Skip to the text

Articulus 28

EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI: ET DIXIT DOMINUS AD ME: SI STETERINT, ETC.

RURSUS inexcusabilem gravitatem scelerum Judæorum ostendit Deus. Et dixit Dominus ad me: Si steterint Moyses et Samuel coram me, id est mente erecta ad me, ad deprecandum pro ereptione Judæorum, non est anima, id est voluntas seu mens, mea ad populum istum, ad parcendum eis. Quasi dicat: Tu quidem, o Jeremia, jam affectuose precatus es pietatem meam pro plebe hac pessima; sed ne graviter feras, vel ob tuam indignitatem accidere putes, quod te non exaudio, ecce perhibeo tibi atque protestor, quod quamvis Moyses et Samuel orarent pro eis, non exaudirentur.

Cur autem Moyses et Samuel præ ceteris exprimuntur, asserit quidam quod ideo, quia hi duo dumtaxat in veteri Testamento leguntur pro suis adversariis exorasse. Unus quippe a populo lapidibus impetitur, et tamen orans ait:12 Dimitte populo hanc noxam. Alter ex principatu ejicitur, et nihilo minus dicit:34 Absit a me hoc peccatum in Domino, quominus cessem orare pro vobis. Circa quæ verba potest quis dubitare. Quamvis enim Moyses dixit ad Dominum, Adhuc pauxillum, et lapidabunt me, non tamen leguntur filii Israel id attentasse. Denique dum Samuel dixit verba nunc introducta, non habuerunt contra eum filii Israel odium, imo tunc concorditer venerunt de cæde filiorum Ammon, quemadmodum primo libro Regum legitur.5 Rursus, quod filii Israel Samuelem ejecerint de principatu, regem petendo, non ex odio Samuelis, sed occasione injustitiæ et avaritiæ filiorum ejus, quos constituit judices populi, fecisse scribuntur. Insuper non tantum Moyses et Samuel, sed et Aaron quoque pro adversariis suis legitur Dominum deprecatus in Numeris, ubi habetur : Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Dei. Et post pauca dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, pergens cito ad populum, ut roges pro eis. Obtulitque Aaron thymiama, et stans inter vivos et mortuos, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Denique David jussit principibus militiæ, ut servarent sibi puerum Absalon, inimicissimum ipsi David. Nec dubium quin sicut præcepit ipsum servari a corporis læsione, sic Deum oravit pro animæ ejus salute : sicut et Eliseus oravit pro Syris hostibus suis, ut aperirentur eorum oculi, liberavitque eos de morte. Ista inquisitive sint dicta, non quod præmemoratam responsionem reprobare præsumam, quum talis ac tantus sit qui eam assignat. Unde hoc ipso quod Dominus asserit se nec illos in casu proposito exauditurum, ostenduntur ad orandum valde idonei ; et tempore magnæ angustiæ fuerant exauditi. Hinc ait Hieronymus : Hos legimus iræ Dei pro populo restitisse, et jam impendentem avertisse sententiam.

Ejice illos a facie mea, id est, ejiciendos a terra et templo Judææ, ubi specialiter habitavi, prænuntia; vel, facie mea, id est a mea protectione ac pio respectu, ita quod eos perire permittam; et egredian-

I Reg. xi, 14, 15.

Ibid. viii, 3-5.

Num. xvi, 41.

Ibid. 46.

Ibid. 47, 48.

II Reg. xviii, 5.

IV Reg. vi, 20-23.

Gregorium tacite carpit. tur ad debitas pœnas. Quod si dixerint ad te, Quo egrediemur? dices : Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem : id est, quidam vestrum sustinebunt mortem, quidam gladium, quidam famem, quidam captivitatem. Verum quum mors sit genus ad mortem gladii ac famis, potest hoc loco intelligi per mortem, pestis seu pestilentialis interitus.

