Articulus 31
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMIDECIMI : PECCATUM JUDA SCRIPTUM EST STILO FERREO.
QUAM indelebilia fuerint scelera Judæorum, in præsentis capituli monstratur exordio. Peccatum Juda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino, id est tam ineradicabiliter impressum cordi eorum, ut litteræ scriptæ in lapide adamante : qui lapis nomine adamas, instar unguis nitorem habet ac lenitatem, ita quod omnino politus, non asper est. Sicque in eo scribi potest stilo ferreo per sculpturam, et litteræ ibi formatæ deleri non valent : quoniam lapis iste durissimus est, infrangibilis atque indomitus, ferroque durior. Quod autem per unguem adamantinum intelligatur cor Judæorum, verba pandunt sequentia. Exaratum super latitudinem cordis eorum, id est in tabulis mentis, videlicet in intellectu, qui in principio sui est quasi tabula rasa, depingibilis, non depicta, cui species intelligibilium imprimuntur, et in ipso peccata aliqua subjectantur, ac per rationis consensum consummantur, atque in voluntate, quæ est principale subjectum peccati, quemadmodum et virtutis, quum peccatum sit adeo voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum; et in cornibus ararum eorum, id est in cornibus altarium super quæ idolis sacrificabant : in quibus peccata istorum exarata dicuntur, vel quia opera eorum sacrilega fuerunt ibidem ad perpetuam rei memoriam scripta, vel quia illic potissime exercuerunt sua facinora, et in altaribus illis quasi in signo certissimo manifestabatur impietas Judæorum. Per quæ omnia demonstratur, quod noluerunt verba salutis recipere, nec vitam corrigere. Propter quod Ezechieli Dominus loquitur : Filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te.12 In Zacharia quoque legitur : Cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem.3
Quum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, id est sacrilegorum altarium, et lucorum suorum, id est locorum arboribus consitorum in quibus idola coluerunt, lignorumque frondentium, quæ erant in montibus excelsis : loca etenim alta et arbores pulchras quærebant, ut illic idololatriam exercerent propter amœnitatem locorum; sacrificantes in agro : quia vicissim in locis planis idem fecerunt. Vel, sacrificando in montibus sitis in agro, dicuntur sacrificasse in agro. Fortitudinem tuam, id est robur exercitus, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo, id est, Chaldæis diripienda donabo, o popule Juda, excelsa tua, id est, loca idololatriæ tuæ diripienda tradam præfatis, propter peccata in universis finibus tuis, id est peccata per totam Judæam commissa.
Et relinqueris sola, id est deleta, abstracta seu privata, ab hereditate tua, quam dedi tibi, id est a terra Judææ. Et servire te faciam inimicis tuis, puta Chaldæis, in terra quam ignoras, id est in regione Babyloniorum; quoniam ignem succendisti in furore meo, id est, causam tuæ punitionis præbuisti justitiæ meæ, et zelum æquitatis meæ ad ultionem tuis sceleribus incitasti, usque in æternum ardebit, id est, ultio seu punitio ista sine fine durabit. Ex hoc verbo aliqui putant, præhabita exponenda de gravitate peccati Judæorum pro tempore Christi, contra quem clamaverunt : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.4 Unde peccata eorum indelebilia facta sunt, et durabit ista captivitas Judæorum usque in finem mundi, juxta illud Danielis:5 Usque in finem perseverabit desolatio. Sed Judæi pro tempore illo non inveniuntur idololatriæ dediti: propterea, quod Dominus ait, Usque in æternum ardebit, referri potest ad eos qui sine vera contritione defuncti, post temporalem punitionem, damnationem inciderunt æternam.
