Skip to the text

Articulus 25

DECLARATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : HÆC DICIT DOMINUS AD ME : VADE, ET POSSIDE TIBI LUMBARE.

1

PROPHETÆ nunc verbis, nunc rebus prophetant. Nunc ergo jubetur Jeremias facto prædicere vastitatem ac incorrigibilitatem Judæorum, per similitudinem lumbaris vetustate consumpti, atque omnino inutilis facti. Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, id emendo aut aliter acquirendo, et pones illud super lumbos tuos, cingendo te illo sub vestibus. Unde Septuaginta transtulerunt, Cinctorium. Et in aquam non inferes illud, id est, non humectabis, ne ex hoc videatur citius resolvi. Porro quid ista significant, statim patefiet in littera. Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens : Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos; et surgens, vade ad Euphraten fluvium, et absconde ibi illud in foramine petræ, ne aquis tingatur. Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus.

2

3

4

5

6

Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me : Surge, et vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud : et ecce computruerat lumbare, id est, præ antiquitate cœpit resolvi, ita ut nullo (secundum antiquam grammaticam) usui aptum esset. Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Hæc dicit Dominus : Sic computrescere faciam superbiam Juda et superbiam

7

8

9

Jerusalem multam : id est, populum regni Juda, et principaliter habitatores Jerusalem valde superbos, atque in ea inveteratos, humiliabo ac perimam per Chaldæos; et, pro id est, populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, ita quod peccant non ex passione aut infirmitate dumtaxat, sed deliberata malitia, et ambulant in pravitate cordis sui pessimi, abieruntque post deos alienos, ut servirent eis, et adorarent eos : et erunt sicut lumbare istud, etc., ita quod prorsus inutiles erunt, et fame, peste, ac gladio consumentur.

C

Consequenter clementissimus Deus similitudinem istam exponit, et cur sit posita, pandit. Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi, id est, caritatis coagulo specialique amicitia copulavi, mihi omnem domum Israel, id est decem tribus, et omnem domum Juda, id est duas tribus, dicit Dominus. Hoc potissime fuit, quum per legis dationem sibi Synagogam in monte Sinai desponsavit.

D

Hinc in Deuteronomio scriptum est : En Domini Dei tui cœlum est et cœli cœlorum; et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos.1 In Osee quoque : Puer Israel, et dilexi eum; et ego quasi nutricius Ephraim portavi eos in brachiis meis.2 Ut essent mihi in populum peculiarem, devotum, salvandum, et in nomen, id est, per eos nominarer in terra, et ipsi meus populus dicerentur, et in laudem, et

10

11 in gloriam, id est, per eos et per beneficia mea circa ipsos laudarer et glorificarer ab omnibus; item, ut ipsi per virtutes ac merita essent ubique famosi ac gloriosi in terra, sicut quandoque fuerunt, maxime tempore David ac Salomonis. Et hoc, ad gloriam Dei. Omnia enim propter se ipsum operatus est Dominus, ut dicitur in Proverbiis.3 Propter quod in Isaia Dominus loquitur: Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum.4 Non itaque simus laudis aut gloriæ cupidi; sed cum Psalmista cordialiter exoremus:56 Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam. Et non audierunt, sed tantæ benevolentiæ fuerunt ingrati. Cujus ingratitudinis subditur pœna.

Dices ergo ad eos sermonem istum: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino, quum fuerit opportunum. Et dicent ad te mente indocili: Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino? Attenderunt enim verbum Jeremiæ, quasi non esset prophetale ac mysticum, quia et virum sanctum spreverunt. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges, scilicet filios Josiæ, qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, videlicet pseudo, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate, id est afflictione eos instar ebrietatis turbante, et robur corporis auferente; et dispergam eos, virum a fratre suo, et patres ac filios pariter, ait Dominus, id est, propinquissimos atque carissimos inter se ab invicem separabo per captivitatem ac pestem. Non parcam, et non concedam veniam, neque miserebor ut non disperdam eos, id est, pœnas comminatas certissime inferam eis. Eumdem sensum frequenter Propheta sub aliis repetit verbis, ut moris est hortantibus in dolore grandi locatis, quatenus hi quibus fit sermo, terreantur, magisque advertant atque proficiant.