Et visitabo, id est, visitando inducam, super eos quatuor species plagationum, seu quatuor modos puniendi, dicit Dominus, utpote : gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum cadavera occisorum, vel viventes pene mortuos, et volatilia cæli, et bestias terræ, ad devorandum et dissipandum occisos. Denique in Ezechiele ponuntur hæ plagæ : gladius, fames et pestis : quibus vicissim annumeratur captivitas, interdum autem et bestiarum laniatus. Et dabo eos in fervorem, id est commotionem et angustias, universis regnis terræ : quoniam omnes qui tantam Judæorum calamitatem perceperunt, contremuerunt, et multi angustiabantur timore, ne et eis similia fierent a Chaldæis; propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda, super omnibus, id est ob universa scelera, quæ fecit in Jerusalem : quæ ultra modum enormia erant, et quarto Regum et secundo Paralipomenon scripta sunt. Huic autem verbo concordat illud, quarto Regum libro : Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam, propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses. Sed quomodo hæc stare possunt, quum et ipse Manasses pœnituerit, misericordiamque sortitus sit? Et per Ezechielem Dominus contestatur : Filius non portabit iniquitatem patris, et unusquisque in peccato suo morietur. Denique in hoc ipso Jeremia Dominus ait, quod si Judæi veraciter pœnituissent, mansisset habitans inter eos. Et respondendum, quod Judæi propter peccata Manassæ dicuntur

Ezech. v, 12; vi, 11; vii, 15.

Ibid. v, 12.

Ibid. 17; xiv, 21.

IV Reg. xxi; II Par. xxxiii.

IV Reg. xxiii, 26.

II Par. xxxiii, 12, 13.

Ezech. xviii, 20, 24.

Jer. vii, 3-7. puniti, in quantum peccata illius fecerunt esse sua, quia eadem atque similia perpetrarunt. Unde ait Hieronymus: Sicut Sanctorum merita descendunt ad posteros, sic impiorum flagitia, si liberi nepotesque similia gesserint, ad posteros perveniunt.

Quis enim miserebitur tui, Jerusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? tanquam dicat: Non es digna ut aliquis tui misereatur, vel propter tuam ruinam tristetur, vel Dominum pro te oret. Cujus ratio subditur: Tu reliquisti me, dicit Dominus, per cordis tui aversionem a me, retrorsum abiisti per inobedientiam; et extendam manum, id est potestatem, meam super te, et interficiam te, inducendo vindictam. Laboravi rogans, id est, toties et tam diu per Prophetas ad emendationem te invitavi atque rogavi, ut jam quasi lassatus appaream, nec ultra sic faciam. Loquitur Deus affectu ac more humano. Simili sensu testatur in Isaia: Laboravi sustinens. Et Malachias: Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, in eo quod dicitis, Omnis qui facit malum, bonus est; aut certe, Ubi est Deus judicii? Et dispergam eos ventilabro, id est examinatione seu exercitatione justitiæ meæ, qua aream meam purgo, et bonos a malis sejungo, in portis terræ, id est per portas alienarum terrarum, per quas ibunt captivi. Interfeci et disperdidi populum meum, id est Judæos, per manum Chaldæorum. Quomodo autem injusti ac reprobi dicantur populus Dei, dictum est sæpe. Et tamen a viis suis non sunt reversi, id est, de peccatis suis non sunt per pœnitentiam emendati.