Præterea, quia Judæi et principes, eorumque rex Sedecias, Dei relicto subsidio, in auxilio regis Ægypti confisi sunt, subditur: Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine puro, tanquam in principali adjutore, ac ultimato spei suæ objecto. Hinc sperare in Christo, injustum non est, sed salubre: quum ipse sit Deus et homo, et in quantum est Deus, speramus in eo, sicut in principali, summo omnipotentique adjutore, et tanquam in ultimato spei nostræ objecto; in quantum vero est homo ille, Dei ac hominum mediator, speramus in eo sicut in adjutore instrumentali præcipuo, et sicut in secundario spei nostræ objecto. Sic quoque speramus seu confidimus in Sanctis, precibusque Sanctorum, præsertim in Virgine benedicta, cui cantamus: Salve, Regina misericordiæ, vita, dulcedo, et spes nostra. Denique, quum benedictio Dei, sit collatio munerum ejus et multiplicatio eorumdem; econtrario maledictio ejus, est subtractio donorum gratiæ ejus, ita ut maledictus vocetur, qui a Deo relictus est, miser atque damnabilis factus. Et talis est, qui in homine aut in aliqua pura creatura spem suam defigit. Creatura etenim ex se et in se defectuosa consistens, salutem conferre non valet, nec propria auxiliari virtute; nec aliquo modo magis ad eam quam ad Creatorem est confugiendum. Ideo ait Psalmista:6 Non salvatur rex per multam virtutem. Et in libro Sapientiæ habetur: Spes impii tanquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tanquam spuma.7 Et ponit carnem brachium suum, id est, fortitudinem suam constituit in robore corporis potius quam in auxilio gratiæ.
Ideo Judas ille fortissimus dixit:8 Non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cœlo fortitudo est. Et a Domino recedit cor ejus: quia de creaturæ auxilio inordinate confidit, nec mentem per ancoram spei in Deo constabilit, sed eam ab illo avertit. Confidere autem de homine, quantum ad aliquem determinatum effectum ordinate sub Deo, ita quod confidentia principaliter sit in Deo, laudabile est. Sed filii Israel inordinate sperabant in auxilio hominum. Idcirco per Osee dicitur eis: Convertimini ad Dominum Deum, et dicite ei:9 Omnem aufer iniquitatem; Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus.
Erit enim quasi myricæ in deserto, id est, infructuosus atque inutilis erit, ad nihil aptus nisi ad ignem damnationis æternæ: sicut myrica deserti est frutetum inutile, non aptum nisi ad ignem. Et non videbit quum venerit bonum, id est, dona pacis et gratiæ non sortietur a Deo, nec particeps erit bonorum quæ dantur confidentibus in Domino: quod etiam Judæis in rege Pharaone sperantibus, certum est contigisse. Sed habitabit in siccitate, id est, in carentia roris gratiæ et consolationis supernæ, in deserto, id est inter eos qui a Deo relicti sunt, ita quod de eorum erit catalogo, quos Deus deserit sua præsentia destitutos, in terra salsuginis, id est in societate eorum qui amaritudine vitiorum replentur, indignatione, ira, invidia: impii namque terrenique homines, merito desertum et terra salsuginis nuncupantur; et inhabitabili: quoniam tale consortium aptum non est Deum habere hospitem, nec cohabitatione condignum est angelorum, neque a Spiritu Sancto inhabitatur.
Præterea, quum opposita juxta se posita, evidentius agnoscuntur, nunc subditur: Benedictus vir qui confidit in Domino, id est tanquam in omnium providentissimo provisore, misericordissimo patre, optimo Domino, omnipotenti creatore, ac proprio
Salvatore, sperans ejus bonitate ac pietate juvari ac salvari, defendi et exaudiri. Ideo loquitur Propheta : Deus judicii Dominus, beati omnes qui exspectant eum. Et Psalmista : Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te; et item, Mihi adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Et erit Dominus fiducia ejus, id est principale ac immediatum objectum et propria causa suæ spei sive fiduciæ, ita quod semper ad Deum se eriget, atque in ipso respirabit, fiduciamque assumet. Spes autem, quæ est theologica virtus, non nisi a Deo infunditur, et bonis operibus decoratur. Idcirco spes nostra non debet esse informis, sed formata. Non enim sic in Deo sperare debemus, ut negligamus facere quod in nobis est, et quod Deus a nobis requirit. Nihilo minus tota spes debet esse in Deo finaliter, quia et merita nostra ejus esse dona fatemur, nec propriis viribus aliquid boni largimur. Propter quod in Osee legitur :10 Misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas : id est, quemadmodum arbor stans in loco sicco ac sterili, dum a loco illo circa aquas plantatur, fructificat; sic homo iste a propria infirmitate