Articulus 32
EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : VERBUM QUOD FACTUM EST AD JEREMIAM A DOMINO.
MISERICORDIAM suam circa populum suum Deus sublimis et benedictus multifarie multisque modis ostendit. Et quo gravior est ultio atque adversitas imminens, eo multiplicius eam prænuntiat, ad pœnitentiamque invitat, quia ut ait Gregorius, non vult invenire quos puniat. Unde et nunc pietatem suam circa Judæos ostendens, asserit sibi esse in promptu reparare destructa, et a comminatione sua velle cessare, nec mala comminata inferre, dummodo transgressores pœniteant : quod utique est ineffabilis prorsus clementiæ.
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Forte figulus iste in Jerusalem morabatur, vel prope. Voluit autem Dominus loqui Jeremiæ in domo hac figuli, quatenus per ea quæ corporaliter illico cerneret, cordi suo tenacius quæ a Deo audiret, imprimeret, clariusque intelligeret ea per exemplum sensibile. Ezechieli quoque Dominus jussit, Egredere in campum, et ibi loquar tecum: quia videlicet solitarius locus convenientior est ad suscipiendum illuminationes divinas. Itaque diversis ex causis mittit vicissim Deus suos electos ad loca determinata, ut Deum audiant sibi loquentem: vel ob convenientiam loci, vel propter ea quæ fiunt aut sunt in loco, per quæ juvatur homo ad cognoscenda divina. Unde et Moysi jussit ascendere montem.1 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus, videlicet luteam ollam vel simile aliquid, super rotam.2 Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis, id est, divina ordinatione frangebatur, ut Dominus ex hoc sumeret occasionem loquendi propositum ad Prophetam. Est autem consuetudo idiomatis Hebræorum, ut omne instrumentum seu receptaculum, vas vocetur. Unde de Paulo dictum est: Vas electionis mihi est iste.3 Et Psalmista: Nam et ego, inquit, confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus.4 Conversusque figulus de uno actu ad alium, fecit illud vas alterum, id est, de luto vasis confracti formavit vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret, scilicet pulchrum ac integrum.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Numquid sicut fecit figulus iste, non potero vobis facere, domus Israel? ait Dominus. Quasi dicat: Imo, quia læsos et pene destructos possum facile reparare atque sanare. Ideo subditur: Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu, id est in potestate mea, quæ quum sit immensa, nihil ei resistere potest, et in instanti quidquid placuerit potest agere et implere. Verumtamen, quum omne simile sit dissimile, idcirco de luto ad figulum, et homine ad Deum, quantum ad hoc est dissimilitudo, quod in luto non est ratio neque voluntas, quibus a figuli ordinatione se possit subtrahere, sicut homo libero arbitrio declinare potest a lege divina: quod tamen ita non potest, quin Deus omnipotens possit cor hominis inclinare in omne quod sibi placuerit, sic quod homo resistere non valeret, nec tamen proprie cogeretur. Deus namque, et ipse solus, immediate agit ac imprimit in hominis voluntatem, et sine ejus coactione vertit eam quo vult, juxta illud Proverbiorum: Cor regis in manu Domini;5 quocumque voluerit, inclinabit illud. Denique ex hoc loco sumpsit Apostolus illud ad Romanos: Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?6 Sic itaque Deus de omni homine facit quod suæ infinitæ sapientiæ placet: et cujus vult miseretur, et quem vult indurat;7 et aliquos sanat, alios frangi ac perire permittit.
Consequenter ostendit Dominus, quod propter prænuntiationem pœnarum imminentium, non debemus a bono cessare: perhibens se malle verba comminationis suæ non adimplere, quam homines perdere. Repente loquar per Prophetas et angelos, adversum gentem et adversus regnum, vel adversus determinatam personam, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud, id est, peccatores hujusmodi puniam, occidam, condemnem propter eorum peccata. Si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, id est, de peccatis quæ ei imputo, pœnituerit vere; agam et ego pœnitentiam, id est, per modum pœnitentis habebo me, super malo quod cogitavi ut facerem ei, id est de supplicio quod illis infligere cogitavi. Loquitur enim de malo pœnæ, quod non est simpliciter malum, sed malum videtur ei qui patitur, et aliquod nocumentum inducit. Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud, id est, homines illos bonos in spiritualibus et temporalibus bonis confirmem. Si fecerit malum in oculis meis, præcepta transgrediendo, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei, id est, bona ei promissa non adimplebo.
