Skip to the text

Articulus 35

DE MYSTICO EJUSDEM CAPITULI VICESIMI INTELLECTU.

PER Phassur pontificem Judæorum, qui Phassur os nigredinis interpretatur, intelliguntur principes et prælati Ecclesiæ sua potestate abutentes, in quibus est os per auctoritatem loquendi, et nigredo per libertatem, consuetudinem, audaciamque peccandi. Eo quippe licentius sive audacius peccant, quanto magis impune. Qui tanto horribiliori ac duriori judicio judicabuntur a Deo, quanto nunc minus judicantur, reprehenduntur, ac puniuntur ab homine. Quemadmodum igitur Phassur percussit, in imoque posuit Jeremiam, quia verbum Dei sine alicujus palpatione prædicavit, corripiens impios, et tormenta eorum prædicens ; ita nunc multi superiores cædunt aut persequuntur hos qui eis verbum veritatis liquido prædicant. Ideo in Proverbiis Salomon protestatur : Non amat pestilens eum qui se corripit, et abominantur impii justum.1 Denique istis justorum persecutoribus tanta imminet clades, pœna ac vastitas, saltem in morte et post mortem, quod pristinum nomen recte dicuntur amittere, et pavor undique appellantur. Quibus eveniet illud in libro Job : Propter iniquitatem tuam circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.2

Unde Dominus ait ad eos : Ecce dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos, id est, horribiliter vos damnabo ; et corruent gladio inimicorum suorum. Nunc enim quotidie ruunt peccando, et spiritualiter occiduntur gladio diabolicæ tentationis, deinde torquebuntur ab eis in inferis. Et omnem Judam dabo in manus regis Babylonis, id est principis totius confusionis, puta diaboli, cui traduntur qui injustis principibus et prælatis conformantur in vitiis. Tu autem, Phassur, et omnes ha- bitatores domus tuæ, id est tu, prælate et princeps injuste, cum universis tibi ministrantibus, cohabitantibus, consentientibusque in malo, ibitis in captivitatem : quia nunc vinculis dæmonum constringuntur, et servi sunt impietatis, dicente Apostolo ad Timotheum : Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.3 Deinde in tartarei carceris captivitatem trahentur, secundum illud Isaiæ : Visitabit Dominus super militiam cœli in excelso, et super reges terræ, et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et cludentur ibi in carcere. Et in Babylonem, id est in confusionem vitiorum, et in infernum, ubi umbra mortis et nullus ordo, venies, et ibi morieris morte miseriæ æternalis, quæ est mors secunda, juxta illud Apocalypsis :4 Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda : cui oppositur vita gloriæ. Ibique sepelieris : sicut mortuus est dives, et sepultus est in inferno; et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.5 Prophetant nempe mendacium, qui subditis suis seu proximis nimium de divina misericordia blandiuntur, et vana securitate eos resolvunt ac fallunt.

Seduxisti me, Domine, et seductus sum. Beati qui bona seductione seducuntur a Deo, et quasi contra proprium velle inducuntur ad opera virtuosa : qui etiam dicere habent : Fortior fuisti, et invaluisti. Non enim ignoramus qualiter interdum nonnulli quasi reluctari nituntur contra Spiritus Sancti instinctum, quo inclinantur ad mundi contemptum, vel religionis ingressum; sed prævalet Spiritus Sanctus, et ipsi salubriter superantur.

Factus sum in derisum tota die. Sicut frequenter jam patuit, Jeremias verbis suis, factis, ac persecutionibus præfiguravit apertissime Christum. Hinc multa eorum quæ nunc dicit, competunt Christo, qui ait in Psalmo :6 Omnes videntes me, deriserunt me. Omnes subsannant me : juxta illud, In me psallebant qui bibebant vinum. Isaias quoque ait : Inglorius erit inter viros adspectus ejus. Quia jam loquor vociferans iniquitatem, id est, Judæorum peccata redarguens, sicut in Evangelio recitatur ; et vastitatem clamito, dicens Judæis, Relinquetur vobis domus vestra deserta;7 et iterum dicens cum fletu, Circumdabunt te inimici tui undique. Hinc enim persecuti sunt Christum, quemadmodum in libro Sapientiæ habetur : Dixerunt impii : Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis. Promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat.8 Et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. Hoc est quod loquitur Christus ad Patrem in Psalmo : Quoniam propter te sustinui opprobrium.9

