Skip to the text

Articulus 39

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI TERTII : VÆ PASTORIBUS QUI DISPERGUNT ET DILACERANT GREGEM.

QUONIAM causa ruinæ vulgi est negligentia ac reproba vita præsidentium ac pastorum, Dominus ait ad eos : Væ pastoribus qui dispergunt et dilacerant gregem pascuæ meæ, etc. Isti pastores populi Judæorum, fuerunt sacerdotes, Scribæ et Pharisæi, pseudo quoque prophetæ, vel etiam reges ac principes, qui per semitas vitiorum disperserunt, et spiritualiter aut insuper corporaliter dilaceraverunt gregem pascuæ Dei, id est plebem Judaicam, quam Deus spiritualibus ac corporalibus beneficiis confovebat. Disperserunt autem et intus in corde corruperunt eam malis exemplis, perversis doctrinis, et item non avertendo eam a vitiis.

Ideo hæc dicit Dominus Deus Israel ad pastores qui pascunt populum meum, id est, pascere obligantur, idque facere se testantur, et si pascebant eum, pascebant in malis. Vos dispersistis gregem meum : sicut jam dictum est ; et ejecistis eos de propriis locis, quia fuistis occasio captivitatis eorum, non juste eos regendo ; vel, Ejecistis eos de synagoga electorum et de statu salutis ; et non visitastis eos, veraciter instruendo, misericorditer consolando, strenue corrigendo. Ecce ego visitabo super vos, id est, puniam in vobis, malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus, id est excogitatam pravitatem actionum vestrorum, quibus non ex passione vel infirmitate et ignorantia tantum, sed ex industria perverse egistis. De his pastoribus scriptum est plenius in Ezechiele : Væ pastoribus Israel qui pascebant semetipsos : lac comedebatis, et lanis operiebamini, gregem autem meum non pavistis ; et dispersæ sunt oves meæ.

Denique quæ sequuntur, secundum Hieronymum ceterosque doctores catholicos communiter, referuntur ad tempus Christi. Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas ejecero eos illuc, id est, Judæos hinc inde per mundum dispersos, per Apostolorum prædicationem et Sancti Spiritus illustrationem colligam spirituali unione per fidem et caritatem. Unde et Jacobus scribit :1 Duodecim tribibus quæ sunt in dispersione, salutem. De qua etiam unione Dominus loquitur per Isaiam :2 Mittam ex eis qui salvati fuerint, et adducent omnes fratres vestros ad montem sanctum meum Jerusalem ; Christus quoque in Evangelio, Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere.3 Et rursus evangelista Joannes testatur, quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.4 De istis autem reliquiis ait Apostolus ad Romanos :5 Reliquiæ per electionem gratiæ Dei salvæ factæ sunt. Et convertam eos ad rura sua, id est ad loca pascuæ spiritualis, ad agrum dominicum qui est Ecclesia : juxta illud Psalmistæ : Dominus regit me, et nihil mihi deerit;6 in loco pascuæ ibi me collocavit. Et Salvator : Si quis, inquit, per me intraverit, ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.7 Et crescent per incrementa virtutum, et multiplicabuntur numero ac merito. Potissime autem multiplicati sunt, spirituales filios generando seu alios convertendo. Unde in Isaia Dominus loquitur :8 Noli timere, serve meus Jacob, effundam spiritum meum super semen tuum.

Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos, puta Apostolos et apostolicos viros, qui in primitiva fuerunt Ecclesia, et plurimos Judæorum in Judæa, Galilæa, Samaria, aliisque provinciis converterunt, eos quoque verbo et opere nutrierunt, secundum quod erant capaces. His enim pastoribus dixerat Christus :9 Vos estis sal terræ ; et specialiter Petro, Pasce oves meas. Non formidabunt ultra inordinato timore, et non pavebunt.10 Impleverunt nempe quod ait Salvator :11 Nolite timere eos qui corpus occidunt.12 Imo parati fuerunt mori pro Deo, sicut in Actibus Apostolorum habetur, et in adversitatibus quasi in omnibus divitiis gloriabantur, eo quod dixerit Christus :13 Beati eritis quum persecuti vos fuerint homines. Hinc de eis Dominus in Isaia disseruit :14 Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciæ. Verumtamen hanc credentium securitatem et confidentiam quidam referunt ad statum Ecclesiæ triumphantis. Et nullus quœretur ex numero, id est, nullus de istis prædestinatis atque reliquiis deseretur, sed credent et salvabuntur, quotquot præordinati sunt ad vitam.15 Unde Christus fatetur :16 Non de omnibus vobis dico ; ego scio quos elegerim. Præterea certum est, quod Judæi de Babylonica captivitate reversi, fuerunt pro majori temporis parte in timore et tribulationibus multis, ut patet in libris Esdræ, Machabæorum, Judith, imo et Aggæo et Zacharia. Nec omnes fuerunt de captivitate illa reversi. Idcirco ista pro tempore illo exponenda non sunt.

Quomodo autem hæc fiant, subjungitur : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo, id est, in terris concipi generarique faciam, David germen justum, id est Christum secundum naturam assumptam, qui ut homo, est germen justum seu filius sanctus ipsius David regis, prophetæ, ac patriarchæ, juxta illud ad Romanos :17 Factus est ex semine David secundum carnem. Ad Christiferam quoque Mariam angelus dixit : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus.18 De his diebus scribit Apostolus ad Galatas :19 Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Et de

Is. IV, 2. germine isto scriptum est in Isaia : In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis.

Et regnabit Rex. Christus namque nunc regnat, et a principio conversionis credentium in ipsum, regnavit in corde eorum seu in militanti Ecclesia, spirituali regmine per fidem, caritatem et gratiam, inducendo mentes eorum ad obediendum suis præceptis. Et per prælatos Ecclesiæ fuit præsidens suis electis. Nunc quoque regnat in triumphanti Ecclesia. Idcirco an-

Luc. I, 32, 33. gelus nuntiavit : Regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.

Is. XXXIII, 22. De quo in Isaia legitur : Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Competit autem Christo esse regem, secundum utramque suam naturam : quia ut Deus, est rex per increatam auctoritatem ; sed ut homo, per concessam in tempore potestatem, secundum quod ait : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.

Et sapiens erit. Nam secundum divinam naturam sapiens est sapientia increata, quæ cum ipso substantialiter idem est. Unde Apostolus Christum appellat Dei virtutem et Dei sapientiam. Sapientia namque appropriatur Filio, quemadmodum veritas, ars, exemplar, etc., quia procedit a Patre per intellectum. Porro secundum naturam humanam, sapiens est sapientia creata infusa, quæ in Christo multiplex assignatur, ut patet in Summis et scriptis doctorum.

Joann. III, 17. Et faciet judicium et justitiam in terra. Quum dicat ipsemet Christus, Non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum : quomodo Christus in primo suo adventu fecit judicium, præsertim quum dicat, Ego non judico quemquam? Et respondendum, quod duplex est judicium, scilicet discretionis, quod ad prudentiam pertinet, et etiam ad justitiam : et hoc fecit Salvator in primo suo adventu, inter bonum et malum, seu inter bonos ac malos discernendo, illos approbando, istos reprehendendo, quemadmodum in Evangelio patet ; quosdam etiam occulto suo judicio ad fidem ac gratiam deducendo, alios relinquendo. Sicque inter prædestinatos ac præscitos discrevit : propter quod dixit, Nunc judicium est mundi.20 Aliud est judicium discussionis seu damnationis, quod particulariter fit in mortibus singulorum, et universaliter fiet in fine sæculorum : cujus judicii exsecutio spectat ad Christum secundum naturam assumptam. Judiciariam namque potestatem et ejus exsecutionem seu sententiæ prolationem meruit

B Christus sua humiliatione ac passione : quanquam et aliunde sibi competeret, utpote ratione hypostaticæ unionis suæ humanitatis cum Verbo. Propter quod ait : Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio ;21 et denuo, Dedit ei (haud dubium quin Pater Filio) potestatem et judicium facere, quia Filius hominis est.22 Fecit autem justitiam Christus in terra, quoniam (Isaia testante) peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.23 Hinc de ipso scriptum est : Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet ; sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ.24

