Skip to the text

Articulus 37

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : HÆC DICIT DOMINUS : DESCENDE IN DOMUM REGIS JUDA.

PRÆCEDENTI capitulo scripsit Jeremias nuntios regis missos ad se ad interrogandum Dominum; nunc perhibet se missum a Deo ad regem præfatum, ut plenius eum instruat quomodo posset hostium manus evadere. Hæc dicit Dominus ad me Jeremiam : Descende in domum regis Juda, scilicet Sedeciæ, secundum Hieronymum, et loqueris ibi verbum hoc, et dices : Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David, id est, ejus vice potestateque fungeris, tu et servi tui et populus tuus, qui ingrediuntur per portas istas palatii, vel templi prope palatium1

Hæc dicit Dominus : Facite judicium et justitiam, recte judicando et juste vivendo, atque unicuique quod suum est tribuendo, et liberate vi oppressum, id est violentiam passum, de manu calumniatoris, calumniatorem etiam compellendo, ut satisfaciat sic a se oppresso. Hæc potissime spectant ad regem et judicem, qui esse debet quasi animata justitia, et pauperum indigentiumque refugium. Et advenam et pupillum et viduam nolite contristare, nisi justitia id exigeret propter eorum excessum, juxta illud Levitici : Juste judicabis, nec consideres personam pauperis, neque honores vultum potentis; neque opprimatis inique.2 Imo istis personis specialiter a majoribus impendenda est consolatio, subventio atque protectio, quanto minus humano fulciuntur solatio. De his, quia superius diffusius elucidata sunt, pertranseo. Et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto, scilicet in Jerusalem, imo neque alicubi. Si enim facientes feceritis verbum istud, id est, verba jam dicta impleveritis (ponitur enim singulare pro plurali), ingredientur per portas domus hujus, puta palatii regis, reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum : id est, successio regia et principatus stirpis Davidicæ non cessabit, nec Jerusalem destruetur.

His verbis datur responsio rationabilis valde regi Sedeciæ, qui in præcedentis capituli exordio misisse legitur ad Jeremiam, ut interrogaret Dominum an faceret cum populo suo nunc secundum omnia mirabilia sua :3 cui Dominus optimum consilium donat, ut scilicet ipse in primis et sui palatii principes ac ministri, deinde populus, vitam corrigerent, et tunc divino protegerentur auxilio, sicut Ezechias rex sanctus.4

Quod si non audieritis verba hæc auribus corporis et animæ, in memetipso juravi, id est, in me firmiter statui, nec alium magis idoneum veritatis testem quam me ipsum adhibere potui, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc, id est, a Chaldæis funditus destruetur. Quia hæc dicit Dominus super solium regis Juda, id est de throno atque palatio regis præfati :5 Galaad, tu mihi caput Libani. Quia jam præmissum est, Hæc dicit Dominus super solium regis Juda; statimque subditur, Galaad, tu mihi caput Libani : certum est hoc loco per Galaad intelligi regiam dignitatem ac stirpem, quæ dicitur caput Libani, id est Judaici regni, instar montis Libani in excelso locati, seu divinitus sublimati ac decorati ; vel, Libani, id est templi, de quo loquitur Zacharias :6 Aperi, Libane, portas tuas. Galaad autem proprie nomen est terræ quam possedit ultra Jordanem media tribus Manasse, sicut in libro Numerorum Moyses scribit.7 Vel nomen est montis, unde in Genesi legitur, quod Laban comprehendit Jacob in monte Galaad.8 Libanus quoque mons est altus et pulcher, consitus cedris : quo nomine propter similitudinem, templum vel urbs Jerusalem, aut regnum Juda exprimi solet. Galaad vero, secundum Hieronymum, est caput seu principium Libani ; et aliqui asserunt quod sit monticulus in Libani montis summitate exsistens, et per modum capitis se illico habens : propter quod nunc regiam domum significat. Denique supra per Galaad, designatur templum vel Synagoga, quum dicitur, Numquid resina non est in Galaad?9 propter rationem ibi expressam. Si non posuero te in solitudinem, urbes inhabitabiles, id est, imo utique per Chaldæos te destruam, tuasque urbes demoliar.

