Articulus 34
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI : ET AUDIVIT PHASSUR FILIUS EMMER SACERDOS.
D EINCEPS describitur disceptatio Jeremiæ contra adversarios veritatis : Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, id est pontifex templi, secundum Hieronymum, Jeremiam prophetantem sermones istos de destructione Jerusalem, in præcedenti capitulo scriptos. Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, vel per se ipsum, vel per aliquem ministrorum, quemadmodum in Actibus legitur Ananias princeps sacerdotum jussisse cædi os Pauli;1 et misit eum in nervum, id est cippum, quod erat in porta Benjamin superiori. Fuit equidem ibi duplex porta, videlicet superior atque inferior. In domo Domini, id est infra eorum ambitum quæ ad templum spectabant. Quumque illuxisset in crastinum, id est sequenti die, eduxit Phassur Jeremiam de nervo per suos ministros.
Ex prædictis ostenditur patientia Jeremiæ, qui propter justitiam cæsus, æquanimiter tulit ac tacuit. Porro ex verbis sequentibus fortitudo itemque constantia ejus insinuatur. Et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique : id est, quum nomen a proprietate imponatur, pristinum nomen amittes, quod oris nigredo interpretatur. Per os autem, jubendi auctoritas, per nigredinem vero, potestatis abusio designatur. Quoniam ergo mox potestatem et auctoritatem sua abusione erat amissurus, non amplius Phassur vocatur a Deo, sed pavor undique. Cujus nominis subditur ratio : quia hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: id est, tanto timore atque angustia te ac tuos implebo, ut merito pavor undique nomineris, quia ex omni parte miseriæ tibi instabunt, et huc illucque pro refugio circumspicies; et corruent gladio inimicorum suorum, id est, a Chaldæis amici tui interficientur, et oculi tui videbunt hoc, ut non solum in propria persona, sed et in personis amicorum tuorum affligaris, quos seduxisti. Et omnem Judam, id est totum populum Judæorum, dabo in manus regis Babylonis, etc., non absolute omnes, nam aliqui evaserunt, ut infra patebit; sed omnes dandi dicuntur, quia tam pauci evaserunt, quod comparatione aliorum quasi nulli videbantur. Et dabo universam substantiam, id est facultates, civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, id est divitias laboribus acquisitas, et cetera quæ laborando fecerunt, et cunctos thesauros regum Juda, id est adhuc in Jerusalem exsistentes, in manu inimicorum eorum, scilicet Chaldæorum; et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem. Ista expositione non egent. Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ, ibitis in captivitatem; et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, illi videlicet qui in terra hac non fuerint interfecti, quibus prophetasti mendacium, utpote civitatem Jerusalem a Chaldæis non capiendam.
Insuper Jeremias sermonem suum dirigit ad Deum, afflictiones suas illi humiliter confitens ac fiducialiter conquerens, non quasi ultionem affectans, sed consolationem divinam effagitans. Seduxisti me, Domine, et seductus sum. Hunc locum sic exponit S. Hieronymus: Dicit se Propheta a Domino esse seductum, quia in principio suæ illuminationis prophetalis audiens a Deo, Prophetam in gentibus dedi te; et iterum, Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas et destruas, et ædifices et plantes: arbitratus est nihil se contra Judæos esse dicturum, sed contra diversas in circuitu nationes: unde et prophetandi officium libenter assumpsit. Nunc vero testatur evenisse contrarium, ita ut captivitatem Jerusalem prænuntians, persecutiones et angustias sustineret. Sed quum Deus sit veritas ipsa, quomodo ad eum pertinet seducere quemquam? Et respondendum, quod directe et per se seu effective neminem fallit, errareve facit, sed permissive dumtaxat, juxta illud Ezechielis: Propheta quum erraverit, ego Dominus decepi prophetam illum. Hoc tamen de pseudo prophetis exponitur, qui erraverunt errore culpabili. Prætactus autem error Jeremiæ, quo se putavit contra Judæos nil locuturum, non habuit rationem peccati, nec fuit culpabilis, sed quidam defectus plenioris cognitionis. Denique est quædam bona et fructuosa seductio, tam activa quam passiva. Seductio activa laudabilis, est dum quis industriose per verba aut facta non falsa neque injusta, sed prudenter proposita, inducit aliquem ad id quod expedit sibi, ad quod non induceretur tam prompte, si alter totum quod habet in mente sua, ei manifestaret. Seductio vero passiva fructuosa, est qua aliquis per talem processum ad bona inducitur, cum æstimatione actuali aut virtuali quod alter non induceret eum ad talia. Sicque, secundum Hieronymum, videtur contigisse Jeremiæ. Nam quia in principio, quum loqui cœpit ad eum Dominus, adhuc puer fuit, Dominus non statim ei revelavit qualiter contra Judæos locuturus, atque ab eis passurus esset.
