Skip to the text

Articulus 26

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUARTIDECIMI : QUOD FACTUM EST VERBUM DOMINI AD JEREMIAM.

PRÆSENTI capitulo describit Propheta mala pœnalia, mala quoque culpabilia Judæorum, quædam pulchra de mysteriis Christi interserens. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam de sermonibus siccitatis. Prædixerat enim Deus Prophetæ, magnam sterilitatem imminere Judæis ex pluviarum defectu propter eorum peccata. Luxit Judæa, id est, adveniente caristia et ceteris plagis ejus, statim lugebit, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, id est, a Chaldæis destruentur portæ civitatum Judææ, ita quod materia harum portarum in terram projecta, redigetur in pulveres: quo prænuntiatur desolatio terræ hujus diutius duratura. Loquitur autem Propheta de futuro per modum præteriti. Et clamor Jerusalem ascendit, id est, habitatores Jerusalem tempore obsidionis suæ præ miseriis ejulabunt. Majores ejus miserunt minores suos, id est domini servos, ad aquam. Venerunt minores ad hauriendum, et non invenerunt aquam, eo quod putei essent siccati; reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt et afflicti, tam minores quam majores; operuerunt capita sua in signum doloris, quemadmodum David, audita morte Absalonis, caput suum operuit.1

Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram. Terra namque Judææ specialiter indiget pluviis, prout in Deuteronomio loquitur Moyses populo Israel: Terra ad quam ingredieris, non est sicut terra Ægypti, ubi jacto semine aquæ ducuntur irriguæ; sed montuosa est et campestris, de cœlo exspectans pluvias.23 Confusi sunt agricolæ, operuerunt capita sua, id est mœrore ac conturbatione perfusi. Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba: id est, tanta erit sterilitas, quod cervæ parientes in agro fetus suos relinquent, quoniam herbas circa se non invenient:4 ideo alibi quærent pastum. Et onagri, id est asini silvestres, de quibus fertur in Psalmo: Exspectabunt onagri in siti sua; in Job quoque, Quis dimisit onagrum liberum? Steterunt in rupibus, campestria relinquentes, atque in locis eminentioribus loca pascuæ explorantes, juxta illud in Job: Circumspicit onager montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit. Traxerunt ventum pro refrigerio contra sitis ardorem, quasi dracones: qui sunt animalia calidissima intus, idcirco contra interioris caloris excessum sæpius attrahunt aerem.5 Defecerunt oculi eorum, id est, animalium horum eversi sunt oculi, et vita exstincta est, quia non erat herba, id est, quia alimenta non invenerunt.

Insuper Propheta in persona impiæ plebis loquens, et pro subventione divinæ pietatis exorans, adjecit : Si iniquitates nostræ responderint nobis, id est, quia peccata nostra reale responsum nobis dederunt, ita quod propter ea nobis inficta sunt ista mala pœnalia. Pœna quippe dicitur effectus peccati. Hinc in Isaia habetur : Peccata vestra absconderunt faciem Dei a vobis;6 et ibidem, Multiplicatæ sunt iniquitates nostræ coram te, Domine, et peccata nostra responderunt nobis.7 Domine, fac propter nomen tuum, id est, propter tui ipsius bonitatem ac pietatem, atque ob majestatis tuæ honorem et gloriam, misericorditer age nobiscum, et pœnas istas averte; quoniam multæ sunt aversiones nostræ, quibus a te corda nostra avertimus, inobedientesque fuimus : ideo propter nostram justitiam exaudiri non petimus, quemadmodum Ezechias, qui veraciter dixit, Memento, Domine, quomodo in veritate ambulaverim coram te;8 et Psalmista, Custodi animam meam, quoniam sanctus sum.9 Præterea connumerat se Jeremias populo peccatori, sicut et Daniel, qui simili modo orat :10 Propter temetipsum, Deus meus, audi.