Et sanctificabo, id est, ad declarationem et exsecutionem sanctitatis atque justitiæ meæ ordinabo seu præparabo, super te interficientem, id est regem Babylonis et ejus exercitum, currum, id est quadrigas, et arma ejus :10 quæ sancta vel sanctificata dicuntur, quia per ea divina sententia contra Judæos est consummata sive impleta. Et succident electas cedros tuas, id est, potentes ac nobiles instar cedrorum eminentes occident, et præcipitabunt in ignem, id est, maximæ tribulationi eos immittent. Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, post ejus destructionem, id est per spatium in quo civitas stetit. Et dicet unusquisque proximo suo : Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi, id est, quæ magna fuit, et nunc tam dire destructa est? Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, id est, legem divinam transgressi sint, et adoraverint deos alienos, et servierint eis.

Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu. Plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra. Quemadmodum quarto Regum habetur, Josias rex Juda tres habuit filios. Primus dictus est Joachaz, qui Josiæ successit in regno ; quumque mensibus tribus regnasset, vicit, cepit, vinxitque eum Nechao Pharao, et secum duxit in Ægyptum : qui mortuus est ibidem. Secundus filius Josiæ fuit Eliacim, quem rex præfatus constituit regem in Jerusalem pro fratre suo in Ægyptum translato. Et ipsum Eliacim vocavit Joakim, qui undecim annis regnavit.11 Contra quem venit Nabuchodonosor, et vallavit Jerusalem, factusque est ei Joakim tribarius tribus annis. Sed anno quarto rebellavit, favens regi Ægypti, a quo constitutus est rex :12 quo cognito, missis Nabuchodonosor servis suis, fecit eum occidi, et extra portas Jerusalem projici, nec sepeliri.13 Posuitque filium ejus nomine Joachin, pro patre suo regem. Verum post tres menses venit contra eum, et obsedit Jerusalem. Propter quod territus iste Joachin, tradidit se manibus regis Nabuchodonosor, qui duxit eum secum in Babylonem, et mortuus est ibidem.1415 Tertius filius16

Josiæ dictus est Mathathias, quem Nabuchodonosor rex posuit regem pro Joachin, vocans eum Sedeciam. Itaque quod Propheta nunc ait, Nolite flere mortuum, quidam exponunt de Joachaz rege in Ægyptum ducto ac mortuo. Porro quod subditur, Plangite eum qui egreditur, quidam exponunt de Joachin ducto in Babylonem. Hieronymus autem exponit de Sedecia, qui tempore prophetiæ hujus cito fuerat capiendus. Unde de futuro loquitur per modum præsentis. Hunc Sedeciam Nabuchodonosor exoculatum duxit in Babylonem, et obiit ibi in carcere. Nec videbit terram nativitatis suæ, id est Judæam, quia cæcatus ductus est in Chaldæam.

11

Quia hæc dicit Dominus ad Sellum filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius. Per Sellum Hieronymus intelligit Sedeciam, qui regnavit pro Josia, non immediate, sed mediate, ut patet ex dictis: quem Propheta dicit egressum de Jerusalem, loquens de futuro per modum præteriti, juxta morem propheticum, propter certitudinem prophetiæ. Alii per Sellum intelligunt Joachin, qui in Babylonem tempore hujus prophetiæ jam erat translatus. Sellum namque interpretatur consummatio sive completio. Hinc, teste Hieronymo, Judæi quemlibet filiorum Josiæ nominant Sellum, quia in ipsis finitum est regnum Juda. Verum Hieronymus dicit per Sellum intelligi Sedeciam, in quo regnum Juda constat finitum. Sed in loco ad quem transtuli eum, scilicet in Babylonem, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.

12

13

Væ qui ædificat domum suam in injustitia. Istud secundum Hieronymum dicitur contra Joakim, quem rex Ægypti constituit regem:17 qui Joakim erat crudelis, cupidus et superbus: unde ædificia sumptuosa construxit, idque de bonis injuste adeptis, et violenter a populo suo extortis. Et cœnacula sua ædificat non in judicio, id est absque discretione, curiose ac vitiose; amicum suum opprimit fru- alias opprimet stra, id est, amicos suos et subditos irrationabiliter aggravavit, exigendo multa ab eis, et mercedem ejus non reddit ei, id est, sibi servientibus ac operantibus mercedem non dedit, non obstante quod Moyses jussit: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum;18 nec morabitur opus mercenarii apud te usque mane. Qui dicit: Ædificabo mihi domum latam et cœnacula spatiosa, quasi volens familiam magnam habere; qui aperit sibi fenestras, ut jacens in eis, hinc inde irrefrenate circumspiciat, et facit laquearia cedrina, scilicet de lignis pretiosis, pingitque sinopide, id est tali colore curioso ornando ea superflue pro concupiscentia oculorum suorum.