Et dixi : Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine ejus. Istud non competit proprie Christo; sed membris ejus interdum contingit hæc dicere, quando videlicet viri spirituales vident se prædicando nihil proficere, imo econtrario ab auditoribus minas, irrisiones aut oblocutiones, vel ictus recipere : tunc enim quandoque proponunt a prædicatione cessare, hoc est non recordari nominis Dei ad alios, neque in nomine Dei ipsis sermocinari. Sed nonnunquam subito accenduntur a Spiritu Sancto ad prædicandum, ita quod zelo Dei caritateque proximorum succensi, tacere non queant. Et tunc dicere possunt quod subditur : Et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis; et defeci, ferre non sustinens. Hoc dicant, quibus et illud Psalmi contingit : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.10 Hinc in Proverbiis legitur : Omnis sermo Dei ignitus; et in Psalmo, Ignitum eloquium tuum vehementer.11 Quid enim sunt verba Dei, nisi scintillæ Spiritus Sancti, qui est ignis et ardentissimus amor? Væ igitur his qui frigido corde verba Dei proferunt, cogitant sive suscipiunt. Nonne sermo Dei in pectore S. Ephrem arsit ut ignis, qui abundantiam gratiarum sibi desuper influentium ferre non valens, clamavit ad Dominum, Contine undas gratiæ tuæ?121314151617 O quoties talia contigerunt amantis-simis Dei pueris, Bernardo, Francisco, multisque aliis, ita ut munificentiam cœlestis influxionis ferre nequaquam valentes, laberentur in ecstasim et stuporem, totiusque corporis obrigescentiam et defectum !

Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu, Persequimini, et persequamur eum: ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum.

Hæc Christo multo plenius quam Jeremiæ conveniunt. Christus equidem ait in Psalmo: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde.18 Factus sum tanquam vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt. Itemque: Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.19 Si quo modo decipiatur, et prævaleamus adversus eum. Voluerunt namque decipere Christum, dicendo: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, etc.2021 Unde in libro Sapientiæ inter se dicunt: Gloriatur se Deum Patrem habere; videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi. Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum.

Dominus autem mecum est quasi bellator fortis. Hoc est quod ait in Joanne: Non reliquit me Pater solum, quia ego quæ placita sunt ei, facio semper;22 atque in Psalmo: Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me;23 ad defensionem meam conspice. Idcirco qui persequuntur me, cadent, et infirmi erunt. Hoc non oportet exponere, quum ineffabilem Judæorum miseriam ac ruinam, quam post Christi passionem inciderunt, et usque in præsens patiuntur, videamus ad oculum. Confundentur vehementer, quando videbunt in quem transfixerunt, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, videlicet infernale supplicium, quod Christus eis frequenter prædixit.24 De quo opprobrio scriptum est: Multi de his qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt, alii in vitam æternam, alii in opprobrium, ut videant semper.25 Et tu, Domine, videam, quæso, ultionem tuam ex eis. Hoc est quod ait in Psalmo: Tu autem, Domine, resuscita me, et retribuam eis;26 in Isaia quoque, Dies ultionis in corde meo. Non ex ira et impatientia, sed ex vera justitia loquitur hæc Salvator: quod utique ei incumbit et competit, quum ipse constitutus sit omnium judex.27 Cantate Domino, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. Hinc et in Psalmo loquitur Christus de se ipso:

Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum, quia adstitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.28

Postremo omnia ista ab illo loco, Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me, exponi possunt de Christi discipulis, verbum Dei prædicantibus, et propter justitiam multa perpessis, quibus ipse prædixit:29 Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum;30 et denuo, Trademini, inquit, a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis. Gravius autem est, a talibus tam propinquis et caris, quam ab extraneis, pati. Quum vero a fratribus et proximis nostris, diversis pulsamur injuriis, dicamus cum humili fiducia, menteque hilari, quod ait Propheta: Dominus mecum est quasi bellator fortis, etc.

Footnotes

  1. Prov. xv, 12; xxix, 27. ↩

  2. Job xxii, 10. ↩

  3. 1 Tim. II, ↩

  4. Job X, 22. ↩

  5. Luc. XVI, 22. ↩

  6. S. XXI, 8. ↩

  7. Matth. XXIII, 38. ↩

  8. Sap. II, 1, 12, 13. ↩

  9. Ps. LXVIII, 8. ↩

  10. Ps. XXXVIII, 4. ↩

  11. Ps. CXVIII, 140. ↩

  12. Prov. XXX, 5. ↩

  13. Luc. XIX, 43. ↩

  14. Ps. LII, 14. ↩

  15. Apoc. XXI, 8. ↩

  16. Is. XXIV, 22. ↩

  17. I Tim. II, 25. ↩

  18. Ps. xxx, 12-14. ↩

  19. Ps. lxx, 10, 11. ↩

  20. Matth. xxii, 16 Sap. ii, 16-18. ↩

  21. Ibid. 16. ↩

  22. Joann. viii, 29. ↩

  23. Ps. xxi, 20. ↩

  24. Joann. xix, 37. ↩

  25. Dan. xii, 2 ↩

  26. Ps. xl, 11 Is. lxiii, 4 ↩

  27. Act. x, 42 ↩

  28. Ps. cviii, 30, 31. ↩

  29. vers. 7. ↩

  30. Luc. xxi, 17. ↩

Chapter 35 of 75