Tibi, id est contra te et ad tuam injuriam, peccavimus, exspectatio Israel, id est, summum bonum a bonis Israeliticis finaliter exspectatum, imo ab omnibus exspectandum, juxta illud in Psalmo :11 Exspectans exspectavi Dominum; rursus quoque : Et nunc quæ est exspectatio mea?12 nonne Dominus? Unde Isaias inducit :13 Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, et salvabit nos. Salvator ejus, id est Israelitici populi, in tempore tribulationis : juxta illud libri Judicum : Flectebatur Dominus misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium.14 Qui per Osee testatur :15 Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me. Denique sancti Prophetæ de Synagoga loquentes, frequenter mysteria Christi atque Ecclesiæ intermiscent. Ita nunc agit Jeremias. Quia itaque superius frequenter jam dixit, qualiter Deus a populo Judæorum recesserit, subito illustratus a Spiritu Sancto, oculum mentis ad Christi adventum in carne convertit; et quod in tanta paupertate atque humilitate venturus sit, vehementer admirans, subjecit : Quare, o Unigenite Dei vere, quasi colonus futurus es in terra, per Incarnationis mysterium seu humanitatem assumptam? Colonus nempe vocatur, qui in alterius habitat terra, et ut pauper hereditatem non habet, in quantum colonus. Sic Christus propter nos pauper effectus est, et adeo pauper, ut diceret : Aves cœli nidos habent, et vulpes foveas;16 Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Et quasi viator declinans ad manendum, id est modico tempore habitaturus in terra? quia in juventute occisus est.

Quare futurus es velut vir vagus, id est quietam mansionem non habens? Christus siquidem prædicando hinc inde multoties discurrebat, sicut in Evangelio ait :17 Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare, quia ad hoc missus sum; in Psalmo quoque, Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea.18 Venit etiam sicut vir vagus, quia Judæos relinquens, ad gentes migravit. Aut fortis qui non potest salvare? id est, quare venturus es sicut vere robustus fortitudine propria in salvando non utens? Quamvis enim Christus omnipotens fuerit, non tamen per viam potentiæ, sed justitiæ, genus humanum salvavit. Nec in passione potestatem suam in se ipso ostendit, sed velut infirmum ac impotentem se permisit occidi. Idcirco dixerunt increduli : Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere.19 Et in Isaia de ipso prædictum est :20 Quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Quod autem primus Christi adventus esse debuerit in paupertate et humilitate, Zacharias ostendit :21 Exsulta satis, filia Sion : ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator; ipse pauper et ascendens super asinam.

Interea, quamvis Jeremias ista per modum mirantis et interrogantis proponat, non tamen tanti mysterii fuit ignarus. Noverat nempe quare Dei Filius ita venire elegerit, scilicet ut ad terrenarum ac temporalium rerum contemptum induceret homines, viamque veniendi ad regna cœlestia demonstraret, ad humilitatem, patientiam, fortitudinemque in adversis servandam instrueret; item, ut moreretur pro mundo, et ut agnoscamus nos in hoc sæculo quasi in exsilio relegatos, sicque jugiter ad patriam respiremus; postremo, ut sua nos paupertate ditaret, sua nos humilitate exaltaret, merito suæ patientiæ ac rigidæ conversationis nos justificaret: tota enim vita ejus, nobis meritoria fuit. Verumtamen Jeremias ista quasi mirans et inquirens proponit, ut altitudinem tanti pandat mysterii, nosque ad diligentem istorum considerationem inducat. Præterea, ex his verbis probatur Christi divinitas, ita quod in unitate personæ sit verus Deus et verus homo.

Tu autem in nobis es, Domine, id est, tu, Christe, in terris visus es, et inter homines conversatus, per fidem quoque et gratiam fidelium corda inhabitas.22 Sed et sacramentaliter ades, et Christianis promittis: Ego vobiscum sum cunctis diebus.23 Et nomen tuum invocatum est super nos: id est, te ipsum oramus et invocamus, Sancti quoque te invocant super nos; atque a nomine tuo nomen sortiti sumus, quia a te Christo Christiani vocamur. Unde et in Isaia Ecclesiæ dicitur:24 Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Ne derelinquas nos, id est, non nos cadere sinas, nec gratiam tuam amittere, ne promissionibus tuis efficiamur indigni.

Judæi, et quidam eos sequentes, prædictum locum exponunt pro tempore Jeremiæ, ita quod Propheta in persona populi sui conqueritur, quare Deus a Judæis se segreget, nec diutius apud eos aut in templo suo remaneat, sed cuncta manibus tribuat Chaldæorum. Hæc autem expositio non consonat textui. Jam enim Deus prædixit, quod auxilium suum eis non solum abstraheret, sed et nunc subtraxerit. Ideo non videtur convenienter dici ad eum, Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? præsertim quum jam multo tempore in templo ac populo Judæorum permanserit.

