælati negligentes, qui populum Dei spiritualiter destruunt, eum ad vitia inducendo, aut a peccatis non retrahendo, seu debitam disciplinam non infligendo, aut gregem sibi commissum seu pauperes contra justitiam opprimendo: quum tamen ratione officii teneantur vita et moribus, salutari quoque scientia vineam istam ædificare ac custodire. Dederunt portionem meam desiderabilem, id est præmemoratam hereditatem ac partem seu plebem christianam, in desertum solitudinis, ita ut in ea non sit habitatio Spiritus Sancti, sed dæmonum. Desolatione desolata est omnis terra, id est tota Ecclesia, propter varia quæ occurrunt in ea pericula tentationum, persecutionum, hæresum, schismatum, aliorumque criminum; quia nullus est qui recogitet corde, id est, pauci omnino sunt qui ea quæ Dei sunt et veræ salutis, rite perpendant.

Super omnes vias deserti, id est sæculi hujus nequam, Dei gratia destituti, venerunt omnes vastatores terræ, id est visibiles ac invisibiles hostes Ecclesiæ. Propter quod Christus prædixit discipulis:47 In mundo pressuram habebitis. Quia gladius Domini, id est impugnatio ista a Deo permissa sive inflicta, devorabit ab extremo terræ usque ad extremum ejus, id est per totum orbem quo Ecclesia dilatatur: ubique enim innumerabiles pereunt ex impugnatione diaboli, carnis, ac mundi. Non est pax universæ carni, id est, pax interna, vera ac spiritualis, carnalibus non inest hominibus, quum dicat Apostolus: Prudentia carnis inimica est Deo; et qui in carne sunt, Deo placere non possunt.48

Seminaverunt triticum, et messuerunt spinas. Hoc competit his qui bona incipiunt, sed non perseverantes, spinas æternæ mortis acquirunt; his quoque qui aliis bona impendunt, sed pro eis mala recipiunt; his item qui in aliorum cordibus cœlestis seminis verbum spargunt, sed alii postea subvertunt. Hinc in Evangelio scriptum est: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro? Unde ergo habet zizania? Qui respondit: Inimicus homo hoc fecit.49 Hereditatem acceperunt, id est, incorporati sunt Christo, et ei per spem coheredes effecti sunt; et non eis proderit. Hoc fertur de eis qui in bonis non permanent stabiles. Confundemini a fructibus vestris, id est operibus carnis, pro quibus diram ultionem Deus infligit.

Hæc dicit Dominus adversus omnes vicinos meos pessimos, scilicet hæreticos, schismaticos, tyrannos, aliorumque ad vitia inductores, qui tangunt hereditatem, id est, gratiarum charismata et spiritualem opulentiam bonis auferre nituntur, quam distribui populo meo Israel, id est, Christianis, quibus Christus contulit pignus Spiritus, imo primitias ejus sanctis Apostolis.50 Ecce ego evellam eos de terra sua, id est de ecclesiastica unitate et mystico corpore Christi, cujus membra fuerunt, caritatem gratiamque habendo; et domum Juda, id est electos, evellam de medio eorum, id est, loco et merito ab illis secernam ac dividam, ne cum perversis pervertantur.51 Et miserebor eorum, qui a reprobis illis fuerunt decepti; et reducam eos ad hereditatem suam, id est ad pristinas gratiarum divitias. Et erit: Si didicerint vias populi mei, id est, si vitiosi ab electis susceperint informationem, eorumque virtutes fuerint imitati, ut jurent in nomine meo, id est per Deum, secundum rationis censuram, sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, id est per caduca et vana, quibus magis quam Deo inhæserunt altissimo; ædificabuntur in virtutibus, in medio populi mei, id est, unus cum eo

17 populus erunt, et salvabuntur. Quod si non audierint verba salutis cum obedientia efficaci, evellam gentem illam perditione:52 quemadmodum scriptum est, Tollatur impius ne videat gloriam Dei; et denuo, Ite, maledicti, in ignem æternum.

Footnotes

  1. Habac. I, 2-4, 13; ↩

  2. Ps. XLVIII, 19. ↩

  3. Matth. XV, 8; ↩

  4. Is. XXIX, 13. ↩

  5. Ps. XLIX, 16. ↩

  6. Job XXI, 4, 7-9. ↩

  7. Ps. LXXII. ↩

  8. Malach. III, 14-18. ↩

  9. II Tim. IV, 8. ↩

  10. Exod. XXXIII, 17. ↩

  11. Matth. 23. ↩

  12. I Cor. X, 38. ↩

  13. I Reg. XV, 1. ↩

  14. Ps. CXXXV, 1. ↩

  15. Sap. III, 1. ↩

  16. Ps. LXXII, 18, 19. ↩

  17. Gen. xxxvi, 43. ↩

  18. Gen. xix, 36-38. ↩

  19. Judic. iii, x, xi; ↩

  20. I Reg. xi, xiv; ↩

  21. II Reg. viii, x, xii; ↩

  22. IV Reg. iii, viii, xiv. ↩

  23. Eccli. xii, 10. ↩

  24. Prov. xxvi, 25; ↩

  25. Is. xix, 25. ↩

  26. Joann. x, 18. ↩

  27. Ibid. 7. ↩

  28. Joann. liii, 12. ↩

  29. Joann. xix, 15. ↩

  30. I Thess. ii, 16. ↩

  31. Ibidem. ↩

  32. Ps. v, 7. ↩

  33. Jer. vi, 3. ↩

  34. 1 Esdr. u. ↩

  35. 1 Esdr. ii. ↩

  36. Expositio tropologica. ↩

  37. Ps. xiv, 4. ↩

  38. Luc. xxi, 16. ↩

  39. Prov. xiv, 31; xvii, 5. ↩

  40. Matth. xxv, 40. ↩

  41. Act. ix, 4. ↩

  42. Eccli. ii, 14. ↩

  43. Eccli. ii, 14. ↩

  44. Ps. xliv, 10. ↩

  45. Ps. xliv, 10. ↩

  46. Ps. LXXIII, 19. ↩

  47. Joann. XVI, 33. ↩

  48. Rom. VIII, 7, 8. ↩

  49. Matth. XIII, 27, 28. ↩

  50. Rom. VIII, 23. ↩

  51. Ps. XVII, 27. ↩

  52. A ditione: quemadmodum scriptum est, Tol-latur impius ne videat gloriam Dei; et denuo, Ite, maledicti, in ignem æternum. Is. xxvi, 10, juxta LXX. Matth. xxv, 41. ↩

Chapter 24 of 75