In diebus illis salvabitur Juda, id est omnis populus Judæorum, imo et omne genus humanum, quantum ad sufficientiam, non quantum ad efficientiam. Christus namque, quantum in se est, pro totius humani generis satisfecit peccatis, sanctissime conversando, innocenterque moriendo. Verum non omnes passionis ejus fructum et efficaciam sortiuntur : quod non est ex defectu Christi, sed eorum. Tunc quoque omnes Judæorum Patriarchæ, Prophetæ, ac ceteri prædestinati olim defuncti, ab originalis peccati reatu erepti sunt. Hinc dixerat Christus : Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.25 Præterea in primo Christi adventu salvati sunt veri Judæi, id est Deo fideliter confitentes (Juda namque interpretatur confessio), non autem carnales reprobique Judæi, qui synagoga Satanæ sunt vocati. Propter quod

Luc. II, 34. Simeon justus dixit de infantulo Jesu : Positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Unde de electis Judæorum reliquiis ab Isaia fuit prædictum : Sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. Præterea de salvatione non Judæorum dumtaxat, sed et totius mundi per Christum, omnes pene Prophetæ loquuntur. Unde ad Abraham dictum est : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Estque salvatio ista intelligenda de reatu originalis peccati, de potestate diaboli, de absolutione ab omni iniquitate, de infernali punitione, de veræ atque æternæ beatitudinis consecutione, non de corporali ac temporali liberatione ab omni humana captivitate ad regnandum in sæculo isto, sicut excæcati putant Judæi. Hanc spiritualem salvationem optavit beatissimus patriarcha Jacob, quum ait : Salutare tuum exspectabo, Domine.

Ibid. XLIX, 8.

Et Israel habitabit confidenter. Jam enim præhabitum est, quod non formidabunt ultra neque pavebunt, imo ad mortem pro Christo ibant cum gaudio. Isti sunt veri ac præelectissimi Israelitæ, de quibus Lucas inducit : Omnes qui credebant, erant pariter, et sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis ; et collaudabant Deum, habentes gratiam ad omnem plebem. Et iterum : Quum orassent, motus est locus in quo erant ; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Præterea habitatio ista confidentialis, referri potest ad illam securitatem ac pacem de qua scriptum est in Isaia et Michæa, Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium (quod omnes exponunt de primo Christi adventu); et illic subjungitur, Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Tunc etenim sub Cæsare Augusto, et multo post tempore, inaudita pax fuit in mundo, et populus Israel satis secure in sua provincia sub Romano mansit imperio. Aliqui tamen referunt istud ad statum Ecclesiæ triumphantis.

Et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Ex hoc ostenditur Christi divinitas. Nempe pro eo quod dicitur hic, Dominus justus, in Hebræo ponitur nomen Domini tetragrammaton, quod secundum Rabbi Moysen ceterosque Hebræorum doctores, incommunicabile est creaturis, quum impositum sit Deo altissimo, ad designandum nudam ejus essentiam absque omni ad creaturas respectu. Moderni autem Judæi, qui nec ex hoc loco convincuntur Christi divinitatem fateri(exspectant enim Messiam venturum, hominem purum), dicunt in Hebræo sic contineri : Et hoc est nomen quo vocabit eum Dominus justus noster. Verumtamen, secundum Hieronymum, in Hebræo habetur, Quo vocabunt eum. Nicolaus quoque de Lyra, in hac parte satis efficaciter Judæorum ostendit errorem. Divinitas autem Christi aliis multis locis monstratur, præsertim in Isaia, ubi inter cetera legitur : Parvulus natus est nobis, et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis; item in Michæa, Egressus ejus a principio, a diebus æternitatis ; in Psalmo quoque, Sit nomen ejus benedictum in sæcula, ante solem permanet nomen ejus. Quod aliis quasi innumerabilibus probari testimoniis potest. Itaque credentes in Christum, vocabunt eum, Dominus justus noster. Et enim in se ipso justus est, et nos ipse justificat, juxta illud Actuum : In hoc omnis qui credit, justificatur. Qui antonomastice Justus vocatur, secundum quod Stephanus ait : Patres vestri occiderunt eos qui annuntiaverunt de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.

