Skip to the text

Articulus 33

EXPLANATIO CAPITULI NONIDECIMI : HÆC DICIT DOMINUS : VADE, ET ACCIPE LAGUNCULAM.

HOC capitulo prænuntiat Dominus destructionem Jerusalem facto visibili, quia (ut ait Hieronymus) Scriptura divina non solum vult auribus docere populum, sed etiam oculis : magis enim mente retinetur quod visu, quam quod auditu ad animum pervenit. Hæc dicit Dominus : Vade, et accipe lagunculam figuli testeam, et de senioribus populi, et de senioribus sacerdotum, id est, lagunculam istam sume tam de senioribus populi, quam de senioribus sacerdotum. Vel sensus est, quod accipiat lagunculam luteam, et quosdam de senioribus istis secum. Isti namque specialiter debuerunt audire verbum Dei, atque ad hoc vulgum inducere. Et egredere de civitate Jerusalem ad vallem filiorum Ennom : de quo loco dictum est capitulo septimo; quæ est juxta introitum portæ Fictilis, id est extra muros Jerusalem non remote, sed prope portam Fictilem, de qua (non eadem numero, sed aliqua ejusdem nominis) mentio fit in Esdra : quæ porta dicta est fictilis, quoniam prope eam (ut dicitur) figuli morabantur. Et prædicabis ibi verba quæ ego loquor ad te. Ad hunc locum mittitur Jeremias, ut ibi redarguantur Judæi, ubi peccaverunt. Siquidem per quæ quis peccat, per hæc et punitur, sicut in libro Sapientiæ legitur.1

Et dices : Audite verbum Domini, reges Juda : non quod simul et semel fuerint plures reges Juda, sed successive, præsertim sub Jeremia; et habitatores Jerusalem. Hæc dicit Dominus : Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, id est super Jerusalem, vel super hanc vallem, utpote super exsistentes in eis, ita ut omnis qui audierit illam afflictionem, tinniant ambæ aures ejus, id est, vehementer miretur, terreatur, sive condoleat : quod per aurium designatur tinnitum, qui ex magno sono causatur. Estque istud quidam modus loquendi. Eo quod dereliquerunt me per idololatriam aliaque peccata, et alienum fecerunt locum istum, etc., a me, eum idolorum cultui deputando : quod fecerunt Judæi in templo et plateis Jerusalem, atque in valle præfata, sicut frequenter prædictum est; et repleverunt locum istum sanguine innocentium, id est puerorum quos idolis sacrificaverunt, et justorum quos occiderunt, potissime in diebus Manassæ regis Juda, qui replevit Jerusalem sanguine innocentium usque ad os, ut scribitur quarto Regum. Et ædificaverunt excelsa Baalim, id est aras et lucos, altaque loca idolis Baal, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim :2 quod capitulo septimo diligenter expositum est.3 Quæ non præcepi, imo prohibui, neque locutus sum, ut facerent talia, nec ascenderunt in cor meum per complacentiam vel consensum.

Propterea ecce dies venient, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis Occisionis, propter multitudinem Judæorum qui ibidem a Chaldæis occidentur.4 Totum istud supra præhabitum atque expositum est, et de multiplici acceptione nominis Topheth, dictum est ibi. Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, id est, effectum consiliorum quibus inter se tractaverunt quomodo resistere possent Chaldæis, impediam, eosque adversariis tradam; et subvertam, id est occidam, eos gladio, etc. Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum, id est, ita eam per Chaldæos demoliar et comburam, quod erit hominibus materia sive occasio maximæ admirationis, aspernationisque Judæorum. Omnis qui præterierit per eam, obstupescet, etc. Istud præcedenti capitulo constat expositum. Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et filiarum suarum; et unusquisque carnem amici sui, id est cadaver seu corpus amici sui occisi, aut fame aut peste defuncti, comedet in obsidione et angustia, in qua concludent eos inimici eorum, puta Chaldæi, et qui quærunt animas eorum, id est præfati Chaldæi vitam Judæorum quærentes exstinguere. Ex quo patet durissima fames, quæ fuit tempore obsidionis Jerusalem a Chaldæis. Verum quod ait, Unusquisque, intelligendum est per distributionem accommodam.

