Articulus 29
EJUSDEM CAPITULI QUINTIDECIMI SPIRITUALIS EXPLANATIO.
DIXIT Dominus ad me: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Quædam ergo sunt peccata prorsus enormia, pro quibus Deus vel non, vel difficile, audit orantes pro remissione illorum, quamvis qui orant, sint sancti. Nam et Joannes in prima sua scribit epistola: Est peccatum ad mortem; non dico ut pro illo quis roget.1 Primo quoque Regum habetur: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Dominus; si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo?2 Itemque in Ecclesiastico: Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam? Quis orabit pro delictis illius?3 Ista dicuntur, ne quis peccata in Deum commissa, reputet parva, et ne in aliorum orationibus insipienter confidat, quum ipse ad Dei gratiam se ipsum non disponit. Ejice illos a facie mea, id est, impœnitentes ac duros a divinæ pietatis adspectu abjiciendos denuntia. Hoc prælatis ac prædicatoribus imperat Dominus, quatenus taliter comminando, ad pœnitentiam inducant perversos. Istud etiam eis fit, qui in Ecclesia excommunicantur, et a fidelium communione tolluntur: quorum alii pereunt peste, id est malo aliorum exemplo, persuasione seu scandalo; alii gladio tentationis diaboli, alii fame ex inopia verbi Dei, alii captivitate propriæ iniquitatis.
Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium, jam præfatum, ad occisionem: quia per eum anima spiritualiter moritur, si tentationi consentiat contra caritatem Dei, quæ vita est animæ. Et canes ad lacerandum, id est spiritus iræ ac impatientiæ. Dæmones namque a peccatis ad quæ homines conantur inducere, nomen accipiunt. Et congruenter canes vocantur, quia in eis, secundum divinum Dionysium, est amens furor ac phantasia proterva, isti lacerant mentem.4 Et volatilia cæli, id est spiritus superbiæ, de quibus in Evangelio dicitur: Volucres cæli comederunt semen Dei; et bestias terræ, id est spiritus cupiditatis terrenæ, ad devorandum. Hi etenim spiritus maligni, justo Dei judicio permittuntur tentare, superare, ac devorare iniquos, qui Creatorem suum indesinenter offendere non verentur. Et dabo eos in fervorem, id est animi commotionem, in universis regnis,5 id est in cunctis ecclesiis virtuosorum, qui impiorum spirituali dejectione audita, tremunt ac condolent; propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda. Per Manassen, qui interpretatur oblivio, intelliguntur prælati ac principes negligentes, qui Deum suum non intuentes, sunt causa perditionis subditorum: qui superiores, quamvis iniqui, filii tamen Ezechiæ regis Juda, id est Christi dominatoris Ecclesiæ, nuncupantur, quoniam ejus vicem gerunt, et nihilo minus abominabilia mala in Jerusalem, id est in Ecclesia, operantur. Quibus competit illud Esdræ: Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
Quis miserebitur tui, Jerusalem, id est, o ecclesia ista malignorum? aut quis contristabitur pro te, tuam iniquitatem digne deflendo? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? Audiant hæc, qui spiritualibus ac devotis dicere solent, Orate pro me; nec tamen verecundantur quotidie præteritis vitiis æqualia aut majora adjicere.
Tu reliquisti me, dicit Dominus. Deum potissime deserunt, qui non ex passione dumtaxat, sed ex certa scientia deliberationeque peccant. Quibus ait Archiapostolus: Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti. Retrorsum abiisti. Retrorsum abit, qui in spiritualibus bonis decrescit, et instar cancri per scelera sua quotidie magis ac magis a Deo et patria elongatur. Quocontra dicit Apostolus: Quæ retro sunt obliviscens, ad priora extendo me ipsum.6 Simus igitur diligentes, præsertim quum in via salutis non procedere, sit retrorsum abire. Laboravi rogans. Istud, juxta expositionem præhabitam, dicit Dominus de quolibet nostrum, dum nec admonitionibus, nec jussionibus sæpius iteratis corrigimur. Pro quo alia translatio habet, Laboravi rogatus. Rogatus quippe Deus quasi laborat, dum peccantibus nobis veniamque petentibus, crebro ignovit, nec tamen recidivare confundimur, sed confessione peracta, ad pristinas levitates ac vanitates revertimur. Præterea Christo secundum naturam assumptam competit proprie dicere: Laboravi rogans. Nam ipse prædicando, atque ad pœnitentiam invitando, non parum laboravit in mundo. Propter quod scriptum est: Jesus fatigatus ex itinere.7 Unde et illud Isaiæ ei veraciter convenit dicere: Servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.8
Et dispergam eos, qui vitam non corrigunt, ventilabro, id est judiciariæ meæ potestatis sententia, qua triticum a paleis separo. Unde Joannes Baptista de Christo fatetur: Cujus ventilabrum in manu ejus.9 In portis terræ, id est in aditu inferni, in medio terræ siti. De quibus portis loquitur Ezechias, quantum ad limbum patrum: Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi.10 Interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi. Hoc de illis asserit Christus, qui pro suis sceleribus corporaliter occiduntur, vel gravi languore vel pestilentia consumuntur, ita quod pœnitentiæ habent tempus, nec tamen veraciter pœnitent. Quocontra de quibusdam ait Psalmista: Quum occideret eos, quærebant eum. Tamen ibidem non de eisdem fit sermo.11 Christianis, aut turbis occisis seu mortuis, viduæ super numerum multiplicantur. Et induxi super matrem adolescentis, id est super Ecclesiam, quæ mater est fidelium, piaque genitrix et instructrix adolescentium, vastatorem, id est visibiles sive invisibiles hostes, meridie: de quorum adventu atque hostili incursu terrentur urbes, claustra seu collegia devotorum. Infirmata est quæ peperit septem: id est, Ecclesia omnium Christianorum parens, in membris suis imperfectis defectum perpessa est, ita quod tales quamplurimi ab invisibilibus hostibus dejiciuntur, de quorum ruina confunditur pia mater Ecclesia.