Propter hoc, ecce dies veniunt, dicit Dominus; et non dicent ultra, Vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Ægypti; sed, Vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua.26 Totum hunc textus passum pariter posui, eo quod expositio id requirat, ut

Is. IX, 6.

Mich. V, 2.

Ps. LXXI, 17.

Act. XIII, 39.

Ibid. VII, 52. plenius veritas innotescat. Doctores autem catholici sequentes Hieronymum, ista exponunt de Judæorum conversione ad fidem, per quam spiritualiter adunati sunt in Christo Jesu, atque ad Deum reducti; habitaveruntque in terra sua, videlicet in Ecclesia militanti, deinde in Ecclesia triumphanti seu regno cœlorum, quod est terra viventium, regioque vivorum, quam Deus antiquis patribus sub nomine terræ promissionis principaliter promisit in præmium.27 Sed huic expositioni videtur obviare, quod supra hæc eadem verba, pene sub eadem forma habentur, et tamen ibidem de reditu a captivitate Babylonica exponuntur. Et respondendum, quod ibi Propheta præmisit de Babylonica captivitate, quod scilicet Judæi ob sua facinora in Babylonem ducerentur captivi, et statim adjunxit verba nunc introducta: idcirco ibidem de reditu a Babylone in Judæam exposita sunt. Hic vero prænuntiat Propheta de Christi incarnatione et mundi salvatione per ipsum, protinusque subjecit verba jam allegata: ideo in hoc loco exponenda sunt de spirituali eductione Judæorum a locis terrarum in quibus dispersi fuerant. Aliqui autem eorum in omnibus hujuscemodi locis conversi sunt. In Actibus quoque habetur, quemadmodum in Jerusalem fuerunt habitantes Judæi viri religiosi, ex omni natione quæ sub cœlo est, et horum multi per Apostolos crediderunt:2829 erantque divina ordinatione de variis regnis ac sedibus ad Judæam reducti, et in Jerusalem adunati, habitantes ibidem in terra patrum suorum.

Itaque verbis his declaratur magnitudo et grata recognitio beneficiorum Christi, ita quod Judæi in Jesum credentes, beneficia suæ incarnationis, informationis, passionis, missionisque Spiritus Sancti, et donorum gratiæ ac salutis, in tantum magni penderent, quod beneficium eductionis de Ægypto traderent oblivioni, quum incomparabiliter Christi beneficia sint majora. Liberatio autem de Ægypto et Babylone, fuit figura liberationis spiritualis factæ per Christum. Figura vero et umbra, veritate patefacta, et figurato jam apparente, radianteque luce, cessant. Sed et motus majores expellunt minores, et majus lumen offuscat minus.

Consequenter agitur contra pseudo impiosque Judæorum pastores. Ad prophetas, id est, ad pseudoprophetas pertinent quæ sequuntur. Deinde Jeremias in propria ait persona: Contritum, id est compunctum vel dolore affectum, et quasi ad nihil redactum, est cor meum, id est anima vel ratio, in medio mei, id est in me ipso. Ista autem contritio intelligi potest vel de peccatis, vel quia comparatione Dei, cujus vultum fuerat contemplatus, nihil se esse perpendit, juxta illud in Psalmo, Substantia mea tanquam nihilum ante te;30 vel quia de aliorum iniquitate vehementer dolebat, eisque propter imminentes pœnas condoluit. Contremuerunt omnia ossa mea, id est, propter mala culpæ ac pœnæ Judæorum, in tantum expavit cor meum, quod etiam timor in corpus redundavit, et ossa concussit: juxta illud in Job, Inhorruerunt pili carnis meæ.31 Et Psalmista: Conturbata sunt, inquit, omnia ossa mea.32 Vel de spiritualibus ossibus sermo est, quæ sunt fortitudo mentis, constantia, ceteræque virtutes. Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, id est, instar ebriosi quasi obstupui et defeci, a facie Domini, id est a consideratione divinæ justitiæ, et a facie verborum sanctorum ejus, id est intuitu comminationum quibus juste ac sancte minatur inferre vindictam Judæis.