ad Dei invocationem erectus, et aquis seu donis Sancti Spiritus irrigatus, mox bonis operibus abundabit. Quod ad humorem mittit radices suas. Nam sicut arbor aquarum humore sufficienter rigata, radices dilatat ac figit sub terra; sic iste in Deo confidens, et Spiritus Sancti rivulis fecundatus, intimas cordis sui vires, virtutes ac dona figet et conservabit in Deo, ut impleat illud Apostoli ad Corinthios :11 Stabiles estote et immobiles, abundantes in omni opere Domini semper. Et non timebit quum venerit æstus, id est fervor seu impetus adversitatis. Quemadmodum enim arbor circa aquas plantata, æstu percussa, virorem non perdit; sic justus in Deo confidens, tribulatione concussus, æquitatem gratiæque decorem non deserit. Unde in Psalmo de ipso inducitur : Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.12 Hinc et in Ecclesiastico habetur : Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.13
Et erit folium ejus viride, id est, sermo ejus utilis erit et fructuosus, sicut Apostolus monet :14 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus. Et rursus : Adhortamini, inquit, vosmetipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.15 Vana igitur et infructuosa, imo et nociva verba vitemus : quoniam, teste Apostolo, Corrumpunt mores bonos colloquia mala.16 Et de omni verbo otioso reddenda est ratio.17 Et in tempore siccitatis, id est, tempore quo aliis propter eorum peccata subtrahetur verbum Dei, et gratia Spiritus Sancti, non erit sollicitum, id est formidolosum et anxiatum præ spiritualium inopia divitiarum : imo et nunc gratia abundabit. Vel, Non erit tunc sollicitum pro temporalibus rebus, aut de futuris incertis. De hac mala sollicitudine loquitur Dominus : Nolite solliciti esse in crastinum;18 et Apostolus, Nihil solliciti sitis;19 Salomon quoque in Proverbiis, Exspectatio sollicitorum peribit.20 Nec aliquando desinet facere fructum : non quod aliquis viator nunc incessabiliter semper in actu possit bene agere ac mereri, sed quod omni tempore debito faciat opus Dei. Juxta quem modum ait Salvator : Oportet semper orare, et nunquam deficere.21
Pravum est cor hominis, id est defectuosum ac fragile, pronum ad omne malum : juxta illud in Ecclesiaste, Corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua;22 et in Genesi, Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua.23 Et inscrutabile ab alio homine, juxta illud primi libri Regum : Homo videt ea quæ parent, Deus autem intuetur cor.24 Unde ait Apostolus : Quis scit quid agatur in homine, nisi spiritus ejus? Quis cognoscet illud?25 Quid sit homo, et quid cor ejus seu mens, definitive sciri potest per philosophicam rationem; sed quale sit cor hominis, quantum ad meritum vel demeritum, et quæ sint cogitationes et affectiones ipsius, sciri non potest certitudinaliter, præsertim ab alio homine, nisi per revelationem divinam. Ideo sequitur: Ego Dominus scrutans cor, id est, intima ejus inspiciens, non dubitando inquirens, et probans renes, id est, affectiones etiam sensitivæ partis discutiens: sicut in Psalmo habetur, Diriges justum, scrutans corda et renes, Deus. Ad quem sanctus Job fassus est:2627 Scio, Domine, quia nulla te latet cogitatio. Qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum, id est, secundum quod meruit cogitando aut operando, propriisque adinventionibus acquiescendo vel resistendo. Hoc nempe requirit divinæ providentiæ atque justitiæ summa perfectio, ut nullum sit malum impunitum, nullum bonum irremuneratum, et quidquid inordinatum est per culpam, ordinetur a Deo per pœnam. Hinc in Job ait Scriptura: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas; opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet.28
Perdix fovit quæ non peperit. Circa hoc scribit Hieronymus: Dicunt scriptores naturalium proprietatum et actuum tam bestiarum quam volucrum, arborum et herbarum, quorum principes sunt apud Græcos, Aristoteles et Theophrastus, hanc perdicis esse naturam, ut alterius perdicis ova furetur et foveat; quumque pulli nati fuerint, et volare potuerint, avolant, et relinquunt non verum parentem. Imo, ut alii dicunt, audientes vocem propriæ matris, quæ scilicet ova produxit, naturali industria festinant ad eam. Huic avi comparatur avarus populus Judæorum, de quo subditur: fecit divitias suas, id est, alienas divitias injuste collegit, et non in judicio: quia contra rationis judicium fecit hoc, et contra prudentiam, cujus actus est judicium sive discretio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas subita morte, vel Chaldæorum spoliatione, et in novissimo suo erit insipiens: quia hora judicii fatue fecisse monstrabitur. Item in morte insipiens apparebit, et suam sero fatuitatem agnoscet. Hoc quoque cunctis divitibus, rapacibus et avaris poterit applicari, quorum quamplurimi imparata morte decedentes, omnia sua in hoc mundo relinquunt, atque a Deo stultissimi judicabuntur, quod æternis prætulerint transitoria ista. Ideo ait Psalmista:29 Ne timueris quum dives factus fuerit homo, et quum multiplicata fuerit gloria ejus: quoniam quum interierit, non sumet omnia. Et rursus: Nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.3031