Consequenter subditur, cur lagunculam tulerit secum Propheta. Et conteres, id est, frustatim confringes, lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum, ut signo visibili configuretur destructio quam verbis pronuntias. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, id est, per Chaldæos occidam, et civitatem istam Jerusalem, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari, id est reintegrari. Ex quo aliqui dicunt, quod istud de vastitate Judæorum per Romanos facta, intelligendum sit, quia post Babylonicam illam demolitionem, rursum ædificata fuit Jerusalem, et Judæi ad eam reducti; præsens autem captivitas eorum durat in finem. Et forte ad utramque destructionem Jeremias oculum mentis direxit. Et in Topheth, scilicet in valle prædicta, sepelientur Judæi occisi, non omnes, sed quidam, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum: non quod terra Judææ fuerit tam angusta, sed metu Chaldæorum alibi istos sepelire non audebant. Sic faciam loco huic, puta Jerusalem, ait Dominus, et habitatoribus ejus, et ponam civitatem istam sicut Topheth, id est, in planum eam dejiciam, ita quod habitacula comburentur. Ideo subditur: Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, id est palatium, sicut locus Topheth, immundæ, id est, funditus destruentur, nec inhabitabuntur, omnes domus in quarum domatibus, id est tectis ac ceteris eorum partialibus locis, sacrificaverunt omni militiæ cæli, etc., id est planetis ac stellis. Erant enim tecta domorum illarum desuper plana.

Venit autem Jeremias de Topheth, etc., et stetit in atrio domus Domini, scilicet in atrio templi, ut ibi omnibus prædicaret quod in Topheth coram paucis prædixit. Et dixit ad omnem populum illic præsentem: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, id est reliquas civitates Juda, quarum Jerusalem fuit metropolis, universa mala pœnalia, quæ locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos, id est, habitatores ejus superbi, duri, atque mihi rebelles fuerunt.

PRÆTEREA, sicut intelligentia litteralis hujus capituli ex superioribus innotescit, ita et mysticus intellectus, qui præcipue patet ex his quæ spiritualiter in expositione capituli septimi dicta sunt. Modice tamen tangendo, per hoc quod Jeremias jussus est secum ferre lagunculam testeam, designatur quod pastor ac prædicator verbi Dei, locuturus ad populum, secum in corde suo assumere debet considerationem fragilitatis ac corruptibilitatis humanæ, quæ per lagunculam luteam significatur. Propter quod ait Apostolus: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Hanc itaque vitæ nostræ labilitatem ac brevitatem proponat populo prædicator ac pastor, allegans illud primi libri Paralipomenon: Dies nostri sicut umbra super terram, et nulla est mora. Denique lagunculam istam a senioribus populi sacerdotumque sumere, est propriæ vitæ instabilitatem atque humanæ conditionis miserias, ex brevitate vitæ ac morte majorum, scilicet prælatorum ac principum,

Expositio mystica.

II Cor. IV, 7.

I Par. XXIX, 15.

Jer. xvm,

9

10

11

12

13

B

14

15

C

D

1 considerare, juxta illud Baruch : Ubi sunt principes gentium qui in avibus cœli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum? Et tamen exterminati sunt, et ad inferos descenderunt.5

Insuper prædicator atque prælatus egredi debet ad vallem filiorum Ennom, id est ad considerationem nostræ dejectionis, multiplicisque mœroris. Vallis namque depressionem designat, et Ennom fons tristitiæ interpretatur. Quæ vallis est juxta introitum portæ Fictilis, id est ingressum vitæ hominis in hunc mundum. Nam ab exordio nostræ nativitatis, nostra inchoatur miseria. Unde infans natus, mox quasi propheta et præco est miseriæ sibi instantis, lugubri clamans voce. Hinc in Ecclesiastico scriptum est : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et grave jugum super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium. De his itaque prædicandum est populo, et adjiciendum quanta supplicia inferat Deus impœnitentibus ac mundanis. Insuper, sicut conteritur laguncula, sic iniquos subito conteret Deus, juxta illud in Psalmo : Dejecisti eos dum allevarentur; velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.6 In Job quoque de impio legitur :7 Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilium in fine perdetur, transiet quasi visio nocturna.

Quidquid autem in isto capitulo atque in ceteris8 contra Jerusalem et populum Judæorum ad litteram dicitur, et ad Chaldæos refertur, de Ecclesia ac populo christiano similia vitia perpetranti, spiritualiter accipi debet, et de punitione eorum per visibiles aut invisibiles hostes.

Footnotes

  1. Sap. xi, 17. ↩

  2. IV Reg. xii, 16. ↩

  3. Jer. vii, 31. ↩

  4. Ibid. 32 ↩

  5. Baruch III, 16-19. ↩

  6. Ps. LXXII 18, 20. ↩

  7. Job XX, 8. ↩

  8. Eccli. I, 1. ↩

Chapter 33 of 75