Consequenter Propheta ait ad populum: Audite auribus carnis, et auribus interioribus percipite. Nolite elevari tumore superbiæ. Quid enim superbit terra et cinis?7

Quia Dominus locutus est: ideo verba mea non contemnatis, sed intuitu vitiorum vestrorum et pœnarum jam comminatarum, humiliamini sub potenti manu Dei. Date Domino Deo vestro gloriam, eum in omnibus honorando per vestræ impietatis et suæ bonitatis confessionem, antequam contenebrescat, id est, priusquam adversitatis caligo diraque persecutio vos involvat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, id est, priusquam in captivitatem ducamini, atque ad montes tenebrosos in via positos pes vester impingat.8 Exspectabitis lucem, id est prosperitatem et securitatem, secundum verba pseudo, et ex confidentia regis Ægypti, ad cujus confugistis auxilium, et ponet eam in umbram mortis et in caliginem, id est, exspectatio ista, verissima erit vobis majoris tribulationis angustiæque causa.

Quod si hoc non audieritis, id est, nisi huic meo consilio acquieveritis, in abscondito plorabit anima mea, id est, vobis usque ad lacrimas condolebo et contristabor, a facie superbiæ, id est consideratione vestræ elationis. Magis enim sunt deplangenda mala culpæ, quam mala pœnæ, quanquam utrumque deflendum sit, quum ratio exigit. Ideo subditur: Plorans plorabit Jerusalem, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini, id est, populus Judæorum statim jam capietur: qui fuit grex Dei per specialem vocationem, non per veram obeditionem.

Præterea, quoniam ex bonitate superiorum dependet subditorum correctio, subinfertur: Dic, o Jeremia, regi et dominatrici, id est regi Juda atque reginæ, videlicet Jechoniæ ejusque matri, secundum quosdam; vel, Sedeciæ et ejus uxori, secundum alios: Humiliamini, id est, sponte vos humilietis, et in manus Chaldæorum vos tradite, et sedete, id est, in imo quiescite, quoniam de capite vestro descendit corona gloriæ vestræ, id est, regia potestate et diademate solito privabimini per

16

17

18

19

Chaldæos. Civitates austri clausæ sunt, id est Jerusalem et ceteræ urbes regni Juda sitæ versus plagam australem, quæ præ Chaldæorum timore diebus ac noctibus steterant clausæ; et non est qui aperiat, id est, aperire audeat, vel secure hoc facere possit. Translata est omnis Juda transmigratione perfecta, id est, universus Judæorum populus de propria terra sub Sedecia tolletur. Nam et si qui manus Chaldæorum evaserunt, paucissimi erant, nec in Judæa manere audebant. Levate oculos vestros, o Judæi, et videte qui veniunt ab aquilone, id est, considerate quam terribilis exercitus Chaldæorum contra vos veniat.

20 alias venitis

Deinde ad Judæam vel ad civitatem Jerusalem dicitur : Ubi est grex qui datus est tibi? id est, ubi nunc habitatores tui, et qui in te tuti esse sperabant, qui erant pecus inclytum tuum, id est animalia nobilia, quia rationabilia? quasi dicat : Ablatus est grex iste a te. Quid dices quum visitaverit te, id est, quum Deus per Chaldæos cœperit te punire? Tu enim docuisti eos adversum te, id est, Chaldæis dedisti notitiam quomodo te capere possent, et erudisti eos in caput tuum, id est ad tui ipsius perditionem atque dispendium.

21

Quemadmodum enim in Ezechiele legitur, Judæi idololatriis gravissime dediti, contraxerunt amicitiam cum Chaldæis, et per legatos adduxerunt quosdam Chaldæorum ad se, ut ab eis idololatrias Babylonis addiscerent :9 qui venientes, consideraverunt aptiora ad invadendum Judæam itinera. Numquid non dolores apprehenderunt te quasi mulierem parturientem? id est, utique irruente super te Chaldæorum exercitu dolebis ac affligeris, sicut parturiens mulier, cujus est angustia maxima. Quod si dixeris in corde tuo, Quare venerunt mihi hæc mala pœnalia? audi responsum: Propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutæ sunt plantæ tuæ, id est, sine omni reverentia a Chaldæis tractata es, punita, atque spoliata, imo nudata et violata, quantum ad feminas. De hoc in Ezechiele plura dicuntur.

