Skip to the text

Articulus 38

EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI VICESIMI SECUNDI.

QUEMADMODUM Jeremiæ Dominus jussit, Descende in domum regis Juda; sic viris devotis ac sanctis frequenter præcipit ire ad domum prælatorum ac principum populi christiani, qui sedent super solium David, id est, Christi vice funguntur, et ejus vicarii sunt. Quibus dicendum est :1 Facite judicium et justitiam. Sic enim Christus disseruit : Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate. Ad quos præcipue pertinet, oppressos de calumniantium manu eripere, ac cetera caritatis ac pietatis opera in præcedenti articulo explanata, circa subditos exercere. Sed, heu! jam contingit oppositum. Et sanguinem innocentem ne effundatis, nec spiritualiter, nec corporaliter. Siquidem spiritualiter sanguinem innocentem effundit, qui bonos ac simplices scandalizat : cui timendum est quod ait Salvator : Væ homini illi per quem scandalum venit.2 Denique si prælati ac principes Ecclesiæ fecerint ista, ingredientur per portas virtutum, ascendentes super currus et equos, id est, suas ac subditorum passiones ac perturbationes, bestialesque motus sedantes ac subjugantes, et tradita sibi potestate salubriter stabiliterque utentes. Quod si non fecerint ista, in solitudinem erit domus hæc, id est, Ecclesia, seu corda fidelium spiritualiter destruentur, et Sancti Spiritus inhabitatione privabuntur, corruentque virtutum structuræ ac bases. Dum enim caput ægrotat, alia membra periclitantur; et qualis est rector, tales et subditi.

Galaad, tu mihi caput Libani. Per Galaad, ratione altitudinis suæ, designatur auctoritas eorum qui Christi populo præsident. Et quoniam Galaad interpretatur tumulus testimonii, specialiter signat spirituales rectores ac prædicatores atque doctores, in quibus est copia testimoniorum sacræ Scripturæ. Isti sunt caput Libani, id est Ecclesiæ virtutum decore præfulgidæ. Verum dum concessa sibi abutuntur virtute, et negligenter atque carnaliter vivunt, nec sibi commissos ad Deum reducunt; ponuntur a Deo in solitudinem, quia ab ejus gratia penitus relinquuntur, multoque gravius quam ceteri pereunt. Et sanctificabo, id est præparabo, super te interficientem, currum et arma ejus: quia ad horum punitionem præparat Deus invisibiles hostes diabolos, quorum machinamentis seu tentationibus nunc quotidie spiritualiter occiduntur in anima, ruendo in peccata mortalia: qui succidunt electas cedros Ecclesiæ, id est eos qui magna auctoritate atque scientia pollent, et in ignem præcipitantur æternum, eo quod scientia sua inflati sunt, et de ceteris Dei donis intumuerunt. Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, id est per Ecclesiæ loca destructa, vel potius per congregationes Christianorum pravorum, considerando impiam vitam ipsorum. Et dicent: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi? Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui. Istud contingit, dum aliqui ruinam Christianorum, præsertim religiosorum ac clericorum et sacerdotum, perpendunt, et mirantes inquirunt qualiter ad tantum devenerint casum. Quibus respondetur, quod ideo, quia Christi mandata non servaverunt, ideo reliquit eos de peccatis in peccata corruere, atque ad vitam sæcularium hominum vita deteriorem, infeliciter pervenire.

Nolite flere super mortuum corporaliter, præsertim si justus exstiterat. Beati enim mortui qui in Domino moriuntur. Ideo non sunt immoderanter deflendi, vel quasi male acciderit eis. Plangite eum qui egreditur, id est, universos qui recta fide relicta, ad hæreses convertuntur, et de mystico corpore Christi separantur, atque dæmonibus sociantur. De quibus ait in prima epistola sua Joannes: Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Isti non revertuntur ad terram natalem, id est, electis inter quos in Christo regenerati sunt, non rursum associantur, nisi forte perraro.