Consequenter redit Propheta ad populum Synagogæ. Hæc dicit Dominus populo huic Judæorum, qui dilexit movere pedes suos, quærendo auxilium ab Ægypto, atque ad idola concurrendo, quibus loquitur Isaias: Væ qui descenditis in Ægyptum. Et non quievit in Dei obsequio, nec cessavit a vitiis, et Domino non placuit propter sua peccata. Nunc recordabitur iniquitatum eorum, id est, debite eos puniendo, ostendet se memorem quam pessime fecerint. Ideo subditur: et visitabit peccata eorum, ea per Chaldæos vindicando. Et dilexit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum, videlicet ut parcam eis, sed potius ut puniantur.25 Hoc jam supra plenius dictum est atque expositum.

Nunc enim apud Dei sapientiam definitum fuit ut punirentur. Et non cessando a pessimis vitiis, reddebant se indignos oratione Sanctorum. Quum jejunaverint, non exaudiam preces eorum: ita quod nec jejunia eorum nec preces sunt mihi acceptæ, eo quod corda eorum maneant in affectu peccandi, nec amore, sed timore servili ac dura necessitate hæc agant. Hinc in Isaia exclamant:26 Quare jejunavimus, et non adspexisti? humiliavimus animas nostras, et nescisti? Quibus a Domino respondetur: Quia in diebus jejunii vestri invenitur voluntas vestra.2728 Et postea ibi docetur, quod jejunium sine actibus pietatis, nihil prosit. Et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea: quia non agunt hæc ex vera devotione. Sacrificia autem legis non erant Deo accepta, nisi ex offerentium devotione, quemadmodum plenius dictum est supra. Quoniam gladio, et fame, et peste ego29 consumam eos. Conjunctio ista causalis, potius notat hic signum quam causam.

Et dixi : A, a, a, Domine Deus meus. Hoc ait Propheta condolendo miseris jam vastandis, pro eo quod audivit a Domino, Gladio, et fame, et peste consumam eos. Prophetæ dicunt eis (isti fuerunt pseudo-prophetæ) : Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis; sed pacem veram dabit vobis Dominus in loco isto. Istam securitatem promittebant, ex parte Dei se loqui dicentes. Et dixit Dominus ad me : Falso prophetæ pseudo vaticinantur in nomine meo, id est, dicendo se loqui in nomine meo, vel ex mea persona, mentiuntur. Non misi eos, et non præcepi eis, ut ista loquerentur, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem fraudulentam, et seductionem cordis sui prophetant vobis, id est, ex propria imaginatione, confictione et diabolica inspiratione loquuntur. Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes, Gladius et fames non erit in terra hac : Gladio ut Creatoris ad eam dilectio declaretur. Natura quippe secundum se pura ac nobilis est, sicque a Deo diligitur paterno amore. Nec mirum, si populus Judæorum, quamvis pravissimus, virgo filiaque dicatur, quum et in Isaia de populo Chaldæorum scriptum sit : Descende, sede in Is. xlvii, 1. pulvere, virgo filia Babylon. Plaga pessima vehementer, id est, gravissima prorsus punitio huic populo est inficta. Dicitur ergo plaga hæc pessima, malitia pœnæ. Unde et scriptum est in Amos : Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit? Amos iii, 6.

14 et fame consumentur prophetæ illi. Nam quosdam eorum occiderunt Chaldæi. Et populi quibus prophetaverunt, erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos, ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum, id est, in plateis Jerusalem corruent præ fame et gladio; et effundam super eos malum suum, id est pœnam iniquitatum eorum.

Et dices ad eos verbum istud : Deducant oculi mei lacrimam per diem et noctem, et non taceant, id est, a motu plorationis non cessent. Hæc in persona Jeremiæ dicuntur, quasi dicat ad populum : Quamvis jam prohibitus sum orare pro vobis, nihilo minus in tantum vobis condoleo, ut nocte et die plorare desiderem. Nam et dolor interior per fletum quodammodo relevatur ac minoratur. Simili compassionis affectu loquitur Isaias : Nolite, inquiens, incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei.30 Denique Michæas ineffabili compassione affectus, ait :31 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer.32 Quod autem hic loquitur Jeremias, supra dixit : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei? Unde et nunc tanti planctus causam subjecit : Quoniam contritione magna, id est grandi destructione, contrita est virgo filia populi mei, id est Synagoga seu plebs Judæorum, quæ et virgo et filia appellatur : virgo, ut naturæ puritas designetur; filia, ut Creatoris ad eam dilectio declaretur. Natura quippe secundum se pura ac nobilis est, sicque a Deo diligitur paterno amore. Nec mirum, si populus Judæorum, quamvis pravissimus, virgo filiaque dicatur, quum et in Isaia de populo Chaldæorum scriptum sit : Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon. Plaga pessima vehementer, id est, gravissima prorsus punitio huic populo est inflicta. Dicitur ergo plaga hæc pessima, malitia pœnæ. Unde et scriptum est in Amos : Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit?