Quia adulteris repleta est terra, id est Judæa, de qua jam sermo. Unde superius dictum est: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.33 Quia a facie maledictionis luxit terra. Quod intelligi potest dupliciter: primo, de maledictione et blasphemia Judæorum in Deum, propter quam inflicta fuit a Deo sterilitas terræ, ob quam luxerunt habitatores Judææ; secundo, de maledictione Dei, id est de ultione quam Deus juste inflixit. Arefacta sunt arva de- serti, id est, sterilia facta sunt, juxta illud Habacuc: Arva non afferent cibum. Factus est cursus eorum malus, id est, ad opera mala festinabant cum fervore ac aviditate peccandi, et fortitudo eorum dissimilis, id est a divina æquitate discordans, et sanctorum patrum virtuti dissimilis, ita quod fortitudine sua abusi sunt. Et sicut boni fuerunt fortes ad bene agendum, sic ipsi ad male agendum. Propheta namque et sacerdos polluti sunt variis vitiis. Loquitur autem de pseudo ac malis presbyteris. Et in domo mea, id est in populo meo: de qua Dominus ait in Numeris, Moyses in omni domo mea fidelissimus est; vel, In domo mea, puta in templo. Inveni malum eorum, ait Dominus: quia in templo graviter peccaverunt. Quæ omnia, sicut et consequentia, referri possunt ad Judæos, qui Christum non receperunt, sed blasphemaverunt; et item ad eos qui erant tempore Jeremiæ.

Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris, id est, prosperum processum non habebunt; impellentur enim, et corruent in ea, id est, ab adversariis suis dejicientur. Afferam enim super eos mala, id est, supplicia pro peccatis eis infligam, annum visitationis, id est tempus justæ punitionis eorum, ait Dominus. De hac punitione scriptum est in Isaia. Annus autem visitationis, hoc loco in malo accipitur, pro tempore quo Deus in sua sapientia peccata pravorum punire decrevit, quemadmodum apud Ezechielem profatur: Tu autem, profane, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita.

Et in prophetis Samariæ, id est in pseudoprophetis decem tribuum, vidi fatuitatem, id est idololatriam, qua nihil est stultius, ac cetera scelera. Et prophetabant in Baal, idolum invocando; et decipiebant populum meum Israel, id est decem tribus. Tales fuerunt prophetæ Achab et Jezabel, prout legitur tertio Regum. Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem, id est similia vitia cum prædictis. Pseudo autem vulgato nomine vocat prophetas.

Adulterium et iter mendacii, id est verba mendosa et simulationes ac fallacem processum. Et confortaverunt manus pessimorum*, scilicet regum ac principum, aliorumque idololatrarum aut sceleratorum,* ut non converteretur unusquisque illorum a malitia sua*. Nam vitia commendabant, et impiis securitatem et impunitatem spondebant.* Facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha*, id est, pseudo isti facti sunt mihi detestabiles ut Sodomitæ, et incolæ Jerusalem ut habitatores olim Gomorrhæ. Imo in Ezechiele peccata istorum graviora feruntur vitiis Sodomæ et Gomorrhæ. Hinc Isaias dicit ad eos: Audite verbum Domini, principes Sodomorum; auribus percipite legem Dei vestri, populus Gomorrhæ.*

Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle, id est, doloribus et amaritudinibus eos implebo, sicut impletur homo esca et potu. Hinc in Michæa Dominus ait: Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem, et erit super quem stillatur populus iste. A prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio, id est immunditia vitiorum, præsertim idololatria, quæ est fornicatio spiritualis, super omnem terram, id est ad omnes habitatores Judææ. Induxerunt enim exemplis et verbis alios ad peccata, potissime reges ac principes, quos sequebantur ut adulando ac quæstuando traherent eos ad sibi consentiendum. Ideo ab Isaia caudæ vocantur: Propheta, inquit, docens mendacium, ipse cauda est.

Hæc dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos; visionem, id est adinventiones et imaginationes, cordis sui loquuntur, et non de ore Domini. Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus bona de vobis ad nos, scilicet, Pax erit vobis; et omni qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: Non veniet super vos malum, id est afflictio per Chaldæos seu alios. Quod autem istis pseudo credendum non sit, ostendit. Quis enim ad- Adulterantium

Ezech. xvi, 47, 48, 51, 52.