Multiplicatæ sunt mihi, id est ad justitiæ meæ ostensionem, viduæ ejus, scilicet populi Judæorum, super arenam maris, id est abundantissime, vehementer, occisis earum maritis. Estque locutio ista hyperbolica, id est per excessum dicta, quemadmodum in libro Judicum scribuntur filii Benjamin potuisse fundis tangere pilum. Et induxi eis, puta Judæis, super matrem adolescentis, id est adolescentium matribus, vastatorem meridie, id est Chaldæos vastantes aperte claraque luce. Vel, per matrem adolescentis, designatur Jerusalem, quæ fuit mater urbium Juda: quemadmodum mulier sapiens clamavit ad Joab, Quæris subvertere matrem in Israel (id est Abela urbem)? Misi super civitates repente terrorem, id est, habitatores civitatum Judææ de adventu Chaldæorum subito terrui. Infirmata est quæ peperit septem, id est, mulieres filios quantumlibet multos habentes, præ tribulatione elanguerunt. Aliqui libri habent, Septem filios. Sed in textu Hieronymi non additur, Filios: ideo nec in Hebræo habetur. Defecit anima ejus, filiis suis occisis. Occidit ei sol, quum adhuc esset dies, id est, clara luce, aliisque lætantibus, in maximo est constituta mœrore. De isto modo loquendi, quo luminaria cœli dicuntur obtenebrari, mœrere, sive occidere, dum homines in grandi afflictione sunt positi, dictum est supra. Confusa est, et erubuit, id est, intus et foris rubore perfusa est, tantam ignominiam patiendo, ac sola manendo. Et residuos ejus, videlicet populi Juda, id est reliquam populi partem, in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus, id est gladiis hostium suorum Chaldæorum.

D Præterea, propter abundantiam malorum istorum culpabilium atque pœnalium, lamentatur Propheta, et ait: Væ mihi, mater mea, id est, væ magni mœroris ac variæ persecutionis imminet mihi, o mater mea. Quare genuisti me virum rixæ, virum discordiæ, id est, virum contra quem Judæi injuste rixantur, et a quo pene omnes discordant, ita quod quasi omnibus factus sum onerosus et discors, in universa terra, id est in tota regione Judææ? De hac nempe terra nunc sermo est. Sicque in libro Josue dicitur filiis Israel: Dominus Deus dedit vobis requiem et omnem terram. Hæc autem loquitur Jeremias, non quod se propter adversa doleat natum, sed quod mala vitæ præsentis de-

II Reg. XX, 16, 19.

Jer. IV, 23.

10

Josue I, 13.

Is. I, 14.

Malach. II, 7.

Is. I, 14.

Matth. III, 2.

Matth. III, 2.

Judic. XX, 6.

Judic. XX, 6. ploret desiderio felicitatis futuræ, non ex defectu patientiæ. Non fœneravi, id est, nulli quid commodavi, nec fœneravit mihi quisquam, hoc est, cum temporalibus rebus atque negotiis non me occupavi. Unde Theodotion transtulit: Non debui, nec debuit mihi quisquam. Quasi dicat: Non nocui eis, ideo injuste me persequuntur. Omnes maledicunt mihi, id est quidam de omnibus, et pene omnes, eo quod eorum increpem vitia, atque imminentia supplicia prædicem.

Ad hæc, consolatoria voce Dominus respondet: Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, id est, imo novissima tua erunt salubria, et adversitatum istarum finis erit beatus. Deinde ponitur consolatio alia: si non occurri, id est, imo jam ante subveni, et in futuro subveniam, tibi in tempore afflictionis interioris, et in tempore tribulationis exterioris et angustiæ cujuscumque, adversus inimicum, id est contra quoscumque tibi insidiantes. Hoc est quod in libri hujus principio dixit

Dominus ad Prophetam:6 Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum ut eruam te.

Est autem hoc loco truncata locutio, sicut in Job, Nisi in faciem benedixerit tibi;78 itemque in Evangelio, Et si quidem fecerit fructum. Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone? id est, populus Judæorum instar ferri durus ad ea quæ Dei sunt, non amicabiliter unietur nec pacificabitur populo Chaldæorum durissimo; et æs? id est, sermo tuus, o Jeremia, vel tu ipse dura denuntians, quem dedi in murum æreum (ut dictum est primo capitulo), non conveniet populo tuo durissimo.9 Quasi dicat: Noli tristari, quia ut dicis, ita eveniet populo tuo. Ideo Dominus ait ad populum: Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, id est, omnes opes tuas sine pretio dabo Chaldæis, in omnibus peccatis tuis, id est propter universa scelera tua, et in omnibus terminis tuis, id est ubique per totam Judæam. Omnia enim obtinuerunt Chaldæi.

Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, scilicet de regione Babyloniorum, quam ante non adspexisti; quia ignis successus est in furore meo, id est, ignis a Chaldæis succendetur in te, mea dictante justitia, et super vos, o Judæi, ardebit, id est, urbes vestras comburet.

Consequenter sanctus Propheta videns se inter lupos versari, petit auxilium gratiæ Dei. Tu scis, Domine, id est, cordis mei intima nosti; recordare mei, me semper paternaliter intuendo, et visita me gratiose ac consolatorie, et tuere me ab his qui persequuntur me, inconcussam patientiam tribuendo, tribulationem relevando ac terminando, ne vincar a malo, sed vincam in bono malum.10 Noli in patientia tua suscipere me, id est, preces meas non ita accipias, ut persecutoribus meis parcas. Si sic exponatur, intelligendum est Prophetam hoc dicere zelo justitiæ, quo se conformat voluntati ac æquitati mentis divinæ, a qua novit decretum ut isti perirent. Vel orat ut in præsenti puniantur, ne æternaliter pereant, vel ut levius habeant in futuro. Potest quoque ita exponi: Non in tua longanimitate me suscipe, precum mearum effectum differendo diutius, sed statim exaudi. Unde, ut dicitur, in Hebræo habetur: Noli in prolongatione tua suscipere me. Scito, id est, me exaudiendo ostende te scire, quoniam, id est quod, sustinui propter te, id est pro tuo amore et honore, pro veritate atque justitia, opprobrium a Judæis, qui me velut arrepticium ac falsarium persequuntur.

Inventi sunt sermones tui, id est, verba quæ per me locutus es, vera esse probata sunt, quia impleta consistunt, et comedi eos, id est, animam meam ex eis refeci et confortavi. Sic quoque in Ezechiele legitur: Fili hominis, comede volumen istud.11 Et aperui os meum, et cibavit me volumine; et factum est in ore meo quasi mel dulce. Unde nunc subditur: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lœtitiam cordis mei: id est, de tua illuminatione gavisus sum, et quod toties me es per angelum allocutus; et item, quia speravi fructum magnum ex tuis sermonibus mox futurum. Rursus, gavisus sum de verbis tuis, eo quod illis humiliter obedivi. Contemplatio quoque seu consideratio veritatis, secundum se delectabilis est. Propter quod, juxta Prophetam, delectationi quæ est in considerando, non est tristitia contraria. Hinc ait Psalmista:12 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Quoniam invocatum est nomen tuum super me, id est, ego ipse te fiducialiter invocavi, et alii boni qui oraverunt pro me (ut Baruch, etc.).

Domine Deus exercituum, non sedi in concilio ludentium, id est, vanis atque ludentibus non me præbui socium: juxta illud in Psalmo, Non sedi in concilio vanitatis, etc., odivi ecclesiam malignantium, etc.13 Et gloriatus sum spirituali jucunditate in te. Qui enim carnalia oblectamenta contemnit propter Deum, consolationem meretur divinam, juxta illud: Renuit consolari anima mea;14 memor fui Dei, et delectatus sum, etc. Vel, si illa negatio, Non, cadat super totum, sensus est, quod non sit carnaliter gloriatus. A facie manus tuæ solus sedebam, id est, consideratione tuæ potestatis, æquitatis ac ultionis, ab aliis me subtraxi, quoniam amaritudine replesti me, revelando mihi destructionem templi et civitatis ac populi, et permittendo me tot persecutionibus infestari, et quia peccata populi, tuamque deploravi injuriam. Simile est quod Ezechiel de se ipso scribit, quod septem diebus sederit tacens ac mœrens.15