Deinde per partes ostendit plagæ istius dirissimæ gravitatem. Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame : id est, quocumque me verto, Judæos occisos invenio vel afflictos : qui enim extra urbium mœnia inveniuntur, Chaldæorum gladio feriuntur ; et qui intra Jerusalem propter securitatem se collegerunt, fame deficiunt. Tanta equidem erat in Jerusalem fames, ut per Ezechielem prædixerit Dominus : Patres comedent filios in medio tui, et filii patres. Nec mirum istud de vulgo. Propheta quoque et sacerdos, id est pseudopropheta ac sacerdotes, de quibus superius dictum est : Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? et prophetæ prophetaverunt in Baal. De quibus in Michæa legitur : Principes ejus (puta Jerusalem) in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant.3334 Abierunt in terram quam ignoraverunt, id est, in Babyloniam captivi abducti sunt.35 Loquitur autem Propheta de futuro per modum præteriti, quia quum dixit hæc, nondum capta fuit Jerusalem.

Deinceps dolorose alloquitur Dominum: Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? Quod intelligi potest et negative, et affirmative. Negative, hoc modo: Hucusque non penitus abjecisti, nec dereliquisti regnum ac populum duarum tribuum, nec anima (id est mens) tua penitus detestata est Sion, id est templum ac urbem Jerusalem. Unde in libris Regum frequenter habetur, quod licet reges et populus Juda graviter Deum offenderint, noluit tamen disperdere Judam propter se et propter David servum suum.3637 Porro affirmative legendo hæc, iste est sensus: Nunc utique vehementer abjecisti populum tuum, urbem et templum. Primæ autem expositioni magis concordat sequens versiculus: Quare ergo percussisti nos ita, ut nulla sit sanitas? id est, cur nunc præ solito tam dire per Chaldæos nos afflixisti, ut nullus aut pauci evaserint, et his qui cæsi aut capti sunt, subveniri non queat? Cui consonat illud Isaiæ: Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus.38 Exspectavimus pacem secundum pseudopromissa, de quibus in Michæa scribitur: Super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostri est? non veniet super nos malum. Et non est bonum, id est, prosperitatem aut tranquillitatem consecuti non sumus. Exspectavimus quoque et tempus curationis, id est remedii, a te protegi propter templi sanctitatem putantes; et ecce turbatio accidit nobis. Istud loquitur Jeremias in persona peccantium, quibus se ipsum connumerat, quia pars populi hujus fuit. Simili modo loquitur Isaias: Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ;39 splendorem ignis, et in tenebris ambulavimus.

Deinde in persona pœnitentium ait: Cognovimus, Domine, impietates nostras, item et iniquitates patrum nostrorum, quas et nos operati sumus, quia peccavimus tibi. Hoc dixerunt aliqui boni in Jerusalem, de quibus in Ezechiele habetur, quod Dominus jussit super eos poni signum Thau, qui dolent ac gemunt super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio Jerusalem.40 Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, id est, propter te ipsum, propter tibi connaturalem bonitatem atque clementiam, propter nominis tui honorem, erue nos ab opprobrio Chaldæorum; neque facias nobis contumeliam, id est, non nos permittas ab hostibus nostris contumeliose tractari. Solii gloriæ tuæ recordare, id est, templi in quo tua habitavit majestas, memor esse digneris, illud illæsum servando; ne irritum facias fœdus tuum nobiscum, id est, pactum pacis quod cum patribus nostris inisti, quod in monte Sinai percussisti cum eis, quum eos in populum peculiarem assumpsisti, non sinas cassari in nobis, nec tua nos protectione destituas.41 Vel, Solii gloriæ tuæ recordare, id est sanctorum Patriarcharum et ceterorum justorum, in quorum mentibus habitasti, et propter illorum merita nos tuere.

