Skip to the text

Articulus 36

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : VERBUM QUOD FACTUM EST AD JEREMIAM A DOMINO.

VERBUM quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ : unde iste est alius ab illo de quo in præcedentis capituli dicebatur principio; et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens : Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis præliatur adversum nos. Ex quo patet, quod tempore hujus legationis, ipsa Jerusalem jam a Chaldæis fuit obsessa. Si forte faciat Dominus nobiscum, merito orationum tuarum, secundum omnia mirabilia sua, id est gratiose atque magnifice, miraculose nobis subveniendo :1 sicut subvenit Ezechiæ regi contra regem Assyriorum, et filiis Israel contra regem Ægypti, et contra Sehon et Og, regesque Chanaan;2 et recedat a nobis, exeundo Judæam virtute divina, sicut rex Assyriorum, visa Dei plaga, fugit a regione Judææ, ut habetur quarto Regum.3

Et dixit Jeremias ad eos. Ex quibus apparet, quod jam sermo Dei super hac quæstione factus fuit ad Jeremiam, antequam nuntii isti accederent ad eum, quemadmodum aliis Prophetis sæpius palam est contigisse. Sic dicetis Sedeciæ : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego convertam, id est, a vobis ad vestros æmulos vertam, vasa belli, id est bellica arma, quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis, et contra Chaldæos qui obsident vos. Dictum est autem, quod juxta morem Hebræi sermonis, omnia alicujus rei instrumenta, vocantur vasa : ideo arma dicuntur vasa belli. Et congregabo ea, videlicet arma hæc, vel, eos, puta Chaldæos, in medio civitatis hujus Jerusalem. Et debellabo ego vos in manu extenta, id est potestate mea ad actum deducta, et in brachio forti, id est virtute insuperabili, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi, id est cum terribili ultione, et zelo æquitatis pavendo, non solum gladio Chaldæorum, sed insuper fame ac peste vos occidendo. Ideo sequitur : Et percutiam habitatores civitatis hujus. Homines et bestiæ pestilentia magna morientur.

Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt, id est, qui relicti atque residui tunc adhuc fuerint, in civitate hac a peste et gladio et fame, ita quod plagis istis non interierint, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum, etc., scilicet Chaldæorum; et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur a rigore ad pietatem, neque parcet, neque miserebitur Judæorum istorum ac regis eorum. Capta enim Jerusalem, Sedecias cum suis militibus ac ministris fugit ab urbe per viam occultam; sed a Chaldæis comprehensus fuit, atque ad regem Babylonis deductus, qui filios Sedeciæ et nobiles ejus occidit, et Sedeciam oculis spoliatum duxit in Babylonem :4 quod infra clarius scribitur.

Deinde Dominus præcipit Jeremiæ : Et ad populum hunc, scilicet habitatores Jerusalem, dices : Hæc dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vitæ et viam mortis, id est, medium conservandi vitam corporalem, medium quoque seu modum perdendi eam, vestræ libertati propono, ut eligatis quod placeat, nec me postea crudelitatis arguatis. Ecce in omnibus redolet dulcedo divinæ clementiæ, quæ tot modis consulit miseris. Qui habitaverit, id est manserit, in urbe hac, morietur gladio, et fame, et peste, id est aliqua harum plagarum; qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium, id est, a Chaldæis relinquetur in vita, et de evasione animæ suæ lætabitur, sicut qui rapuit prædam. Nam et animam suam sic de pœna extrahet de numero occidentorum, sicut extrahitur spolium de sorte alienorum. Posui enim faciem meam, id est æquitatis meæ adspectum, et sapientiæ oculum, super civitatem hanc in malum pœnæ, et non in bonum veniæ, id est, justitiam meam exercebo in ea. In manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. His verbis ostenditur Jeremiæ fortitudo atque constantia, quod non solum regi dejectionem suam prædicit, sed et populo ejus consulit ad alium regem transfugere contra proprii regis decretum.