Hæc dicit Dominus ad Sellum filium Josiæ, etc. Per Sellum istum intelligitur prælatus et princeps iniquus, qui tamen per fidem et potestatem, Christi filius appellatur. Quemadmodum ergo Sellum fuit a rege Babylonis exoculatus, in Babylonemque ductus, sic isti a principibus tenebrarum mentaliter excæcantur, et in tartara protrahuntur, nec unquam hinc eruuntur. Væ qui ædificat domum suam in injustitia, etc. Istud exponendum est contra eos qui structuras et domus ad ostentationem efficiunt, et cum gravamine aliorum, nec necessitatem ac utilitatem dumtaxat, sed visus oblectationem ac famam exquirunt. Quemadmodum enim in cibis ac vestibus est excessus, tam in materia quam in forma, si non ad necessitatem et utilitatem, sed ad voluptatem ac vanitatem quærantur vel habeantur; ita et in ædificiis: in quo et religiosi nonnulli non mediocriter reprehensibiles comprobantur. Istis itaque Dominus ait: Numquid regnabis? quasi dicat: Ita ædificas tibi in terra, quasi moriturus non esses, et de via atque exsilio tibi patriam facis; quoniam confers te cedro, id est mundanis ac vanis hominibus qui exteriora ornamenta affe-

10

Apoc. xii. 13.

I Joann. 19.

11

IV Reg. xxvii. 7.

13

15 ctant.3 Quocontra ait Apostolus : Nolite conformari huic sæculo ; et Psalmista : Vidi impium exaltatum et elevatum sicut cedros Libani ;4 et transivi, et ecce non erat.

Pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam? etc. His verbis reprehenduntur principes, potentes, locupletes ac nobiles, ex virtuosis parentibus nati, qui majorum suorum virtutes imitari non satagunt, sed potestate, nobilitate, ac abundantia abutentes, avaritiæ crudelitatique serviunt : qui non planguntur, Væ, frater, et væ, domine : quia eorum damnationi non compatiuntur Beati; imo divinæ congratulantur justitiæ, juxta illud :5 Lætabitur justus quum viderit vindictam. Insuper sepultura asini sepelientur, quando ligatis manibus et pedibus, projicientur in tenebras exteriores.6 De qua sepultura in Ezechiele plenius legitur. Et sicut cadaver asini projicitur infossatum, sic sæculi amatores in foveam infernalem.7

Ascende in Libanum, id est in virtutum candorem. Libanus enim candidatio interpretatur. Et clama, Dei gratiam invocando, et proximos admonendo. Et in Basan da vocem tuam, id est in consideratione confusionis seu inordinationis vitiorum tuorum ac proximorum, illam deflendo. Basan nempe confusio interpretatur. Nihil autem ita deordinat hominem, sicut peccatum. Clama ad transeuntes, ut orent pro te, et sibi ipsis de periculo animæ caveant; quia contriti sunt omnes amatores tui, id est carnales ac vitiosi quos carnaliter dilexisti, et a quibus similiter dilectus fuisti. Jam namque videmus quotidie, quam multi omni die moriuntur in sæculo, qui suos non nisi carnaliter amare noverunt, imo vero oderunt, appetendo eis divitias, delicias et honores, quæ eorum saluti potissime adversantur.

Locutus sum ad te in abundantia tua; dixisti, Non audiam. Quotidie per prædicatores et Scripturas atque devotos loquitur Deus divitibus, dum adhuc in securitate et pace sua esse videntur, ut vitam emendent, avaritiam calcent, vanitates mundi relinquant, superbiam, omniumque immoderantiam ciborum, potuum, vestimentorum et reliquorum quibus utuntur, abjiciant. Verum ipsi mundo et his quæ mundi sunt, delectati, vel verbo vel facto respondent : Non audiam, non faciam, non obediam. Et hæc est via seu consuetudo eorum ab adolescentia sua. Propter quod ait Salvator : Quam difficile qui pecunias8 habent, intrabunt in regnum cœlorum !