Præterea agnoscendum quod quum Deus sit immutabilis, juxta illud Malachiæ, Ego Dominus, et non mutor; cogitatio qu ejus non variatur, secundum illud in Psalmo, Cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.8 Idcirco pœnitentia proprie non cadit in Deo, sicut nec ceteræ passiones; sed per similitudinem operis dicitur pœnitere, dum non agit quod se acturum prædixit, vel quod fecit, destruit: sicut in Genesi homines occisurus, Pœnitet, inquit, me fecisse hominem; et primo Regum, Pœnitet me quod constituerim Saul regem. Verum tunc quæritur, quo modo istud, videlicet non fieri quod dixit futurum, non repugnet veritati et immutabilitati mentis ac voluntatis divinæ. Ad quod respondendum, quod Deus dupliciter pronuntiat quid futurum, videlicet per comminationem malorum et promissionem bonorum. Primo, ut est in consilio ac dispositione æternæ suæ providentiæ, sicque infallibiliter venit: et in talibus Deus nullatenus pœnitet, in quibus etiam locum habet illud Samuelis: Porro Triumphator in Israel non parcet, et pœnitudine non flectetur; neque enim homo est ut agat pœnitentiam. Secundo, aliquid a Deo prædicitur secundum comparationem ejus ad causas naturales proprias, secundas seu proximas, quæ subjacent mutationi, potissime humana voluntas. Taliter igitur prænuntiata, non semper eveniunt, quia causæ mutantur: nec tamen Deus mentitur, quia non absolute, sed conditionaliter intelligenda est prænuntiatio talis. Unde, secundum doctores, prophetia prædestinationis semper impletur, non autem prophetia comminationis. Et Gregorius ait, quod Deus mutat sententiam, non autem consilium.
Quum ergo hæc ita se habeant, præcipit Dominus Jeremiæ: Nunc ergo dic viro Juda, et habitatori Jerusalem, id est viris ac civibus istis, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego fingo, id est, instar figuli formo ac præparo, contra vos, id est ad vestram punitionem, malum pœnæ (de quo in Isaia habetur: Ego Dominus faciens pacem, et creans malum), et cogito contra vos cogitationem de ultione, nisi restitueritis:9 juxta illud Michææ, Ecce ego cogito malum super familiam istam.
Revertatur unusquisque a via sua mala, id est actione iniqua, qua pergitur ad infernum, qua justitiæ derogatur, qua Deus sanctus offenditur; et dirigite vias vestras et studia vestra, id est actiones, affectiones atque conatus vestros, secundum divinam legem rectamque rationem ordinate in ultimum finem veramque felicitatem. Qui dixerunt: Desperavimus de nostra salute et divino auxilio, vel de veritate eorum quæ nobis prænuntiantur; post cogitationes enim nostras ibimus, etc., illis consentiendo et eas opere exsequendo. Unde in Isaia hujusmodi dixisse scribuntur: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur, etc.10
Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes, id est, a gentilibus quærite: Quis audivit talia horribilia, id est tam detestandissima vitia, quæ fecit nimis, id est, excessive commisit, virgo Israel, id est populus Judæorum, videlicet Synagoga, quæ fuit aliquando sponsa Dei? Unde nunc quasi derisorie virgo vocatur, cui alibi a Deo seriose denuntiatur:11 Meretrix, audi verbum Domini;12 et in Isaia, Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? Quasi dicat: In nationibus paganorum non sunt audita tam enormia peccata, ut fecit populus iste.