B

C

D

Numquid regnabis? quasi dicat: Principatus tuus diuturnus non erit; quoniam confers te cedro, id est, comparare te niteris patri tuo Josiæ regi mitissimo, in fama et gloria, vel, ut quidam exponunt, Salomoni in ædificiorum qualitate. Pater tuus, puta Josias, numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam, tunc quum bene erat ei? id est, quum temporalibus abundavit et prosperabatur, mei non obliviscebatur, nec mihi displicuit comedendo atque bibendo secundum regiam dignitatem, quia a justitia non recessit, cunctisque subditis suis justum fecit judicium. Judicavit causam pauperis et egeni, non deferens divitibus contra egenos, in bonum suum, id est ad sui ipsius magnam salutem. Numquid non ideo, quia cognovit me? dicit Dominus, notitia formata et efficaci, quæ procedit ex fide caritati unita, et sapientiæ dono: quæ cognitio facit hominem detestari peccata, et Deum vereri ac revereri. De qua Dominus ait in Psalmo: Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.19 Quam Dei cognitionem, nemo in peccato exsistens mortali habet. Tui vero oculi interiores, vel etiam exteriores, et cor, id est voluntas seu affectio tua, diriguntur et tendunt ad avaritiam, id est divitias temporales contra justitiam, et ad sanguinem innocen alias reddet

14

15

16

17 tem fundendum, ut occisorum opes diripias : sicut ad Achab dictum est, Occidisti, et insuper possedisti;20 et ad calumniam, et ad cursum mali operis, id est ad celerem vitiosorum operum exsecutionem.

Deinde describitur tantæ impietatis debita pœna. Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ, frater, et væ, soror : id est, a fratribus et sororibus non plangetur, dicentibus: Væ nobis quod frater noster decessit. Non increpabunt ei: Væ, domine, et væ, inclyte: id est, carmen lugubre cum reverentia super ejus morte non dicent, dicendo: Væ nobis de tua morte, o rex, et vir illustrissime. Sepultura asini sepelietur, id est, more solito non sepelietur, sed instar cadaveris asini projicietur in lutum et sterquilinium. Ideo subditur: putrefactus et projectus extra portas Jerusalem, ita quod inhumatus remansit, et secundum Hieronymum, a bestiis avibusque est laceratus. Unde quarto Regum legitur cum patribus suis dormisse, id est obiisse;21 sed de ejus sepultura ibi tacetur. Aliqui tamen dicunt, quod Judæi postea impetraverunt a rege Babylonis licentiam sepeliendi eum. Verum circa hoc oritur quæstio, cur secundo libro Paralipomenon scriptum sit, quod Nabuchodonosor rex hunc Joakim vinctum catenis duxit in Babylonem.22 Ad quod respondetur, quod cœpit eum perducere secum, sed in via eum remisit.

Deinceps Dominus ait ad Joakim: Ascende Libanum, et clama; et in Basan da vocem tuam, id est, in finibus terræ Israel calamitatem tuam denuntia. Libanus enim et Basan sunt loca in extremitatibus terræ prædictæ. Et clama ad transeuntes, omnibus tuas propalando miserias, quia contriti sunt omnes amatores tui, id est, Ægyptii, in quorum præsidio confidebas, a Chaldæis devicti sunt. Locutus sum ad te per Prophetas. Quod autem subjungitur, in abundantia tua, id est tempore prosperitatis et opulentiæ tuæ, referri potest ad verbum, Locutus sum, item ad verbum quod subditur: Dixisti, Non audiam, id est, non acquiescam. Hæc est via tua, id est impietas et pessima consuetudo tua, o Joakim, vel, Jerusalem, seu popule Juda, ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam, sed a tempore Moysis pro majori parte rebellis fuisti. Omnes pastores tuos, id est sacerdotes ac principes, pascet ventus, id est, sua vanitate fallentur, atque inani spe quam in Ægyptiis habent, ad tempus recreabuntur, sed cito labentur; et amatores tui, præfati Ægyptii, in captivitatem ibunt, quia a Chaldæis vincentur ac vincientur. Et tunc confunderis, et erubesces, id est, intus et foris rubore impleberis, ab omni malitia tua, id est propter tua peccata et flagella pro eis tibi illata. Quæ sedes in Libano, id est in Jerusalem urbe pulcherrima, et nidificas in cedris, id est, ex lignis cedrinis habitacula construis; vel per hoc notatur in mundi divitiis abundare; quomodo congemuisti, quum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis! id est, vehementer gemes inflicta tibi persecutione Chaldæorum, quæ tantæ erit angustiæ, sicut est dolor puerperæ.

