Skip to the text

Articulus 30

ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : ET FACTUM EST VERBUM DOMINI AD ME, DICENS : NON ACCIPIES, ETC.

RURSUS præsenti capitulo Judæorum calamitas, culpa et pœna describuntur. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto. Unde, secundum Hieronymum, Jeremias virgo permansit, et sua virginitate evangelicæ perfectionis virum se præbuit. Quia hæc dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, scilicet in Jerusalem et in tota Judæa, et super matres eorum quæ genuerunt eos, et super patres eorum de quorum stirpe nati sunt in terra hac: Mortibus œgrotationum, scilicet famis et pestilentiæ, morientur; non plangentur tantum ut tempore securitatis solitum fuit, quoniam viventium unusquisque satis habuit agere cum se ipso, et non sepelientur, saltem omnes, eo quod propter multitudinem mortuorum, viventes non suffecerant ad sepulturæ officium; in sterquilinium super faciem terræ erunt, id est, in cœno terræ jacebunt; et gladio et fame consumentur, et erit cadaver, id est cadavera, eorum in escam volatilibus cœli et bestiis terræ.

Hæc enim dicit Dominus: Non ingrediaris domum convivii, id est, istis sacrilegis te non commisceas in epulando, neque vadas ad plangendum defunctos, neque consoleris eos, quorum propinqui mortui sunt. Per quod insinuatur, quod non erat tempus convivii, sed mœroris, et tanti mœroris, ut nec mortui plangerentur, nec viventibus consolatio adhiberetur: tantum quivis circa se ipsum angustiabatur, et mortui feliciores viventibus quodammodo reputabantur. Quia abstuli pacem meam, id est veram tranquillitatem, atque ab hostium impugnatione securitatem, a populo isto, dicit Dominus, propter ejus peccata. Abstuli quoque ab eis misericordiam, non dimittendo eorum peccata, et miserationes, non liberando a pœnis. Verumtamen Deus in omni actu justitiæ misericordiam suam admiscet; sed in quibusdam Dei operibus justitia clarius manifestatur, et ab illis dicitur misericordia Dei auferri. Secundum quem modum Jacobus scribit: Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam.1 Et morientur grandes et parvi, id est magni atque pusilli, superiores et subditi, in terra ista; non sepelientur neque plangentur, et non se incident, id est, viventes non incident lacertos. Unde (ut dicitur) in Hebræo habetur: Non se lacerabunt unguibus. Neque calvitium fiet pro eis, id est evulsio capillorum seu tonsio capitis. Hæc quippe apud veteres fiebant pro mortuis. Nam et Job in signum doloris tonso capite ruit in terram.2

Et non frangent inter eos lugenti pacem ad consolandum super mortuo: id est, amici defuncti non convenient more consueto ad manducandum cum eo cujus propinquus defunctus est; nec erunt qui lugenti huic præparent cibum pro consolatione sua de morte sui propinqui; et non dabunt eis, videlicet filiis ac filiabus mortem parentum dolentibus, illi qui aderunt, potum calicis, id est haustum vini aut siceram, ad consolandum super patre suo et matre defunctis. Talia enim in relevamen doloris fieri consueverunt, juxta illud Proverbiorum: Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo; bibant, et obliviscantur doloris sui.345

8

9

[Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.] Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Ecce ego auferam per Chaldæos, de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii, et vocem lætitiæ, et vocem sponsi, et vocem sponsæ : id est, carmina jucunditatis ac nuptiæ jam cessabunt.

Consequenter Dominus loquitur Jeremiæ : Et quum annuntiaveris populo huic omnia verba, et dixerint tibi :6 Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud, id est tam magnam vindictam atque miseriam? Quæ est iniquitas nostra contra Deum? aut quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro in proximum? Dices ad eos : Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, etc. Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri. Ecce enim ambulat unusquisque vestrum post pravitatem cordis sui mali, etc., impia desideria operibus adimplendo. Cujus subjungitur pœna : Et ejiciam vos de terra hac, in terram quam ignoratis vos et patres vestri, id est, per captivitatem ducemini in Chaldæam, quam antea non vidistis; et servietis ibi diis alienis die ac nocte, id est aliquibus horis diei et noctis, qui non dabunt vobis requiem, id est, a vestra calamitate non eripient vos. Ex quo innotescit, aliquos Judæorum in Babylonia positos servisse ibidem idolis Chaldæorum. Circa hunc locum ait Hieronymus : Quidquid peccamus, quidquid malorum operum die ac nocte facimus, imperium est dæmonum, qui nunquam nobis dant requiem, sed semper impellunt delictis augere delicta, et cumulum facere peccatorum.