Numquid de petra agri deficiet nix Libani? id est, nix in Libanum montem descendens, non deficiet, sed illic tam abundanter descendet, ut petra agri, id est ager petrosus juxta Libanum situs, inde rigetur. Aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ et defluentes? id est, aquæ frigidæ ex nivis resolutione erumpentes ad agros, non cessant ad eos defluere. Quia oblitus est mei populus meus. Per modum admirantis loquitur Deus. Quasi dicat: Minus videretur mirabile, si aqua, quæ est res inanimata, naturalem cursum reliqueret, quam quod populus meus divina lege instructus, ratione utens, legem sibi præfixam abjecit. Et tamen oppositum accidit, quia Judæi me reliquerunt. Frustra13 libantes, id est, idolis sacrificantes, et impingentes in viis suis, id est, in suis operibus contra justitiam offendentes, ac pedem cordis, puta affectum, in id quod vere nocet ac lædit, tendentes, et in semitis sæculi, id est in vitiosis ac latis tramitibus hominum mundanorum, qui ducunt ad mortem æternam, ut ambularent per eas in itinere non trito, id est in calle sanctorum patrum vestigiis non præostenso, nec transito. Unde habetur in Psalmo : Fiat via illorum tenebræ et lubricum. Ut fieret terra eorum in desolationem, id est, Judæa habitatoribus privaretur, et in sibilum, id est in derisionem, sempiternum, id est valde longum, vel certe perpetuum quantum ad memoriam eorum qui impietatis ac dejectionis Judæorum nunquam obliviscuntur. Conjunctio illa, ut, tenetur hic concomitanter, non directe causaliter. Omnis qui præterierit per eam, id est per terram Judææ tempore suæ desolationis, obstupescet, id est, de tanta ejus destructione multum mirabitur, et movebit caput suum, id est, exteriori signo mentis admirationem monstrabit : quasi dicat, O qualiter accidit istis !
Sicut ventus urens, dispergam eos coram inimico, id est, coram Chaldæis cum impetu et tormento multipliciter eos perdam, fugabo et perimam. Dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum, id est, tempore destructionis et occisionis preces eorum non exaudiam, nec clementer eos adspiciam. Unde per Moysen Dominus ait : Si ambulaveritis ex adverso contra me, ambulabo et ego ex adverso contra vos.
Insuper subditur ingratitudo, et indocilitas, atque incorrigibilitas Judæorum, pium instructorem persequentium. Et dixerunt : Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes, id est, inter nos consulamus qualiter Jeremiam possimus occidere quasi falsum prophetam. Non enim peribit lex a sacerdote, id est, in sacerdotibus nostris manet scientia et observantia legis : juxta illud Malachiæ, Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent; neque consilium a sapiente, id est, a senioribus nostris sapientia non tolletur, qui sunt judices ordinarii; nec sermo a propheta, id est, de prophetis nostris non auferetur verbum veritatis. Quasi dicant : Quum hæc ita se habeant, occidendus est Jeremias, qui contra sacerdotes et sapientes prophetasque nostros vaticinatur, et omnium horum judicio reprobatur. Venite, et percutiamus eum in lingua, id est, graves accusationes et causas mortis ei objiciamus, et non attendamus ad universos sermones ejus. In quo patet eorum deliberata perversitas.
Contra quos orat Propheta : Attende, Domine, ad me, vota mea benigne suscipiendo, et audi vocem adversariorum meorum, eos juste castigando. Ista, sicut et verba sequentia, intelligi possunt tripliciter : primo, per modum propheticæ denuntiationis; secundo, per modum justæ imprecationis, ut divinæ æquitati satisfiat, et honor Dei recuperetur in punitione pravorum; tertio, per modum caritativæ precis, ut in præsenti corrigantur, quatenus postea melius habeant. Numquid redditur pro bono malum mihi? quasi dicat, Utique; quia foderunt foveam animæ meæ, id est, vitæ meæ paraverunt insidias ac laqueum mortis. Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, orationes et laudes tibi pro eis fundendo, eosque quantum valui excusando, dicens : Non est hominis via ejus, etc.; et averterem indignationem tuam, id est justitiæ tuæ ultionem, ab eis.
Omnia ista adversa Jeremias in typo Christi perpessus est; et verba nunc introducta, in Christi persona accipi possunt, qui ait in Psalmo : Locuti sunt adversum me lingua dolosa. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam; et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Denique pœnas sequentes Judæi potius perpessi sunt propter iniquitatem eorum in Christum, quam in Jeremiam.14
16
17 ev. xxvi, 24.
18
Malach. II,
B
C
D
19
20
Jer. x, 23.
Ps. cviii, 3-5.
Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii, id est, fame et gladio Chaldæorum interfice parentes cum filiis, patrum peccata sequentibus. Fiant uxores eorum absque liberis et viduæ; et viri earum interficiantur morte; juvenes eorum confodiantur gladio in prælio, et audiatur clamor de domibus eorum, ingredientibus hostibus, et occidentibus eos in propriis domibus. Adduces enim super eos latronem repente, id est latrunculos Chaldæorum, vel Nabuchodonosor crudelissimum regem eorum. Rex enim sine justitia, quid est nisi latro magnus? Quia foderunt foveam, id est, deceptiones excogitaverunt, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis, id est, processui vitæ meæ tetenderunt nocendi astutias. Ista, secundum Hieronymum, verius exponuntur de Christo, quam de Jeremia.
Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem, id est, causam meam tibi commendo, cui omnia constant. Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Si in propria persona hæc dixit Propheta et ex zelo vindictæ, cur post destructionem Jerusalem populique ruinam eatenus deploravit? Idcirco ista petuntur, ne divina justitia peccatum relinquat inultum, et ut in obstinatis ac reprobis voluntas Dei sanctissima compleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo, id est, ab hostibus te cernente superentur; in tempore furoris tui, id est tempore diræ ultionis per Chaldæos sive Romanos, abutere eis, id est, ad pœnam atque damnationem applica eos, quos ad gratiam beatitudinemque creasti. Abuti equidem aliqua re, est uti ea ad contrarium ejus ad quod directe ordinatur. Quum ergo homo sit ad felicitatem creatus, dicitur Deus abuti eo, dum ad pœnas damnationis eum impellit, potissime si consideretur homo secundum ea quæ habet a Deo; si vero consideretur secundum ea quæ habet a se ipso, videlicet secundum malitias suas, quibus disponitur ad infernum, non abutitur eo Deus dum eum condemnat.
PRÆTEREA, juxta mysticum intellectum, per domum figuli quam ingressus est Jeremias, designatur Ecclesia, in qua verbum Dei audimus.15 Illic Christus est figulus, qui ex eadem massa facit vasa quædam in honorem, quædam in contumeliam, scilicet vasa iræ et vasa misericordiæ.16 Frequenter autem opus in manu Christi confringitur, dum scilicet regeneratus in Christo, vel per pœnitentiam reformatus, denuo labitur in peccata. Estque confractio ista non ex defectu sapientiæ aut potentiæ Salvatoris, sed ejus qui cadit. Verum in manu Christi est, ipsum continuo reparare et facere de eo vas pulchrius quam antea fuit:1718 ut ubi abundavit delictum, abundet et gratia. Nunquam igitur desperemus, nec sic nostra scelera aggravemus, ut pusillanimitate aut alio modo a pœnitentia retrahamur. Imo quo gravius lapsi fuerimus, eo celerius ad summum artificem, reparatoremque omnipotentem ac superclementissimum properemus, quoniam ipse universæ ait Ecclesiæ: Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea.19 Nempe in manu ejus sunt omnes fines terræ.20 Et de ipso scriptum est: Et nunc pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster es tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Et ecce Deus iste omnipotens et æternus, nequaquam se implacabilem exhibet: sed quidquid minarum protulerit, libenter minas remittit; et propria verba quasi retractat, ac parcit, dummodo nos de nostris excessibus veraciter pœniteamus. Imo tunc in pristinam amicitiam nos recipit, et tantam pietatem ostendit, gratiamque infundit, quasi nunquam offendissemus eum: quod utique est misericordiæ penitus incomprehensibilis et immensæ. Unde per Ezechielem ait: Si dixero impio, Morte morieris, et ille egerit pœnitentiam: vita vivet, et non morietur;21 omnium iniquitatum ejus non recordabor. Hoc est igitur quod nunc ait:22
Repente loquar adversum gentem et regnum, ut eradicem, etc. Quibus verbis quid dulcius? Quæ etiam specialiter perpendenda sunt his qui de desperatione tentantur.
Insuper, sicut Judæi responderunt Jeremiæ, Desperavimus, post cogitationes enim nostras ibimus, etc.; ita nunc plures a viris devotis admoniti, vel verbo vel facto respondent quod a suis perversitatibus non desistent. Quibus improperat Dominus, quod nix et aqua fluens Creatori suo obediunt, et miser ingratusque homo ei recalcitrat, impingens in viis suis, id est, scandalizans et scandala patiens, offendens ac ruens. Quia, ut Isaias testatur, Semita justi recta est, et rectus callis justi ad ambulandum.2324 Via autem impiorum, juxta Salomonem, est tenebrosa; nesciunt ubi corruunt. Numquid de petra agri deficiet nix Libani? Per petram agri, intelligitur mens viatoris firma solidaque in Deo; per nivem vero, gratia Spiritus Sancti. Nix nempe alba et frigida est: sic gratia a peccati purgat nigredine, juxta illud in Psalmo:25 Lavabis me, et super nivem dealbabor; et in Isaia, Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix alba erunt.26 Gratia quoque, concupiscentiæ temperat ac frigefacit calorem. Libanus autem candidatio interpretatur. Itaque nix Libani, id est gratia Christi, qui est candor lucis æternæ, non deficiet de petra agri, id est de corde firmo ac stabili. Aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ et defluentes? Aquæ istæ sunt fluenta sapientiæ et scientiæ, ceterorumque donorum Sancti Spiritus, quas tentator avellere nequit, quin ex fonte æterno Paracleto adorando descendant in animas electorum.
Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente. Istis nunc multi sunt similes: qui a viris spiritualibus redarguti, indignantur et obloquuntur, atque insidias moliuntur, vel saltem non acquiescunt, allegantes quod in suis sacerdotibus, sapientibus, atque doctoribus, sana consilia et legis divinæ scientia inveniantur; et tamen agunt et approbant ea quæ isti devotarii damnabilia asserunt, ut est pluralitas beneficiorum, etc. Unde nonnulli de hac pluralitate pie increpati, statim respondent: Ecce ille et illi doctores ac sapientes multa beneficia habent: quasi non quotidie videamus quamplures contra vitia prædicantes, loquentes, scribentes, qui tamen impie, imo et sceleratissime vivunt; quod item excæcant eos malitia, cupiditas, ambitio, carnalitasque ipsorum, quum et
B Isaias de talibus protestetur:27 Sapientia tua et scientia tua deceperunt te. Præterea, quam damnabile et enorme sit, justum propter justitiam veritatemque persequi, innotescit ex eo quod Jeremias contra persecutores tam horribiliter loquitur, tantaque mala eis infligenda effatur.
In tempore furoris tui abutere eis. Electis, qui sunt vasa misericordiæ, utitur Deus tanquam instrumentis ad omne opus bonum, et ad finem beatum, ad quem condidit eos; misericordiamque suam in eis declarat, quia ad hoc creati sunt, ut Creatoris benignitas in eis sempiterne reluceat. Reprobis vero abutitur Deus secundum unam considerationem, quæ dicta est. Sed considerando eos ut præscitos et reprobos atque injustos, non eis abutitur, sed utitur valde bene, ex eorum malitia plura eliciens bona, et ex eorum damnatione similiter bona multa ac magna eliciens: sicut ex tyrannorum et persecutorum crudelitate consecuta est justorum exercitatio fructuosa, ac martyrum coronatio gloriosa.
D Denique in damnatione pravorum divina declaratur justitia, et electorum lætitia ex illorum augetur miseria. Lætabitur etenim justus quum viderit vindictam.2829 Hinc, secundum Augustinum, tam bonus et sapiens est Deus, quod non sineret esse malos aut mala, nisi sciret, posset, ac vellet inde elicere bona. — Cetera, quomodo scilicet Deus impios disperdet quasi ventus urens, et qualiter dorsum, non faciem, eis tempore damnationis, vel etiam præsentis necessitatis ostendet, patent ex præinductis.30
Footnotes
-
Exod. XIX, 10; ↩
-
Num. XVII, 12. ↩
-
Act. IX, 15. ↩
-
Ps. LXX, 22. ↩
-
Prov. XXI, 1. ↩
-
Rom. IX, 21. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Ezech. III, 2. ↩
-
Is. xlv, 7. ↩
-
Is. xxii, ↩
-
Ezech. 35. ↩
-
Is. 1, 2 ↩
-
Is. i, 2 ↩
-
s. xxxiv, ↩
-
Exposi mystica. ↩
-
Rom. IX, 2. ↩
-
Ibid. 22, 1. ↩
-
Rom. v, 2. ↩
-
Ps. XCV, 1. ↩
-
Is. LXIV, 1. ↩
-
Ezech. XXXIII, 16; XVIII, 22. ↩
-
Ps. XCIV, 1. ↩
-
Is. iv, 19. ↩
-
Is. xxvi, 7. ↩
-
Ps. l, 9. ↩
-
Is. i, 18. ↩
-
Is. xlvii, 10. ↩
-
Ps. lvii, 11. ↩
-
Ps. lvii, 11. ↩
-
Prov. iv, 19. ↩
Chapter 32 of 75