Væ mihi, mater mea. Quare genuisti me virum rixæ, virum discordiæ? Hoc, juxta expositionem præhabitam, quilibet justus propter justitiam aliorum rixas ac discor dias patiens, dicere potest.1213 Sed, secundum Hieronymum, istud per allegoriam potissime competit Christo: sicque quod dicitur, Væ, non maledictionem aut damnationem, sed temporalem significat pœnam, quam Christus naturali appetitu formidavit: qui fuit vir rixæ atque discordiæ aliorum in eum, sicut Simeon sanctus prædixit: Ecce positus est hic in signum cui contradicetur. Nec mirum si ista exponantur de Christo, quum de ipso in Isaia ad litteram scriptum sit: Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi.14 Hoc nempe ait Salvator, propter paucitatem Judæorum ejus prædicationibus conversorum. Non fœneravi, quia de spiritualibus bonis plus dare optavi, quam aliquis recipere satagebat. Temporales quoque divitias non habuit Christus, nec cum exterioribus se occupavit negotiis. Omnes maledicunt mihi, videlicet hæretici, pagani, Judæi, et universi increduli, de quibus Isaias inducit:15 Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Porro quod subditur, Si non reliquiæ tuæ in bonum, tam Christo, quam ejus electis, aptatur ac competit. Christus namque per temporalia mala quæ pertulit, accidentale sibi ipsi promeruit præmium, scilicet corporis glorificationem: sicque persecutiones suæ venerunt sibi ad bonum finem. De reliquis vero scribit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.16 Quorum novissima sunt tanto feliciora, quanto plura et graviora propter Deum fuerint perpessi. Ideo Petrus ait:17 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis; et rursus, Communicantes, inquit, Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis.18 Si non occurri tibi in tempore afflictionis. Christo adhuc mortali occurrit Pater in omni adversitate, animam ejus in immobili patientia atque constantia servans. Propter quod Christus testatur: Pater non reliquit me solum;19 et in Isaia: Quis est adversarius meus?20 accedat ad me. Ecce Dominus Deus auxiliator meus. Similiter cunctis propter se patientibus adest benignitas Dei, juxta illud Nahum: Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.21 Numquid fæderabitur ferrum ferro? Unus enim durus alium durum sustinere non potest. Duritia quoque injustitiæ Judæorum, duritiæ seu rigori justitiæ Christi non concordabat. Ferrum vero ab aquilone sunt, qui in malis pertinaces existunt: quos constat esse ex parte diaboli.
Divitias tuas et thesauros tuos in directionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis. Hoc contingit Ecclesiæ, et omni Christiano quantumlibet virtuoso, dum peccat mortaliter, quia tunc omni virtute, caritate et gratia spoliatur, ita quod nulla manet in eo virtus spiritualiter viva, quemadmodum in Ezechiele Dominus ait:22 Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus non recordabuntur. Itaque, qui stat, videat ne cadat.23 Nec aliquis vana securitate a cordis timorata resolvatur custodia, sed cum timore ac tremore nostram operemur salutem.24 De præfatis autem divitiis loquitur Isaias: Divitiæ salutis, sapientia et scientia;25 timor Domini, ipse thesaurus ejus. Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis. Non enim scimus e quibus latibulis contra nos insurgant ac veniant dæmones.