22

23

Consequenter ostenditur impossibilitas, vel potius difficultas emendationis Judæorum exemplo Æthiopis et pardi. Si mutare potest Æthiops pellem suam, id est cutis suæ nigredinem, aut pardus varietates suas, id est colorum suorum diversitates : quod utique nequeunt ; et vos poteritis benefacere, id est virtuose ac meritorie, quum didiceritis malum, id est, consuetudinem peccandi vobis fecistis, et cum proposito didicistis perpetrare injusta. Habitus autem seu consuetudo, vim habet naturæ, et quasi altera natura vocatur : ideo difficulter relinquitur. Itaque in proposito est similitudo quantum ad hoc, quod sicut illud est impossibile per naturam, sic istud difficile est. Non est autem per omnia simile, quoniam causa nigredinis in Æthiope, et varietatis in pardo, est penitus naturalis : idcirco naturaliter non mutatur ejus effectus. Causa autem peccati in homine, est voluntaria : ideo libere ad contraria fertur. Potestque homo se emendare, præsupposito semper Dei auxilio, ex cujus parte defectus non est. Secundum hunc modum et Christus in Evangelio Judæis locutus est : Quomodo potestis loqui bona, quum sitis mali ?10

B

C

D

Tantæ demum iniquitatis subjungitur pœna. Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto, id est, per captivitatem ac fugam in locis hinc inde diversis dividam eos. Hæc sors tua, id est, iste est eventus tibi juste pro tuis peccatis inflictus, parsque mensuræ tuæ, id est pœna tibi debita secundum mensuram divinæ justitiæ, quæ punit secundum exigentiam culpæ, a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio, scilicet pseudoprophetarum ac Pharaonis regis Ægypti, qui tibi prospera prædixerunt. Unde et ego nudavi et revelabo femora et posteriora tua contra faciem tuam, id est, contra tuum naturalem ruborem, in vultu potissime apparentem, te per Chaldæos nudavi, et impudenter tractari permisi ; et apparuit ignominia tua, id est inhonestissima tua vita, adulteria tua,11

24

25

26

27 et hinnitus tuus, id est impatiens furor libidinis, quo instar equi ad immunditiam ferebaris, scelus fornicationis tuæ, id est idololatria tua. Omnia ista facinora Judæorum apparuerunt in punitione eorum, sicut causa relucet in suo effectu. Deus enim non vindicat nisi peccata, nec maximam infert ultionem, nisi propter offensam gravissimam.

Super colles in agro vidi abominationes tuas, id est, idololatrias vidi te exercere in montibus qui erant in agro, vel in montibus et in agris. Væ tibi, Jerusalem, non mundaberis a tuis peccatis per pœnitentiam salutarem, post me, id est, ita ut me imiteris, serviendo mihi in sanctitate, pietate atque justitia. Ideo instat tibi non solum væ præsentis persecutionis, sed æternæ insuper damnationis. Usquequo adhuc? id est, quamdiu in hac pravitate durabis? quamdiu te exspectabo? quamdiu te feram?

PRÆTEREA, juxta mysticam interpretationem, lumbare est ipsa Ecclesia, et omnis homo veraciter christianus, Deo caritate unitus:12 estque lumbare hoc lineum, quia de terra formatum. Quemadmodum itaque lumbare istud Jeremiæ computruit, ita superborum Christianorum vanitatem et pompam Christus in nihilum rediget, eosque æterna humiliatione in infernum retrusos dejiciet. Denique, sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, sic Unigenitus Dei agglutinavit sibi Ecclesiam et omnem animam christianam: quibus testatur: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos;13 et animam meam pono pro ovibus meis. Denique nostram assumpsit naturam, et noster effectus est frater, ut simus ei in nomen, laudem et gloriam. Sed multi eum non audiunt: quibus pronuntiat, quod sicut laguncula impletur vino, ita et ipsi sempiternis implebuntur tormentis in tartaro, eruntque miseriis ebrii: quia, ut Salomon loquitur, Nec scientia, nec opus, nec ratio, erunt apud inferos.14