Solium gloriæ altitudinis, id est cœlum altissimum atque empyreum: quod dicitur sedes majestatis divinæ, non quod in eo circumscribatur, aut definitive locetur, sed quoniam illic evidentius operatur, clariusque videtur, et incessanter laudatur; a principio, quia in initio temporis factum est, quum sit unum de quatuor coæquævis; locus sanctificationis nostræ, id est patria ad quam ordinatur ac tendit sanctificatio nostra in vita præsenti. Ideo sequitur: exspectatio Israel, id est, locus iste est bonum quoddam a veris Israelitis affectuosissime exspectatum, juxta illud ad Hebræos:32 Exspectabat Abraham fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus; itemque: Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes ac salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.33
Porro quid impiis accidet, adjecit Propheta: Domine, omnes qui te derelinquunt per aversionem et inobedientiam mentis suæ, inhærentes creaturæ magis quam Creatori, confundentur: quia æternaliter damnabuntur; recedentes a te per liberam voluntatem, in terra scribentur, id est, inter terrenos atque carnales in inferno deputabuntur, juxta illud in Psalmo, Introibunt in inferiora terræ;34 in Apocalypsi quoque,35
Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure;36 quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum, id est te Deum fontem aquæ sapientiæ salutaris, aquæ supernæ refectionis. Unde ait Salvator: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ;37 et Psalmista, Torrente voluptatis tuæ potabis eos, quoniam apud te est fons vitæ.38 De his insuper aquis, quibus reficiuntur electi, quas negligunt reprobi, scriptum est in Isaia: Non esurient, neque sitient, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.39
Præterea ad præfatum beatitudinis locum cupiens Jeremias perduci, precatur: Sana me, Domine, a læsione peccati, et sanabor, quia tu verus es animæ medicus; salvum me fac, dona gratiæ et gloriæ conferendo, et salvus ero, quia tu solus es Deus salutis meæ; quoniam laus mea tu es, id est bonum quod jugiter laudo, et æternaliter laudare desidero, utpote materia seu objectum laudis meæ. Ecce devota et industriosa oratio, quia ut exaudiatur celerius, laudatio ei miscetur. Hæc igitur frequenter toto dicamus affectu cum debita humilitate. In multis enim offendimus omnes, nec ipse Jeremias sine venialibus vixit.40 Id quoque notandum, quanta contritione nos ita orare oporteat, quum vates sacer in utero sanctificatus, tam devote hæc proferat. Igitur cum Psalmista dicamus: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;41 sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Ecce ipsi increduli Judæi, dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? id est, ubi sunt quæ dixisti nobis ventura? Veniat. Quasi dicant: Patet quod falsa locutus sis, nec timemus ea implenda. Talia enim dicebant deridendo Prophetas, juxta illud in Isaia: Manda, remanda;42 manda, remanda; exspecta, reexspecta, etc. Ad Ezechielem quoque Dominus ait: Filii populi tui dicunt: Eamus et videamus quis sit sermo egrediens ex ore Domini, etc., et factus es eis quasi carmen musicum.43 Et ego non sum turbatus, turbatione culpabili, de hac illorum derisione, sed æquanimiter toleravi, te pastorem sequens, id est, tuæ voluntati me subdens, o omnium pastor, qui tua beatifica visione pascis Ecclesiam triumphantem, donisque gratiæ Ecclesiam militantem; et diem hominis, id est vitæ prolongationem, vel consolationes humanas, et vitam deliciosam, non desideravi, tu scis, qui es judex ac testis.44 Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit: id est, verba mea justa ac vera fuerunt, et quæ dixi ad populum, te inspirante locutus sum. His verbis describit suam perfectionem Propheta, non ad jactantiam, sed ad Dei honorem et nostram ædificationem, ut ejus exemplo simus in adversis imperturbati, nec mundanas vanitates aut carnales delicias affectemus, neque a veritate sermo noster unquam discordet, præsertim quum ipsemet Deus sit veritas.