[Et domui regis Juda:] Audite verbum Domini, domus David, id est, regalis progenies, scilicet rex et ejus cognati, qui estis præcipua causa malorum ruinæque populi. Hæc dicit Dominus: Judicate mane judicium, id est, justum judicium facite manifeste et in luce veritatis atque celeriter. Vel ad litteram, Mane, id est tempore sobrietatis: quoniam ante cibum et potum aptior est ratio ad judicandum. Propter quod ait Scriptura: Væ tibi, terra cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.5 Et eruite vi oppressum de manu calumniatoris, id est, eos qui a potentioribus violentiam patiuntur, eripite, et satisfieri eis jubete, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, id est, effectus justitiæ meæ dire contra vos sæviat, et succendatur, id est, actualiter infligatur, et non sit qui exstinguat, ante vestram afflictionem et consumptionem, propter malitiam studiorum vestrorum. Incredibilis hoc loco, secundum Hieronymum, Dei clementia demonstratur, ut de quibus jam paulo ante dixit, Posui faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum; jam ingruente sententia, eos provocet ad salutem: non quod ignorat urbem capiendam, sed quo proprium homini servetur arbitrium, ut non ignorantia futuri, sed propria voluntate perire videantur: quemadmodum et Salvator sciebat Judæos ipsum negaturos ac crucifixuros, nihilo minus ad pœnitentiam eos commonebat, ut quidquid postea sustinerent, suo vitio, non duritia comminantis, eis accideret.

Ecce ego ad te habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus, id est, ad te puniendam, o plebs Judaica, venio, quæ in Jerusalem habitas civitate, sita in solida valle pro parte, et loco campestri ac montuoso pro alia parte. Nam templum regisque palatium erant in monte. Deinde habitatricem istam pluraliter exprimit, ad insinuandum quod per eam intelligantur habitatores Jerusalem. Qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur domus nostras? Quia enim Jerusalem clausa fuit triplici muro, putabant Chaldæos urbem superare non posse, nec ingressuros domus eorum. Et visitabo, id est, pœnam inducam, super vos juxta fructum studiorum, id est merita desideriorum operumque vestrorum, dicit Dominus; et succendam ignem in saltu ejus, id est, domum Saltus Libani a Salomone constructam, per Chaldæos comburam, et devorabit omnia in circuitu ejus, id est habitacula cetera in ejus circuitu collocata. Vel, secundum Hieronymum, saltum vocat Jerusalem, et omnem Judææ regionem, in qua homines infructuosi fuerunt, quemadmodum saltus vocatur multitudo arborum infructuosarum.

INSUPER, quod Sedecias rex in angustiis positus, hostibusque vallatus, mittit et quærit a Propheta suffragium, quem ante despexit, hoc signat quod multi insipientes et intimorati, tempore securitatis ac pacis carnalis despiciunt spiritualium virorum comminationes, nec adhibent curam se emendandi, quidquid eis prænuntietur; verum imminente jam clade, vastitate, aut

13

14

III Reg. viii 2.

Sensus moralis. 16

13 morte, quærunt consilium, petunt suffragium, emendationem promittunt, necessitate potius quam caritate ac devotione. Idcirco, sicut rex Juda dabatur cum suis in manu regis Babylonis, sic isti traduntur invisibilibus hostibus, et pereunt in æternum. Ecce ego ad te habitatricem vallis solidæ, id est contra te, plebs christiana, in Ecclesia peregrinante nunc habitans, quæ in propriis viribus meritisve confidis, vel de exterioribus bonis ac potestate terrena te jactas, quasi superari non possis, nec divinum formidas judicium. Ideo super te visitabo, teque tanto terribilius condemnabo, quanto beneficiis meis magis abusa es. Et succendam ignem in saltu ejus, id est in congregatione hominum fructum virtutum non habentium, igni damnationis æternæ eam injiciens. Unde ait Baptista : Jam securis ad radicem arboris posita est; omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum, succidetur, et in ignem mittetur.7

14

Footnotes

  1. IV Reg. xix, 5. ↩

  2. Exod. vii-xii; Josue xii. ↩

  3. IV Reg. xix, 3. ↩

  4. IV Reg. xxv, 4-7. ↩

  5. Eccle. x, 16. ↩

  6. III Reg. vii, 2. ↩

  7. Matth. III, 10. ↩

Chapter 36 of 75