Insuper omnibus nobis ait Scriptura: Nolite elevari. Odibilis enim coram Deo et hominibus est superbia.15 Ideo in Job legitur: Quid te elevat cor tuum?16 et quid tumet contra Deum spiritus tuus? In Ecclesiastico quoque: Non te extollas in cogitatione tua velut taurus.17 Quia Dominus locutus est, scilicet Christus in Evangelio: Discite a me quia mitis sum et humilis corde;18 itemque, Omnis qui se exaltat, humiliabitur. Date Domino Deo vestro gloriam, omne bonum jugiter sibi cum omni humilitate adscribendo, eum semper laudando, atque vos ipsos jugiter accusando, ut cum Apostolo rite dicatis:1920 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria in sæcula sæculorum; rursusque, Gratia Dei sum id quod sum;21 et iterum, Venit Jesus Christus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.22 Antequam contenebrescat, id est, priusquam caligo et ignorantiæ tenebræ vestram occupent mentem. Ideo Christus: Ambulate, inquit, dum lucem habetis, ut non tenebræ vos comprehendant.23 Et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, id est, priusquam superbissimorum dæmonum finibus gehennalibus appropinquetis, vel manus illorum incurratis. Pedes quoque animæ nostræ, sunt ejus affectus: qui ad montes caliginosos offendunt, dum contra Dei præcepta ad ea quæ dæmonibus complacent, tendunt. Exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis. Omnis qui in rebus caducis, terrenis, mortalibusve confidit, prosperitatem veram ex eis exspectans, falletur, et sua exspectatione inani incidet umbram mortis, imo et mortem gehennæ.

Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. Ecce his verbis beatissimus instruit Jeremias, quid ad omnem prælatum, prædicatorem, et fervidum hortatorem pertineat: ut scilicet corde tenus in suo secreto doleat ac lamentetur, dum hi quibus loquitur, verbis Dei non acquiescunt; et lacrimas fundat, eo quod ab invisibilibus hostibus captus sit grex Domini, scilicet populus sibi commissus, vel is quem exhortatur. Qui enim in mortalibus vitiis contabescit, dæmonum vinculis captus est et adstrictus. Talem fuisse apostolum Paulum, ejus testantur epistolæ. Hoc est contra eos qui non acquiescentibus mox irascuntur, indignantur, et aversi cessant ab informatione ipsorum.

Dic regi et dominatrici: Humiliamini et sedete, quoniam de capite vestro descendit corona gloriæ vestræ. Istud universis regibus, principibus, prælatis, reginis, dominabus, cunctisque præsidentibus diligenter dicendum est, ut timorati ac humiles sint, implentes illud Ecclesiastici: Quanto major es, humilia te in omnibus. Advertant quoque quod potentes potenter tormenta patientur; et cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Pensent ergo se Dominum judicem habere in cœlo, cui pro se et subditis rationem daturi sunt. Quumque hæc vita momentanea ceperit finem in eis, omni mox potestate et gloria privabuntur; nec quidpiam, nisi opera eorum, cum ipsis transibit. Hinc ait Christifera Virgo: Dispersit Deus superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Civitates austri clausæ sunt. Hoc fit, dum congregationes, et claustra olim devota ac sancta, a pristina puritate labuntur, ita quod Spiritus Sanctus ad ea non intrat, nec supernis visitationibus patent. Et non est qui aperiat eas, nisi Deus omnipotens. Translata est omnis Juda transmigratione perfecta. Dum Christiani a Christi imperio recedentes, diabolicæ servituti se subdunt, transferuntur omnino perfecte, imo et pessime.