Alii dicunt, quod Jeremias verba hæc profert secundum inferiorem animæ partem, appetitumque sensitivum seu sensualem, quo naturaliter tantas persecutiones refugiebat atque abhorruit, quamvis secundum superiorem animæ portionem eas propter Deum acceptavit: quemadmodum et Christus oravit calicem passionis auferri a se. Unde textum ita exponunt: Seduxisti me, Domine, et seductus sum, id est, per hoc quod me ad prophetandum desti-
Joann. xiv, 6.
Ezech. xiv, 9.
Jer. 1, 6.
Matth. xxvi, 39, 42, 44.
5
6
7
Jer. 1, 5.
Ibid. 10.
B
C
D nasti, incidi in tanta mala pœnalia, quod secundum partem sensitivam supra modum abhorreo. Sed non apparet quod propter istum horrorem assereret se seductum, nisi forte in quantum hic horror fuit ei occasio proferendi hæc verba. Idcirco prima expositio aptior est, ita quod Jeremias dicit se quasi circumventum a Deo, qui ei veluti magna ac prospera prænuntiavit atque spopondit, et nunc eum tot adversitatibus addicit et exercet.
Fortior me fuisti, quia omnipotens es, et invaluisti, id est, per omnipotentiam tuam gratiamque mirabilem, inclinasti me ad loquendum, agendum, ac patiendum secundum beneplacitum tuum, seu tibi placentia, ad quæ ex me ipso nequaquam afficiebar, imo potius abhorrebam.2 Corda siquidem hominum in manu Dei sunt, et quocumque voluerit vertit ea, etiam absque eorum violentia. Immutat enim voluntatem immediate, et afficit eam ut vult, juxta illud Job : Qui immutat cor principum terræ. Quibus verbis sanctus Job addit, Et decipit eos ut frustra incedant per invium :34 quod Deum facere permissive, intelligendum est. Factus sum in derisum tota die, id est, incessanter a Judæis derideor, tanquam arrepticius atque phantasticus. Unde ad Ezechielem Dominus ait : Portentum te dedi domui Israel.5 Omnes, isti scilicet qui sunt de parte Phassur pontificis, subsannant me, derisum et aspernationem mentalem cum exteriori indicio, utpote nasi rugatione, monstrantes; quia jam olim loquor, id est, multis jam diebus denuntiavi destructionem Jerusalem, vociferans iniquitatem, id est Chaldæorum crudelitatem, vel Judæorum iniquitatem, qua vastari meruerunt, et vastitatem clamito, id est, Judæorum oppressionem indesinenter prænuntio. Et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die : id est, quia ea quæ divinitus sum locutus, non statim impleta sunt, neque adhuc implentur, reputant me mendacem ac seductorem.