Non sis tu mihi formidini, id est, ab inordinato pavore me eripe, atque ab instanti terribili Chaldæorum invasione; spes mea tu in die afflictionis, id est omni tempore meæ persecutionis. Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego, id est, Judæi me impie persequentes, a Chaldæis comprehendantur, et liberer ego; paveant illi, et non paveam ego, obsessa Jerusalem. Induc super eos diem afflictionis, id est Babylonicæ vastitatis, et duplici contritione contere eos, id est, fame et gladio eos occide. Ista, sicut præhabitum est, profert Jeremias, vel prophetice denuntiando quia sic erit; vel imprecando ut fiat, non zelo ultionis, sed æquitatis, et ut per præsentem calamitatem a futuris suppliciis eruantur. Possunt quoque ista exponi in persona Christi, cujus figura fuit Jeremias verbis, rebus ac persecutionibus. Eodem etenim modo competit Christo hæc loqui de Judæis ipsum persequentibus, ut Jeremiæ. Nos quoque hæc dicere possumus pro loco et causa et tempore, et præsertim contra invisibiles hostes.
Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et sta in porta filiorum populi tui, per quam ingrediuntur reges Juda et egrediuntur, id est in porta templi, et in cunctis portis Jerusalem; et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Juda, et omnis Juda, cunctique habitatores Jerusalem, qui ingredimini per portas istas. Hæc dicit Dominus: Custodite animas vestras a ruina peccati, et nolite pondera portare in die sabbati, nec inferatis ea per portas Jerusalem; et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus non facietis, id est opera corporalia atque servilia, cultum Dei impedientia, et quæ possunt ante diem sabbati vel postea fieri: quæ autem differri vel præveniri congruenter non poterant, in sabbatis fiebant, sicut brutis dare necessaria vitæ, et contra hostes invadentes pugnare. Sanctificate diem sabbati, id est, actus divini cultus in ea peragite, et Deo cum quiete mentis corporisque vacate, sicut præcepi patribus vestris per Moysen.4546 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam, etc., id est, inobedientes fuerunt patres vestri, sabbatum violando, quia in eo collegerunt manna contra Dei præceptum.47
Et erit: Si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati, etc.; ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super solium David, etc., id est successores regis David, similes ei in potestate et throno regali; et habitabitur civitas hæc in sempiternum, ita quod Chaldæi eam non destruent. Sempiternum autem non dicit hic durationem nunquam finiendam, sed plurimum longam. Et forte, si Judæi semper Deo obedivissent, atque in Christum credidissent, usque in præsens habitarent in ea. Et venient de civitatibus Juda, et de circuitu Jerusalem, et de terra Benjamin, etc., portantes holocaustum, et victimam, et sacrificium, et thus; et inferent oblationem in domum Domini. Ista, quum sint planissima, expositionem non exigunt. Sed dubitare quis potest, quomodo nunc promittitur Judæis, si vitam corrigerent, liberatio a Chaldæis, quum superius dictum sit, Deum definitive pronuntiasse captivitatem ac destructionem eorum.48 Et respondendum, quod Deus hoc dixit, quoniam vidit eos non emendaturos propriam vitam; per hoc tamen non abstulit eis libertatem agendi quod bonum est. De hac quæstione pertranseo, ne majore difficultate involvar. Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati, etc., succendam ignem in portis ejus, puta Jerusalem, et devorabit domos Jerusalem. Hoc factum est per Chaldæos. Et non exstinguetur ignis ille ab homine, vel donec combusserit urbem hanc; sed materia ignis consumpta, in se ipso ignis defecit.
PORRO, juxta intelligentiam spiritualem, quod in principio hujus capituli dictum est de duritia et indelebilitate iniquitatis peccati Judæorum, quod scilicet scriptum sit in ungue adamantino stilo ferreo, de omnibus incorrigibilibus gravissimisque peccatoribus, qui quotidie sine freno ac numero peccant sine omni timore Dei, accipi potest: quorum corda exaratione vitiorum sunt plena, per ferreum stilum, id est vehementem peccandi delectationem, inscripta, vel per consensum intensum. Veruntamen absolute loquendo, nullus viator in tantum gravatur peccatis, quin per omnipotentis medici gratiosam subventionem queat curari. Idcirco de nullo est desperandum.
Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et sta in porta, etc. Per hoc, sicut superius dictum est, insinuatur quod prædicator ac pastor verbum salutis omnibus publice proponere debet, ac proficisci ad locum quo cuncti conveniunt, imo etiam ire ad eos qui audire refugiunt, atque industriose excogitare quomodo eos convenientius invenire et alloqui possit. Quod si hoc ita est, quid damnationis imminet his qui gregi sibi commisso, quamvis audire parato, avido et cupienti, negligunt prædicare ? Custodite animas vestras, et nolite pondera portare in die sabbati. Per sabbatum, uno modo intelliguntur dies Ecclesiæ festivi, quibus præcipue vacandum est Deo. Alio modo omne opus vitæ præsentis dicitur sabbatum, quia semper sabbatizare, id est a peccatis cessare, atque in Deo quiescere nos oportet. Itaque onera, id est vitiorum pravitates deorsum trahentes, et in profunda tartari demergentes, portare nunquam debemus, præsertimque diebus festis ea abjicere. Propter quod ad Hebræos ait Apostolus : Deponamus omne pondus, et circumstans nos peccatum.49 Et in Isaia habetur : Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, et omne onus dirumpe.50 Sunt autem et alia onera seu pondera bona, videlicet lex Christi, et ejus mandata atque consilia, quibus reddimur graves contra levitatem peccati ac facilitatem peccandi. De quibus ait Salvator : Tollite jugum meum super vos ; et Apostolus, Alter alterius onera portate, id est, defectus vestros mutuo et caritative et æquanimiter supportate.51 Onera autem vitiosa non sunt inferenda per portas Jerusalem, id est per sensus exteriores.
Si igitur taliter observemus sabbatum spirituale, ingredientur per portas civitatis hujus, id est per virtutes ac valvas Ecclesiæ, reges et principes cum subditis ; et habitabitur civitas hæc, id est Ecclesia, in sempiternum a Spiritu Sancto, cujus est templum. Et venient de civitatibus Juda, et de circuitu Jerusalem, id est de particularibus Ecclesiis ac locis fidelium, et de terra Benjamin, id est de congregatione eorum qui sunt filii gratiæ. Benjamin namque filius dexteræ interpretatur : et dexterum appellamus, quod prosperum ac favorabile nobis est. Portantes holocaustum et victimam, id est spiritualia sacrificia, imo et se ipsos, in domum Domini. Dum enim Ecclesia in aliquo loco, singulari ac maxima Dei gratia decoratur ac fulget, ceteri Christiani ad tam devotos ac divinos accedunt, et eorum exemplo vitam emendant.52
De moralitate me expedire compellor, ne prolixitate operis tædio afficiantur legentes, potissime quum jam superius habita sint quæ omitto.
Footnotes
-
Ezech. ii, 4. ↩
-
Ezech. ii, 4. ↩
-
Zach. vii, 12. ↩
-
Matth. xxvii, 25. ↩
-
Dan. IX, 27. ↩
-
Ps. XXXII, 16. ↩
-
Sap. V, 15. ↩
-
1 Mach. III, 19. ↩
-
Osee XIV, 3, 4. ↩
-
Osee xii, 6. ↩
-
I Cor. xv, 58. ↩
-
Ps. 1, 3. ↩
-
Eccli. xxxix, 17. ↩
-
Coloss. iv, 6. ↩
-
Hebr. III, 13. ↩
-
I Cor. xv, 33. ↩
-
Matth. xii, 36. ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
Philipp. iv, 6. ↩
-
Prov. xi, 7. ↩
-
Luc. xviii, 1. ↩
-
Eccle. ix, 3. ↩
-
Gen. viii, 21. ↩
-
I Reg. xvi, 7. ↩
-
I Cor. ii, 11. ↩
-
Job xlii, 2. ↩
-
Ps. vii, 10. ↩
-
Job xxxiv, 10, 11. ↩
-
Ps. xlviii, 17, 18. ↩
-
Ps. lxxxv, 6. ↩
-
Ps. lxxv, 6. ↩
-
Hebr. xi, 10. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Ps. lxxii, 10. ↩
-
Ps. lxii, 10. ↩
-
Apoc. xxi, 8. ↩
-
Joann. vii, 38. ↩
-
Ps. xxxv, 9, 10. ↩
-
Is. xlix, 10. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
Ps. vi, 3. ↩
-
Is. xxviii, 10. ↩
-
Ezech. xxxiii, 30-32. ↩
-
Jer. xxix, 23. ↩
-
Sensus spiritualis. ↩
-
Exod. xx, ↩
-
Exod. xvi, ↩
-
Jer. xiv-xvi. ↩
-
Hebr. xii, 1. ↩
-
Is. LVIII, 6. ↩
-
Galat. vi, 2. ↩
-
Matth. xi, 29. ↩
Chapter 31 of 75