Et, Væ vobis divitibus qui nunc consolationem vestram habetis, quia plorabitis et flebitis.9 Horum pastores, qui vitia palpant et non corrigunt, pascet ventus instabilitatis et impetus æternæ punitionis, juxta illud in Psalmo :10 Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Et amatores tui in captivitatem ibunt. Qui diligunt divites ac mundanos carnali affectu propter affluentiam rerum, et quia in hoc sæculo florent, simul cum ipsis peribunt. Nunc quoque a dæmonibus capti tenentur, et funibus peccatorum suorum constricti sunt. Confunderis a malitia tua, quæ sedes in Libano, id est, quæ in exteriori pulchritudine requiescis, animæ puritatem non efficaciter appetens, et nidificas in cedris, id est, inter magnos et primos in sæculo isto nequissimo, esse ac commorari lætaris, et reputari ac promoveri ab eis, non obstante quod scriptum est :11 Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Quomodo congemisces, quum venerint tibi dolores quasi parturientis, id est in hora mortis atque die judicii, quando injusti turbabuntur timore horribili, præ angustia spiritus intra se gementes atque dicentes :12 Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis!

Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias sicut annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, et dabo in manu quærentium animam ejus, etc. Nullus ergo præsumat, aut insipienter securus sit : quoniam quantumcumque vi-

26

28

Ps. XXXVII, 4.

II Reg. XIV, 14.

Jacob. IV, 15.

29

30 deatur Deo conjunctus per ecclesiasticam prælaturam, vel sæculare dominium, aut spiritualem potestatem, seu reliqua dona naturæ, si peccaverit, repelletur a Deo, dæmonibus tradetur, atque in terra aliena, videlicet in inferno, morietur morte quæ non habet finem, nisi hic veram egerit pœnitentiam amore boni, ac odio vitii.

Numquid vas fictile atque contritum, vir iste Jechonias? id est, omnis transgressor atque impœnitens, vas fictile est per fragilitatem ac pronitatem ad mala, et vitiis dissipatum, qui dicere habet : Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ. Imo universi, vasi fictili comparamur. Omnes enim quasi aqua dilabimur. Et quæ est vita nostra, nisi vapor ad modicum parens ?

Terra, terra, terra, id est, Ecclesia in terra peregrinans, atque in superbenedictæ Trinitatis fide vivens, audi sermonem Domini, istum videlicet : Scribe virum istum sterilem : id est, omnem iniquum, in bonis operibus non crescentem, neque divina gratia fecundatum, considera quam miser ac miserabilis sit, quantumcumque in exterioribus prosperetur ; et sic ejus exemplo transitoria despice, quæ respectu divinorum bonorum prorsus pro nihilo sunt habenda. Qui in diebus suis non prosperabitur, id est, ad veram felicitatem nil ei proficiet completive, imo et bona cooperantur ei in malum : sicut econtrario diligentibus Deum electis etiam mala cooperantur in bonum, dicente Apostolo :

B Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Unde in Ecclesiastico habetur : Omnia sanctis in bona, impiis autem et peccatoribus convertentur in mala. Nec enim erit de semine ejus vir, id est de imitatoribus ejus, qui sedeat super solium David, id est Christi, salubriter vel certe in patria : quod Christus justis promittit, Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo.

Rom. VI, 28.

Eccl. I, XXXIX, 32.

Apoc. I, 21.

Footnotes

  1. Joann. VII, 2. ↩

  2. Matth. XVIII, 7. ↩

  3. m. xii, 2. ↩

  4. s. xxxvi, 36. ↩

  5. L. LVII, 11. ↩

  6. atth. xxii, ↩

  7. Ezech. xxii, 18-32. ↩

  8. Marc. x, 23. ↩

  9. Luc. VI, 24, 25. ↩

  10. Ps. XLVIII, 15. ↩

  11. Ps. LII, 6. ↩

  12. Sap. v, 2, 3, 6. ↩

Chapter 38 of 75