Et dixi : Non recordabor ejus, id est, verba Domini ultra in animo non revolvam, neque loquar ultra in nomine ejus, id est, de cetero non prophetabo ad populum in nomine Domini. Hoc dixit Propheta humanum aliquid passus, videlicet secundum inferioris partis impulsum, non secundum deliberatam rationem. Unde, secundum Hieronymum, dixit seu cogitavit hoc stulte, tactus pudore. Quumque hæc dicerem, factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, id est, sermo Dei intra conceptus, mentem meam vehementer accendit atque percussit, ita quod erumpere conabatur : hoc est, Deus inflammavit me ad loquendum, ita quod gratia dominabatur naturæ, et ad id quod propria infirmitate abhorrui, divino adjutus subsidio, æstuabam ac plurimum afficiebar : sicut de Joseph habetur in Psalmo, Verbum Domini inflammavit eum;6 claususque in ossibus meis, id est intra me quasi violenter arctatus, instar aquæ bullientis quæ prohibetur ascendere. Fervor autem atque affectio superioris animæ partis, in sensitivam partem et corpus redundat. Sunt quoque spiritualia animæ ossa, puta virtutes, intra quas custoditur et clauditur sermo Dei, ut opportuno tempore effundatur.7 Tempus enim tacendi, et tempus loquendi, secundum quod prudentia docet, caritasque requirit. Et defeci, id est, spiritualiter quasi resolutus sum calore verbi infusi, ferre non sustinens tantum Spiritus Sancti impulsum, quin sequerer eum, divinæ nequiens inspirationi reluctari. Unde alia translatio habet : Undique dissolutus sum. Denique tam intentissimæ illuminationes et affectiones ad Deum, corporalem naturam non parum debilitant et affligunt, ita ut homo exuberantiam illuminationis inflammationisque Spiritus Sancti ferre non valeat, juxta illud Danielis : Ego Daniel langui et ægrotavi (post visionem) per dies.8
Porro quod Jeremias taliter victus sit a Spiritu Sancto ad proferendum quæ horruit, sequentia verba testantur. Audivi enim ego Jeremias contumelias multorum, scilicet Judæorum mihi injuriantium, et est, damnationem æternam non consideraverunt, vel diffamiam quam incurrunt in cordibus justorum ac sapientium, qui persequuntur Dei ministros ac Sanctos.9 terrorem, id est verba terrifica, in circuitu, id est ex omni parte adversum me. Et quæ fuerint verba hæc, subditur : Persequimini, et persequamur eum. Ita namque dixerunt adversarii Jeremiæ, se mutuo cohortantes ad ejus persecutionem, una parte dicente ad aliam, Persequimini eum; et omnibus concorditer colloquentibus, Persequamur eum. Ista audivi ab omnibus viris qui erant pacifici mei, id est, qui ante vaticinia mea fuerunt amici mei, vel adhuc pacificos se mihi fingebant, et custodientes latus meum, id est, mihi se familiariter applicantes, quamvis conficte; vel, Custodientes latus meum, id est, me undique observantes, et ubilibet insidiantes. Qui inter se dixerunt : Si quo modo decipiatur, id est, si aliqua via, sive per simulationem, sive per territionem, eum fallamus, et prævaleamus adversus eum, id est, taliter eum accusemus, quod se nequeat excusare, et consequamur ultionem ex eo, id est, morti eum faciamus adjudicari, sicque quasi secundum legem eum interficiamus. Hoc dixerunt, quamvis Jeremias secundum veritatem nihil forefecerit eis; sed superbi irrationabilesque effecti, reputabant sibi ab eo illatam injuriam, quod eos reprehendit tam strenue, et tot pœnis mox puniendos asseruit.
Deinceps Jeremias secundum rationem divinitus illustratam loquens, consolatur se ipsum. Dominus autem mecum est per gratiam adjutricem, quasi bellator fortis, id est pugnans potenter pro me, adversariorumque dejector : de quo Moyses fatur, Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus.10 Idcirco qui persequuntur me, cadent : quia a Chaldæis occisi fuerunt, et ipsa sua impietate spiritualiter corruerunt, juxta illud Proverbiorum :11 In impietate sua corruet impius. Et infirmi erunt: quoniam adversariis resistere non valebunt; et confundentur vehementer, tam in præsenti coram Chaldæis, quam in die judicii, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur, id est, damnationem æternam non consideraverunt, vel diffamiam quam incurrunt in cordibus justorum ac sapientium, qui persequuntur Dei ministros ac Sanctos.