Tu scis, Domine; recordare mei, etc. Istud quilibet justus potest pro se ipso orare, secundum intellectum præscriptum. Inventi sunt sermones tui: id est, post diligentem inquisitionem verba tua suscepi, eademque plena veritate esse conspexi; et comedi eos. Cibus enim mentis, est verbum Dei. Et sicut illius vita naturalis desperatur, qui corporalem cibum non retinet; sic animæ illius vita spiritualis desperatur, quæ verbum Dei non servat. Propterea verba Dei avide suscipiamus, stomacho mentis digeramus, atque memoriter conservemus ac impleamus. Et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei. Primum omnium corde lætemur, quod Spiritus Sanctus dignatus est nos supernaturaliter illustrare, sacræ Scripturæ verba infundere, intellectum eorum præstare. Et de verbis Dei nonne vehementer gaudendum est, in quibus Deum agnoscimus, et quidquid ad salutem nostram exigitur, discimus? Hinc ad Romanos dicitur: Per consolationem Scripturarum, spem habeamus. Et primo libro Machabæorum, Jonathas cum suis dicunt se solatio habere libros sanctos. Qui autem veritates divinorum eloquiorum contemplatur, totius sanctæ jucunditatis in eis materiam invenit.
17
Non sedi in concilio ludentium. Vanitates enim admittere, non est animæ christianæ. Ideo ait Salvator: Væ vobis qui ridetis nunc; et, Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Quibus Jacobus dicit: Risus vester convertatur in luctum, et gaudium in mœrorem. Hinc Sara Tobiæ uxor protestatur: Nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui. A facie manus tuæ solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me. Electis suis dat Deus multiplices bonæ amaritudinis seu doloris laudabilis causas: primo, de Dei magna ac incessabili omni hora inhonoratione; secundo, de propria transgressione et imperfectione; tertio, de Christi acerbissima propter nos passione; quarto, de proximorum nostrorum iniquitate; quinto, de futuræ gloriæ dilatione; sexto, de boni communis jactura, præsertim quantum ad spiritualem profectum Ecclesiæ. Qui ista profunde perpendit, hominum confabulationes vitabit, et coram Deo cor suum in secreto effundet.
18
Quare factus est dolor meus perpetuus? Si hæc protulit de se Jeremias propter materialis templi ruinam, et corporalem sui populi necem: quanto magis propter causas prætactas, et propter magnum istud schisma Ecclesiæ, ceterasque abusiones in ea, ita dolere et ista proferre debemus, si tamen sincere diligimus Deum, et bonum proximorum commune?
Si converteris peccatorem, convertam te ad meam beatificam visionem, et ante faciem meam stabis. Ecce quam meritorium ac salubre est, iniquos convertere. Imo, secundum Dionysium, divinissimum prorsus est, Deo cooperari in animarum reductione ad suæ beatitudinis fontem. Secundum Gregorium quoque, acceptissimum Deo sacrificium est zelus animarum. Hinc pastoribus loquitur Petrus in prima sua Canonica: Pascite qui in vobis est gregem Dei, etc., forma gregis facti et ex animo, ut quum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriæ coronam.26 Si separaveris pretiosum a vili, id est animam tuam Dei imagine insignitam, et Christi sanguine liberatam, a carnis impuritate, et si inter virtutes ac vitia, inter lepram et non lepram, discrete distinxeris27
(quod ad confessores et prædicatores potissime spectat), quasi os meum eris, qui loquar per te loquentem pro me. Convertentur ipsi ad te, tuam justitiam imitantes; et tu non converteris ad eos, videlicet ad pravitatem eorum: quod est contra nonnullos, qui animarum curam assumentes, ab eis ad quos ibant convertendos, paulatim subvertuntur.
Et dabo te populo huic in murum œreum. Indiget nempe magnæ constantiæ gratia, qui alios regere atque convertere debet iniquos. Et bellabunt adversum te, murmurando, detrahendo, contradicendo et persequendo. Qui enim veritatem atque justitiam prosequi curat, multos utique sibi adversarios procurat. Et non prævalebunt, quia ego tecum sum.28 Si enim Deus pro nobis, quis contra nos?
Footnotes
-
I Joann. v, 16. ↩
-
I Reg. II, 25. ↩
-
Eccli. XXVIII, 3, 5. ↩
-
Matth. XI 4, 19. ↩
-
Jer. I, 18, 19. ↩
-
Philipp. III, 13. ↩
-
Joann. IV, 6. ↩
-
Is. XLIII, 24. ↩
-
Matth. III, 12. ↩
-
Is. XXXVIII, 10. ↩
-
Ps. LXXVII, 34. ↩
-
1 Petr. II, 6. ↩
-
Esdr. IX, 5. ↩
-
Is. XLIX, 4. ↩
-
Is. XLV, 25. ↩
-
Rom. VIII, 28. ↩
-
I Petr. IV, 14. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Joann. VIII, 29. ↩
-
Is. L, 8, 9. ↩
-
Nahum 7. ↩
-
Ezechiele XVIII, 24. ↩
-
I Cor. 12. ↩
-
Philippi 12. ↩
-
Is. XXXIII ↩
-
1 Petr. v, 2-4. ↩
-
Deut. xvii, 8. ↩
-
Rom. viii, 31. ↩
Chapter 29 of 75