Levate oculos vestros interiores, et videte qui veniunt ab aquilone, id est, dæmonum agmina contra vos venire attendite, atque ad reluctandum vos præparate. Tu enim docuisti eos adversum te. Frequenter per negligentias nostras hostibus nostræ salutis ostendimus viam, damusque occasionem nos impugnandi ac superandi. Ideo ait Apostolus: Nolite locum dare diabolo. Unde et nostris meremur peccatis a Deo relinqui, et adversariorum tentationibus persecutionibusque prosterni.

Si mutare potest Æthiops pellem suam, etc. Istud universis obstinatis, duris ac incorrigibilibus inconvertibilibusque dicendum est, qui verbo Dei nullatenus acquiescunt, atque ex intentione permanent in peccatis, malentes istis terrenis, carnalibus atque vanissimis inhærere, quam Deo, a quo tot bona sortiti sunt; et conversionem suam stultissime differunt, quum nec diem sciant nec horam. Idcirco eveniet eis quod Dominus subdit: Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur. Sunt enim tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ, et circumferuntur impetu passionum suarum instar brutorum. Hinc quotidie per varia vitiorum genera disperguntur, mente inani undique evagantur, nec ullam in Deo sortiuntur quietem. Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ, o plebs intimorata, a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, id est, istud inconveniens incurrere meruisti, mei obliviscendo. Itaque Dei oblivio, omnium vitiorum origo consistit. Et ista oblivio opponitur recordationi qua quis Deum habet præ oculis cum reverentia et timore: quæ utique recordatio ab omni hominem avertit peccato.

Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua, etc. Istud potissime fiet omni peccatori in die sui judicii tam particularis quam universalis, quum in conspectu angelorum omniumque Sanctorum, omnis ejus confusio, negligentia, immunditia atque perversitas innotescent. Litteraliter quoque fit istud, quum Deus quempiam propter præcedentia sua peccata, in fœditates luxuriæ sinit cadere. Est autem et spirituale animæ femur, quo in generationem operum bonorum procedit, videlicet intellectus seu ratio, ac voluntas. De quo, Christo cantatur in Psalmo: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Quod nu-

Ephes. IV, 27.

23

Matth. XXV, 13.

24

Ps. I, 4.

25

26

Ps. XLIV, 4.

18

Eccl. III, 1.

Sap. VI, 7.

Luc. XII, 48.

Hebr. XIII, 7.

Luc. I, 51, 2.

19

20

21

B

C

D

27 datur in nobis, quum donis gratiæ, quibus spiritualiter fecundi efficimur, anima nostra ob sua demerita destituitur: quo facto, apparet ignominia ejus hostibus suæ salutis dæmonibus, imo et angelis sanctis atque Beatis. Super colles superbiæ in agro hujus sæculi vidi abominationes tuas. Hoc Deus altissimus omnia intuens, loquitur his qui erecta cervice contra divina mandata incedunt. Væ tibi, Jerusalem, id est, Ecclesia, quantum ad impœnitentes in ea; non mundaberis post me, id est me sequendo, ut impleas illud Apostoli: Imitatores Dei estote, sicut filii carissimi.24 Ad quam deiformem imitationem etiam Christus nos hortatur, dicendo: Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.25

Footnotes

  1. Deut. x, 14, 15. ↩

  2. Osee xI, 1, 3. ↩

  3. Prov. xvi, 4. ↩

  4. Is. xliii, 7. ↩

  5. Ps. cxiii, 1, sec. ↩

  6. Hebr. ↩

  7. Eccli. x, 9. ↩

  8. I Petr. v, 6. ↩

  9. Ezech. xxi, pas-sim. ↩

  10. Matth. xii, 34. ↩

  11. Ezech. xxiii, passim. ↩

  12. Expositio mystica. ↩

  13. Joann. xv, 9; x, 15. ↩

  14. Eccle. ix, 10. ↩

  15. Eccli. x, 7. ↩

  16. Job xv, 12; 13. ↩

  17. Eccli. vi, 2. ↩

  18. Matth. xi, 29. ↩

  19. I Tim. i, 17. ↩

  20. Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩

  21. I Cor. xv, 10. ↩

  22. I Tim. i, 15. ↩

  23. Joann. xii, 35. ↩

  24. Ephes. v, 1 ↩

  25. Matth. v 48. ↩

Chapter 25 of 75