Et tu, Domine exercituum, probator justi, id est justitiæ approbator, et justorum examinator atque probator, qui sicut solus cordis intima conspicis, sic solus justitiam probas : de quo fertur in Psalmo, Sedisti super thronum, qui judicas justitiam.12 Est quoque Deus probator justorum, quoniam per adversa eos exercet et probat, ut pateat aliis an veraciter justi sint. Ideo per Zachariam loquitur : Ducam eos per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum.13 Qui vides renes et cor, id est, intellectivam ac sensitivam animæ partem cognoscis : de quibus ait Psalmista, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum;1415 et item, Ure renes meos et cor meum. Videam, quæso, ultionem tuam ex eis. Zelo æquitatis, non impatientia, id precatur. Ideo nempe ait, Ultionem tuam, non, meam : ut satisfiat divinæ majestatis honori, nec sapientiæ Dei, quæ nihil inordinatum deserit, derogetur, atque ut impii in præsenti ad suam utilitatem corrigantur. Tibi enim, non quasi ignoranti, sed nostram veram ac humilem confessionem amanti ac requirenti, revelavi causam meam, id est negotium meum, quod cum persecutoribus habeo, illius decisionem tibi committens, qui infallibiliter judicas : juxta illud Apostoli ad Romanos, Scimus quoniam judicium Dei secundum veritatem est.16 Ipse etenim ait :17 Mihi vindictam, et ego retribuam.
Cantate Domino, gratias referendo; laudate Dominum, ejus bonitatem, æquitatem, virtuosaque opera extollendo, quia liberavit animam pauperis, utpote Jeremiæ humilis ac egeni, de manu malorum, utpote infidelium Judæorum. Invitat Jeremias universos ut gratias referant Deo, eo quod se jam vicissim eripuit, et post sæpius erepturus fuit de suppliciis persecutorum suorum, secundum quod Deus revelavit eidem. Denique Deus piissimus specialiter pauperum est adjutor, et injuriarum eorum terribilis ultor, juxta illud in Psalmo: Tibi derelictus est pauper; et rursus, Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum.181920 De quo beatissimus Isaias gratias referens Deo sublimi et benedicto, ait: Exaltabo te, Domine, et confitebor nomini tuo, quia factus es fortitudo pauperi et egeno in tribulatione sua.21
Quæ autem sequuntur, eo majorem expositionem requirunt, quo prima facie mirabilius sonant. Maledicta dies in qua natus sum; dies in qua peperit me mater mea, non sit benèdicta. Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus, etc. His simile est, quod in Job scriptum est:22 Aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, et dixit: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo. Dies illa vertatur in tenebras. Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan, quia non conclusit ostia ventris qui portavit me. Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? Hæc et cetera verba Job, dicit B. Gregorius non posse ad litteram accipi: primo, quoniam videntur verba hominis penitus impatientis ac desperantis; secundo, quoniam irrationabiliter sonant, impossibilitatemque continent. Quomodo enim dies nativitatis jam diu elapsa, posset perire, aut verti in tenebras, quum eadem redire non possit, præsertim quum sit de genere successivorum? Hinc, secundum Gregorium, sanctus Job parabolice et ænigmatice loquitur. Unde quarto Moralium ait Gregorius: Quid enim debet per diem nativitatis, nisi omne hoc tempus nostræ mortalitatis intelligi? quod quamdiu nos in hac nostræ mortalitatis corruptione retinet, æternitatis nobis incommutabilitas non apparet. Qui igitur diem æternitatis jam fideliter videt, ægre diem suæ mortalitatis sustinet. Quid est ergo diei nativitatis maledicere, nisi aperte dicere, Dies mutabilitatis pereat, et lumen æternitatis erumpat?
A Porro, si verba Job ad litteram stare non possunt, ergo nec Jeremiæ, imo et verba Jeremiæ minus quam verba Job. Job enim non maledixit nisi diei et nocti; Jeremias etiam homini qui beatitudinis capax est, maledicit, et ut apparet, sine causa. Quid enim homo ille peccavit, nativitatem Jeremiæ suo patri narrando?