Quare factus est dolor meus perpetuus? id est, quasi nulla habeo intervalla tristitiæ, eo quod causæ istæ me contristantes non cessent; et plaga mea desperabilis renuit curari? id est, vulnus spirituale doloris animæ meæ tam dirum est, quod remedium non invenitur. Hoc ait Propheta, quoniam noverat certissime urbem ac templum Jerusalem destruenda, nec suo tempore reparanda; et de hujusmodi destructione semper congruis horis dolebat. Facta est mihi plaga hæc quasi mendacium aquarum infidelium, id est sicut deceptio quæ contingit ex aquis non opportunis, quæ scilicet adsunt, dum opus non est, et desunt, dum necessariæ sunt: sic enim et mihi nunc adest plaga tristitiæ, quando consolatio mihi necessaria esset propter diversa me affligentia. Jam dixit Propheta, Factum est mihi verbum tuum in gaudium et lætitiam: quomodo ergo nunc asserit, Factus est dolor meus perpetuus, etc.? Et respondendum, quod dolor ejus non fuit sic jugis sive perpetuus, quasi semper in actuali tristitia fuerit, vel quod contristationi ejus non fuerit consolatio mixta, sed quia sæpius renovabatur in eo, ita quod actu vel habitu seu in dispositione propinqua semper inerat sibi, vicissim vero consolabatur divinitus. Imo, quum omnis actus virtuosus habeat suam delectationem sibi annexam, et tristitia ista Prophetæ exstiterit virtuosa, certum quod ei erat delectatio quædam adjuncta. Juxta hunc modum testatur Apostolus ad Romanos:16 Tristitia mihi magna est et dolor continuus, etc., scilicet propter excæcationem Judæorum. Nihilo minus alibi loquitur:17 Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.

Postremo commemoratæ desolationi Jeremiæ offert clementissimus Deus maximam consolationem. Si converteris, convertam te: id est, si tu aliquos Judæorum a peccatis converteris, ego te a mœrore ad exsultationem convertam, atque in te gratiam contemplationisque lucem augebo; et ante faciem meam stabis, id est, in regno majestatis et gloriæ mihi æternaliter aderis, et vultum meum beatifica visione conspicies. Hinc scriptum est: Qui converterit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum;18 et in Psalmo, Habitabunt recti cum vultu tuo. Et si separaveris pretiosum a vili, id est justos ab impiis, virtutes a vitiis, vera a falsis, inter hæc idonee discernendo, et bonos a malorum consortio abstrahendo, quasi os19 meum eris, id est mihi carissimus, et in hoc, quasi prolocutor meus: sicut qui pro alio loquitur, os ejus vocatur. Unde Bernardus nominat Augustinum linguam Ecclesiæ. Convertentur ipsi ad te, id est, hi quos converteris, tuas imitabuntur virtutes: sicut discipulos suos hortatur Apostolus, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi;20 et tu non converteris ad eos, eorum sequendo vitia et errores, nec cum perversis perverteris.21

Et dabo te populo huic in murum æreum fortem, id est, constantem ac insuperabilem te faciam in omni impugnatione Judæorum adversum te; et bellabunt adversum te, id est, te persequentur et occidere conabuntur, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam, dicit Dominus. Et liberabo te de manu pessimorum, videlicet pseudo ac sacerdotum, et redimam te de manu fortium, scilicet regum Juda ac principum. Nam et Joakim et Sedecias persecuti sunt Jeremiam. Ista primo capitulo dicta sunt plenius.22

Footnotes

  1. Ibid. xxxii, 31. ↩

  2. Exod. xvii, 4. ↩

  3. Exod. xii, 23. ↩

  4. 1 Reg. viii, 5. ↩

  5. Eccli. i, 1. ↩

  6. Jer. 1, 8. ↩

  7. Luc. xiii, 9. ↩

  8. Job 1, 11. ↩

  9. Jer. 1, 18. ↩

  10. Rom. xii, 21. ↩

  11. Ezech. 1-3. ↩

  12. Ps. cxviii, 03. ↩

  13. Ps. xxv, 4. ↩

  14. Ps. lxxvi, 4. ↩

  15. Ezech. III. ↩

  16. Rom. IX, 2. ↩

  17. II Cor. VII, 4. ↩

  18. Jacob. V, 20. ↩

  19. Ps. CXXXIX, 14. ↩

  20. I Cor. IV, 16. ↩

  21. Ps. XVII, 27. ↩

  22. Jev. I, 18, 1 ↩

Chapter 28 of 75