In isto capitulo locutus est Jeremias contra tres reges Juda, videlicet contra Joachaz, et Joakim fratrem ejus, ac Sedeciam; nunc sermo fit contra Jechoniam, qui et alio nomine dicitur Joachin, estque superioris Joakim filius. Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, id est, quantumcumque fuerit mihi conjunctus per beneficia gratiæ gratis datæ, quæ stant cum peccato mortali, et electis reprobisque communia sunt, nihilo minus eum a mea protectione abjiciam. Consequenter mutato modo loquendi, Deus ait ad eum: Et dabo te in manu quærentium animam tuam, etc., scilicet Chaldæorum. Tantum enim Deus perterruit eum, quod ultro se obtulit eis. Et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, videlicet in Chaldæam. Exivit enim cum matre sua, uxore, atque principibus suis, ad Nabuchodonosor regem Babylonis, ut legitur quarto Regum. Et in terram ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur illuc, id est ad Judæam, ad quam in Babylone exsistentes Joachin iste et mater ac principes ejus, desiderabant reverti, non revertentur.232425 Numquid vas fictile atque contritum, vir iste Jechonias? id est, imo tali vasi est similis, tanquam ad resistendum impotens, et a proprio regno confractus. Numquid vas absque omni voluptate? id est, doloribus plenus est ad longum tempus. Quare objecti sunt ipse et semen ejus, id est a Deo relicti, et projecti per captivitatem, in terram quam ignoraverunt ?

Terra, terra, terra, id est, o Synagoga, audi sermonem Domini. Propter majorem attentionem provocandam, ter posuit, Terra. Scribe virum istum sterilem, scilicet Jechoniam, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Quomodo intelligi potest id de Jechonia, quum in Babylone genuerit Salathiel, et ille Zorobabel?2627 itemque quum Evilmerodach rex Babylonis eduxerit eum de carcere, et posuerit thronum ejus super thronum regum qui secum erant in Babylone, ut infra habetur? Et respondendum, quod ista sterilitas referri potest ad hoc, quod in propria terra non genuit quemquam, nec prosperabatur in ea, quantum ad principatum. Unde et sterilis appellatur, quia non habuit filium sibi in regno succedentem. Ideo subditur : nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda. Circa quod iterum objici potest, quod Zorobabel filius filii ejus, fuit dux et princeps Judæorum post reditum Judæorum de Babylone, sicut in Aggæo Zachariaque legitur.2829 Præterea de semine ejus natus est Christus, de quo locutus est angelus : Dabit ei Dominus Deus sedem David patris ejus;30 et Isaias, Super solium David et super regnum ejus sedebit.31 Et respondendum, quod nullus de semine Jechoniæ fuit inter Judæos, temporale corporaleque regnum in terra habendo. Unde et Christus testatur : Regnum meum non est de hoc mundo.32 Et quum voluissent Judæi eum facere regem, fugit.33

Footnotes

  1. * ingredi- nini ↩

  2. Lev. XIX, 15. ↩

  3. Jer. XXI, 1, 2. ↩

  4. IV Reg. xix. ↩

  5. * alias domum ↩

  6. Zach. xi, 1. ↩

  7. Num. xxxii, 40. ↩

  8. Gen. xxxi, 23. ↩

  9. Jer. viii, 22. ↩

  10. * alias vum ↩

  11. IV Reg. xxiii, 30, 31, 33, 34, 36. ↩

  12. IV Reg. xxiv 1. ↩

  13. Ibid. 6. ↩

  14. Ibid. 8, 10, 12, 15. ↩

  15. Ibid. 17. ↩

  16. * alias virum ↩

  17. IV Reg. xxiii, 4. ↩

  18. Lev. xix, 13. ↩

  19. Ps. xc, 14. ↩

  20. III Reg. xxi, 19. ↩

  21. IV Reg. xxiv, 5. ↩

  22. II Par. xxxvi, 6. ↩

  23. IV Reg. xxiv, 12. ↩

  24. * Ibique noriemini. ↩

  25. IV Reg. XIV, 12. ↩

  26. Er. LII, 31, 2. ↩

  27. Matth. I, 2. ↩

  28. Agg. I, 11; ↩

  29. Zach. IV. ↩

  30. Luc. I, 32. ↩

  31. Is. IX, 7. ↩

  32. Joann. XVIII, 36. ↩

  33. Joann. VI, 15. ↩

Chapter 37 of 75