Insuper, quod mirabilius sonat, adjecit: Sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus, etc., qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus æternus. Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?23 Quid prima facie mirabilius sonat? Quis namque potuit infantem sine peccato mortali occidere? Et cur quis maledicitur, eo quod prætermisit quod sine gravissimo scelere perpetrare non potuit? Postremo, quæ est ista patientia, malle non esse natum, quam mala hujus sæculi sustinere?
Itaque pro explanatione horum verborum, primo videndum quid circa hunc locum sanctus scribat Hieronymus. Ait enim: Verba Job huic Jeremiæ testimonio coaptamus, quod scilicet melius sit non esse, quam vivere in suppliciis, juxta illud quod scriptum est in Job:24 Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt?25 Et in Evangelio:26 Melius fuerat illi, si natus non esset homo ille. Non quod sit qui natus non fuerit, sed quod melius sit non esse, quam male esse. Unde et Jacob eo quod vixerat in labore et angustia, dies suos parvos et malos appellat.27 Verum his verbis objici posset, quod quum mala pœnæ, scilicet tribulationes vitæ præsentis, cooperentur electis ad maxima bona, videlicet ad incrementum gratiæ in via, atque ad incrementum gloriæ in patria, ad præteritorum quoque peccatorum emundationem:28 non est absolute loquendo, melius non esse, quam esse in suppliciis vitæ præsentis, aut etiam purgatorii. Præterea, quum patientia sit virtus moralis passionem tristitiæ moderans ac refrenans, ad virtuosum pertinet propter adversa non immoderanter contristari (præsertim quum Salomon dicat, Non contristabit justum quidquid ei acciderit), imo potius de eis gaudere, quemadmodum Jacobus loquitur, Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis;2930 Christusque in Evangelio, Gaudete in illa die et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.313233
Hinc ergo S. Thomas super Job, expositionem S. Hieronymi quasi resolvens atque perficiens, ait quod aliquid sit contristabile ac fugibile, consideratum secundum se, quod tamen acceptabile est et amabile, relatum ad finem: sicut medicina amara, et secari et uri. Referre autem aliquid ad finem, non est sensitivæ partis, sed rationis. Unde si quis de potione amara vel secatione loqueretur secundum sensitivam partem, diceret eam duram ac fugiendam; si vero secundum rationem, diceret eam bonam et appetendam. Similiter ipsum esse et vivere, quamvis sit secundum se amabile ac delectabile, si tamen subditum sit variis afflictionibus, redditur contristabile atque odibile: et hoc, secundum sensitivam animæ portionem, non autem secundum rationem, cujus est cuncta adversa pro Dei honore futuræque felicitatis amore æquanimiter ferre. Beatus itaque Job volens simpliciter enuntiare dispositionem suæ sensitivæ partis, miserias in quibus erat abhorrescentis, principio suæ vitæ ejusque continuationi maledixit, quamvis secundum rationem, per virtutem patientiæ illas acceptarat miserias. Quemadmodum Christus apud Matthæum dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem;3435 et, Transeat a me calix iste: volens exprimere dispositionem suæ animæ secundum partem ipsius sensitivam. Eodem modo nunc dicendum de Jeremia, quod scilicet omnia verba hic posita, dicit ad insinuandum magnitudinem suæ afflictionis, et quantum pars sensitiva infestationes illas abhorruit.
Hanc quoque Thomæ explanationem sequitur Lyra hoc loco, quamvis eamdem super Job notet insufficienter.36 Scribit namque hoc passu: Verba Jeremiæ non sunt impatientis, sed exprimentis horrorem sensualitatis respectu mali imminentis, quod tamen secundum rationem patienter portavit.