11

12

13

14

15

Denique quæ sequuntur, dupliciter accipiuntur. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra, Vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Ægypti; sed, Vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra aquilonis, id est de Babylonica captivitate, et de universis terris ad quas ejeci eos per captivitatem et fugam, seu alio modo; et reducam eos in terram suam, id est in Judæam: siquidem de terra regni Juda nunc sermo est; quam dedi patribus eorum, tempore Josue. Hieronymus et eum sequentes, istam prophetiam quasi consolatorium verbum exponunt, ita quod post comminationem subdit Dominus consolationem, promittens reductionem Judæorum a Babylonica captivitate. Alii vero opposito modo accipiunt, scilicet ad majorem mali exaggerationem, ita quod verbis his insinuatur Babylonica captivitas durior Ægyptia calamitate, seu captivitate vel servitute, eo quod Babylonica captivitas oblivionem inducet Ægyptiæ servitutis, secundum quod motus vehementiores expellunt remissiores. Verum secundum utramque expositionem, istud impletum est tempore Cyri regis, quantum ad reditum de Babylone.7 Sed quod dicitur, De universis terris, etc., secundum Hieronymum implebitur in fine mundi, quando, juxta Apostolum, gentium plenitudine ingressa, omnis Israel salvus fiet.8 De hac quoque reductione ceteri Prophetæ, præsertim Isaias atque Ezechiel, diffuse prophetarunt.

16

Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus. Locus iste multipliciter explanatur. Quidam enim per piscatores intelligunt Chaldæos, qui instar piscatorum ceperunt Judæos infra suæ retia potestatis. Et piscabuntur eos, puta Judæos, sicut a piscatoribus capiuntur pisces. Unde in Ezechiele Dominus ait : Extendam super eum (scilicet Sedeciam regem Juda) rete meum, et capietur in sagena mea.9 Et post hæc mittam eis, scilicet Judæis, venatores multos, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. Quidam per venatores hos, intelligunt ministros regis Babylonis, qui insecuti sunt Sedeciam regem fugientem, eumque ceperunt, et multos qui cum eo fugerunt in diversis latibulis comprehenderunt.10 Judæi vero, ut refert Hieronymus, per venatores intelligi volunt Romanos, qui in omni loco

Judææ comprehenderunt Judæos. Quidam autem per piscatores intelligunt Apostolos, quibus ait Salvator, Faciam vos fieri piscatores hominum; per quorum prædicationem multi Judæorum conversi sunt. Per venatores quoque intelligunt ecclesiasticos viros, vel angelos qui in fine sæculi colligent electos de montibus, id est excelsis dogmatibus, et collibus, id est bonis [operibus], et cavernis petrarum, id est Apostolis et apostolicis viris. Hæc expositio spiritualis et mystica magis quam litteralis videtur, potissime quum subdatur: Quia oculi mei super omnes vias eorum. Non sunt abscondita ea a facie mea, id est, cuncta eorum opera prava cognosco, et latibula quibus se absconderunt, inspicio. Quasi dicat: Me ordinante, a suis hostibus invenientur. Et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis: juxta illud Ecclesiastici, Oculi Domini multo plus lucidiores sunt sole, circumspicientes omnes vias hominum.

Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, id est, antequam de Babylonica captivitate eos reducam, puniam iniquitates eorum duplices, scilicet interiores et exteriores, et peccata in proximum. Vel, iniquitates Judæorum duplices appellantur, quia eodem genere peccati gravius peccaverunt quam gentes, quæ legem divinam non receperunt, nec audierunt Prophetas. Etenim servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, multo gravius peccat. Quibus contaminaverunt terram meam, id est Judæam, in morticinis idolorum suorum, id est per sacrificia animalium idolis oblatorum, et abominationibus suis, id est idololatriis ac ceteris abominationibus et vitiis, impleverunt hereditatem meam, id est terram ac populum Juda, imo se ipsos, qui vocati sunt et esse debuerunt hereditas mea, tanquam ad meum cultum specialiter deputati atque vocati.

Domine, fortitudo mea et robur meum, id est causa totius virtutis et efficaciæ meæ in anima atque in corpore, in natura et gratia, de quo ait Psalmista: Diligam te, Domine, fortitudo mea; et Isaias, Dominus Deus auxiliator meus. Et refugium meum in die tribulationis, id est tempore omnis adversitatis et persecutionis, secundum illud Psalmi: Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Propter quod in Proverbiis inducitur: Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Ad te gentes venient ab extremis terræ. Istud cum passu sequenti, quidam exponunt de conversione gentilium ad fidem Christi in omnibus finibus mundi per prædicationem Apostolorum: siquidem in omnem terram exivit sonus eorum. Unde et Isaias prædixit: finibus terræ audivimus laudes, gloriam justi. Et dicent, post conversionem, de pristinis dolendo erroribus: Vere mendacium, id est errores falsissimos in cultibus idolorum, possederunt patres nostri gentiles, vanitatemque quæ eis non profuit, imo maxime nocuit, scilicet aversionem mentis a summo veroque Deo. Ideo addunt: Numquid faciet sibi homo deos? id est, quum homo sit mortalis, atque a Deo formatus, non potest facere deos. Ex quo innotescit, quod nihil vitæ aut numinis sit in diis. Hinc in libro Sapientiæ legitur: Quum sit ipse mortalis (videlicet homo idolorum artifex), mortuum fingit manibus iniquis. Hinc subditur: et ipsi non sunt dii, secundum veritatem, sed a suis cultoribus esse putantur.