Circa præhabita oritur quæstio, quomodo Jeremias nunc oret pro populo, et a Chaldæorum opprobrio erui postulet, quum jam Dominus vicibus repetitis dixerit ei, ne oraret pro eo, et quod certissime dandus esset manibus Chaldæorum.42 Et respondendum, quod Dominus non absolute aut præceptive prohibuit Jeremiam ab oratione pro populo isto, sed hortative et consultorie loquebatur, ne Propheta immoderato orandi labore se ipsum conficeret. Quamvis etiam audivit se non exaudiendum, nihilo minus confidebat preces suas non totaliter esse frustrandas, et pœnas instantes mitigari optavit, præsertimque animarum saluti divinitus subveniri gliscebat. Fervens etenim amor non cito neque faciliter ab oratione pro amato compescitur. Unde et beatus antistes Servatius, audita a Petro apostolo Tungrensium destructione, et ne oraret pro eis, nihilo minus ardentissime oravit pro eis. Nam et importuna oratio nonnunquam contra Deum prævalere videtur : quemadmodum Christus in Evangelio ponit exemplum de judice, qui nec Deum nec hominem verebatur, tamen viduam importune rogantem audivit.43 Denique David, audita a Nathan prophetia, quod infans sibi de Bethsabee genitus, mox moreretur, deprecatus est Deum instanter, ne infantem sibi auferret.44

Postremo, quoniam in principio hujus capituli de siccitate facta est mentio, nunc subditur : Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? id est, gentilium simulacra pluviam dare non valent. Aut cœli possunt dare imbres? quasi dicat : Non, nisi per tuam virtutem, qua moventur et agunt, et sine qua nec ad momentum subsistere possunt. Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus, id est, a quo pluviam et cetera omnia necessaria postulavimus? Tu enim fecisti omnia hæc, scilicet cœlum et terram, et quidquid cœli ambitu continetur.45 Ideo solus es verus Deus, propria virtute operans, atque finaliter exspectandus.

Ecce blande et commendative Propheta Deum affatur, ut plenius exaudiatur, sciens orationem laudibus Dei mixtam et amorose propositam, esse efficaciorem, juxta illud in Psalmo : Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.46

Footnotes

  1. II Reg. xix, 4. ↩

  2. Deut. xi 10, 11. ↩

  3. Ps. ciii, 11. Job xxxix, 5. ↩

  4. Ibid. 8. ↩

  5. 11 Reg. xix, 4. ↩

  6. Is. LIX, 2. ↩

  7. Ibid. 12. ↩

  8. IV Reg. XX, ↩

  9. Ps. LXXXV, ↩

  10. Dan. IX, 4-9. ↩

  11. Ps. XXXIX, 2. ↩

  12. Ps. XXXVIII, ↩

  13. Is. XXV, 9. ↩

  14. Judic. II, 18. ↩

  15. Osee XIII, 4. ↩

  16. Matth. VIII, 20. ↩

  17. Luc. IV, 43. ↩

  18. Ps. I, XXXVII, 16. ↩

  19. Matth. XXVII, 42. ↩

  20. Is. LIII, 3. ↩

  21. Zach. IX, 9. ↩

  22. Baruch III, 38. ↩

  23. Matth. XXVIII, 20. ↩

  24. Is. LXII, 2. ↩

  25. Jer. VII, 16-14. ↩

  26. Is. LVIII, 3. ↩

  27. Ibidem. ↩

  28. Is. iv, 4 et seq. ↩

  29. Jer. VII, 16; XI, 14. ↩

  30. Is. xxii, 4. ↩

  31. Ezech. v, 10. ↩

  32. Mich. ii, 11. ↩

  33. Mich. iii, 11. ↩

  34. Mich. iii, 11. ↩

  35. Jer. ii, 8. ↩

  36. III Reg. xi, 32-36; xv, 3, 4; ↩

  37. IV Reg. viii, 19. ↩

  38. Is. lix, 11. ↩

  39. Is. lix, 9. ↩

  40. Ezech. 4. ↩

  41. Exod. xiv, 5, 6. ↩

  42. Jer. vii, 16; xi, 14; xiv, 11. ↩

  43. Luc. xviii, 2-5. ↩

  44. II Reg. xii, 14, 16. ↩

  45. Esther xiii, 10. ↩

  46. Ps. xvii, 4. ↩

Chapter 26 of 75