Eritque sensus: Maledicta dies in qua natus sum, id est, si sensualitatis imitarer horrorem, maledicerem diei ortus mei, sicut et hi qui se ipsos propter adversa illata aut imminentia perimunt. Pari modo adjecit: Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens, Natus est tibi puer; et maledictus qui non me interfecit a vulva, id est ante egressum de ea, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, ita quod de ejus utero nunquam exirem, et vulva ejus, conceptus æternus, id est, sic essem per genitale maternum conceptus, quod nunquam prodissem ad ortum. Sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus, et non pœnituit eum, id est, irreparabiliter pereat, quemadmodum Sodoma et Gomorrha, de quarum subversione Deus nunquam pœnitere se ostendit, quoniam eas non reparavit. Audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, id est, etiam in præsenti continuis terroribus affligatur ululatu ac strepitu. Hoc est, tantis calamitatibus premor, quod si sensualitatem sectarer, et mala quibus circumdor, secundum se considerarem, præfato modo maledicerem istis. Pariformiter intelligendum quod subditur: Quare de vulva egressus sum, ut viderem, id est, sentirem atque pœnaliter experirer, laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei, id est, tempus vitæ meæ in præmemoratis irrisionibus, subsannationibus, confusionibus mihi ab adversariis meis illatis, expenderem? Quibus verbis pandit Propheta, quanta sustinuerit mala. Secundum hunc modum etiam Salomon ait in Ecclesiaste: Vidi calumnias quæ fiunt sub sole, et laudavi magis mortuos quam viventes, et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ fiunt sub sole.3738
Præterea aliqui asserunt, quod Jeremias dixit hæc verba ex subita mentis turbatione, scripsit tamen ea ex deliberatione, ne desperemus, si vicissim gravi turbatione, aut irrefrenata locutione lapsi fuerimus. Postremo, mihi apparet quod totus hic locus exponi potest per modum hyperbolicæ locutionis, qua aliquid dicitur per excessum, non quod loquens sic asserat vel intendat, sicut verba ejus prima facie sonant, sed quoniam magnitudinem rei vel suæ affectionis aliter nequit tam convenienter exprimere : ut in Joanne legitur : Multa alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum mundum arbitror posse capere eos qui scribendi sunt libros.39 Quo enim viri virtutum præsentis vitæ mala vitiosa atque pœnalia profundius pensant, futuræque vitæ pacem et gloriam magis perpendunt, eo plus attædiantur de vita præsenti.
Potest autem circa prædicta moveri hæc quæstio. Nam, teste Apostolo, Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.40 Quomodo ergo viri sancti verba ista maledictoria protulerunt, in quibus potius scandalizari quam doceri videmur? Et respondendum, quod utique ex verbis præfatis documenta saluberrima sumere possumus : primo scilicet, quanta electi Dei in sæculo isto perpessi sunt ; secundo, quod vita sæculi hujus non sit immoderantius appetenda, in qua tot calamitates occurrunt, totque peccata commaculant ; tertio, quod hominibus virtuosis non semper æqualiter adest consolatio illa exuberans Spiritus Sancti, sed sæpe dispensative subtrahitur.
Footnotes
-
Act. XXIII, 2. ↩
-
Prov. xxi, 1. ↩
-
Job xii, 24. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ezech. xii, 6. ↩
-
Ps. civ, 1. ↩
-
Eccle. in. ↩
-
Dan. viii, 27. ↩
-
Eccle. iii, 1. ↩
-
Exod. XV, ↩
-
Prov. XI, 5. ↩
-
Ps. IX, 5. ↩
-
Zach. XIII, 9. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
Ps. XXV, 2. ↩
-
Rom. II, 2. ↩
-
Rom. XII, 19. ↩
-
Ps. x, 14, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Ps. xxxiii, 7. ↩
-
Is. xxv, 1, 4. ↩
-
Job m, 1-4, 8, 10, 11. ↩
-
Job iii, 1-4, 8, 10, 11. ↩
-
Job m, 20 ↩
-
Job iii, 20 ↩
-
Marc. xii, 21. ↩
-
Gen. xlv, 9. ↩
-
Rom. vi, 28. ↩
-
Jacob. 1, 2. ↩
-
Prov. xii, 21. ↩
-
Luc. vi, 23. ↩
-
Matth. v, 12; ↩
-
Marc. xi, 21. ↩
-
Job iii, 39. ↩
-
Matth. xvi, 38. ↩
-
*alias insufficientiæ notet ↩
-
Jacob. i, 2. ↩
-
Eccle. iv, 1-3. ↩
-
Joann. xxi, 25. ↩
-
Rom. xv, 4. ↩
Chapter 34 of 75