Porro huic tam humili confessioni vicissitudinem Dominus reddens, ait: Idcirco ego ostendam eis per vicem hanc, id est tempore isto, per Apostolorum prædicationem. Quid autem ostensurus sit eis, adjecit: ostendam eis manum meam, id est opera mea mirifica, et virtutem meam, id est omnipotentiam, qualiter scilicet per Christi passionem mundum redemi, dæmonesque prostravi. Unde in Isaia habetur: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium. Et scient quia nomen mihi Dominus. Hoc nempe

Ps. xvii, 2. Is. l, 7.

Ps. lx, 3, 4. Prov. xviii, 10.

Ps. xviii, 5. Is. xxiv, 16.

Sap. xv, 17. ecce ego

Is. lii, 10.

17

18 Quia

19

20

21 conversi noverunt, quod solus verus atque omnipotens Deus, sit universalis omnium Dominus independens, propria auctoritate gloriosissime præsidens, in cujus ditione universa sunt posita. Præterea quidam passum istum exponunt de Judæis ac gentibus ad Judaismum conversis, qui a Babylonica captivitate redierunt in Judæam, omnique idololatria spreta, Deum verum coluerunt: quibus Deus virtutem suam ostendit, multipliciter eis succurrens, quemadmodum in libro Esdræ scriptum est.

INSUPER tropologia hujus capituli ex superioribus clarissime innotescit. Quod vero in principio capituli hujus Dominus præcipit Jeremiæ, ne sumat uxorem, nec filios in Jerusalem habeat, eo quod filii loci illius sint perituri, applicari posset ad homines spirituales devotos: ut scilicet nullum spiritualem pariant filium, inducendo quempiam ad ingrediendum claustrum, congregationem sive collegium, ubi non est observantia regularis, monastica seu devotionalis, eo quod hi qui ibi admittuntur in filios aut filias, spiritualiter pereant, si se communitati conforment.

Hæc dicit Dominus: Non ingrediaris domum convivii, etc. Sicut hoc dictum est Jeremiæ propter multitudinem corporaliter occisorum, vel occidentium in Judæa: sic, imo et multo amplius, dici id potest cuilibet Christiano. Nunc enim quotidie tot Christiani in anima pereunt, dæmonum manus incidunt, in mortalibus vitiis moriuntur, æternaliterque damnantur, ut veraciter non sit jam tempus convivii, sed mœroris: et eum qui hæc rite atque condigne perpenderit, non utique epulari aut sæculariter delectari, sed contristari ac flere libebit. Denique tam innumerabiles pereunt, ut sigillatim defleri non queant. Ad litteram quoque, palam quod frequentare convivia, maximum impedimentum est veræ devotionis, et mentem a timorata sui resolvit custodia, sobrietatemque lædit. Idcirco ait Scriptura: Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. In Ecclesiaste quoque legitur: Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim (videlicet in domo luctus) finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. Ideo loquitur Christus: Beati qui lugent; et rursus: Quum facis convivium, noli vocare amicos et divites qui possunt retribuere tibi, sed pauperes, debiles, claudos et cæcos, qui non possunt retribuere tibi; et fiet tibi retributio in resurrectione justorum.

Domine, fortitudo mea et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, etc. Hunc præclarum dulcissimumque versiculum animo reponamus, atque in omni tentatione ac persecutione præ oculis habeamus. Si ergo cogitatio detestanda suggesserit nobis quod aliquid simus, vel proprio profectu ac perfectione quidquam poterimus, aut aliis spiritualiter robustiores consistamus, mox cum omni humilitate et propriæ parvitatis contemptu dicamus: Domine, fortitudo mea et robur meum. Nam et Christus contestatur: Sine me nihil potestis facere. Et Apostolus scribit: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Similiter in omni adversitate ac persecutione, ad Deum sicut ad clementissimum patrem, ad fidelissimum amatorem, ad omnipotentem adjutorem, cum plena ac timorata confugiamus fiducia, nec aliquo modo frangamur adversis, attendentes illud secundi Paralipomenon: In nobis non est tanta fortitudo, ut possimus resistere; sed quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Dicamus igitur mente grata ac humili: Domine, refugium factus es nobis; et item, Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.

Prov. xxi, 17.

Eccle. vii, 3.

Matth. v, 5.

Luc. xiv, 12-14.

19

Joann. xv, 5.

I Cor. iv, 7.

II Par. xx, 12.

Ps. lxxxix, 1.

Ps. xvii, 30.

Esther xiii,

Expositio tropologica.

Footnotes

  1. Jacob. 13. ↩

  2. Job 1, 20 ↩

  3. Prov. xxxi 6, 7. ↩

  4. Job i, 20 ↩

  5. Jacob. i, 13. 6 ↩

  6. verba hæc ↩

  7. I Esdr. I, II. ↩

  8. Rom. XI, 25, 26. ↩

  9. Ezech. XII, 13. ↩

  10. IV Reg. XXV, 5. ↩

Chapter 30 of 75