Is. i, 10.

15

Mich. ii, 11.

Is. ix, 15.

16

17

18

Habac. iii, 7.

11

Num. xii, 7.

12

Is. lix, 9, 10.

Ezech. xxi, 5.

13

III Reg. xvi, 1-33.

14 fuit in consilio Domini? id est, isti mendosi non sunt de numero eorum qui ad divinorum secretorum revelationem admittuntur; et vidit, id est, intellexit, et audivit interiori auditu, sermonem ejus, id est verba prophetica? Quis consideravit verbum illius et audivit? quasi dicat, Nemo istorum. Sic namque consilio Dei adesse, ejusque verba suscipere ac digne pensare, non competit nisi purificatam habentibus mentem, juxta illud Sapientiæ: Sapientia Dei in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit.34 Propter quod Amos ait:35 Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.

Insuper quod pseudo mentiti sunt, monstratur. Ecce turbo et commotio dominicæ indignationis, id est impetus ultionis divinæ justitiæ, egredietur, et tempestas erumpens, id est turbulenta et copiosa persecutio Chaldæorum, super caput impiorum veniet, scilicet super impios istos Judæos, capitaneosque eorum, scilicet reges, principes, sacerdotes, et pseudoprophetas. Hinc scriptum est in Sophonia: Effundam super eos indignationem meam et omnem iram furoris mei.36 Non revertetur furor Domini, id est, zelus divinæ justitiæ non desistet ab illatione vindictæ, usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui, id est, decretum ulciscendi perducat in opus, quemadmodum in Ezechiele testatur: Complebo furorem, et requiescere faciam indignationem meam.37 In novissimis diebus intelligetis consilium ejus, id est, Chaldæorum exercitu ingrediente ac destruente Jerusalem, vobisque in captivitatem euntibus, o Judæi, scietis per experientiam pœnarum vestrarum, vera esse quæ vobis ex ore Dei veri Prophetæ locuti sunt. Non mittebam prophetas, videlicet pseudo, de quibus nunc sermo, et ipsi currebant ad vaticinandum impiis prospera; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant suas confictiones ac diabolicas inspirationes. Si stetissent in consilio meo, id est documentis atque consiliis meis, quæ per Scripturas ac Prophetas veraces noverunt, vel noscere potuerunt ac debuerunt, et nota fecissent verba mea populo meo, id est, verba salutaria, non mendosa et vana, prædicassent Judæis; avertissem utique eos a via sua mala, id est pravis operibus, et a pessimis cogitationibus suis quosdam utique convertissem.

De his prophetis scriptum est plene in Michæa: Hæc dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et prædicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quidpiam, sanctificant super eum prælium.38

Consequenter reprobat Deus stultissimam quorumdam opinionem, dicentium Deum non esse ubique, nec cuncta cognoscere, sed quod sit tantum in cœlis, et superiorum dumtaxat providentiam habeat, juxta illud in Job: An cogitas quod Deus excelsior cœlo sit, et super stellarum verticem sublimetur? Et dicis: Quid enim novit Dominus? et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat.39 Contra sic æstimantes, nunc dicitur: Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? id est, æstimas, o homo inanis, quod eorum tantum inspector, provisor et judex sum, quæ prope me sunt, et non eorum quæ vestra opinione longe distant a me, quasi ubique non essem; vel quæ vere longe sunt a me, non loco, sed dissimilitudine: quemadmodum Salomon loquitur, Longe est Dominus ab impiis;40 et Psalmista, Alta a longe cognoscit.41

Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus: id est, non utique loca tenebrosa ac abdita aliquid possunt ab intuitu meo abscondere. Quidam nempe putabant ea quæ in tenebris ac abditis fiunt, non videri a Deo. Contra quos omnes convenientissime ac subtilissime scriptum est in Isaia: Quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo, Non fecisti me;42 et figmentum dicat factori suo, Non intelligis : sic omnes quorum sunt in tenebris opera, et dicunt, Quis videt nos? aut quis novit nos? Hoc est quod ait Psalmista : Intelligite, insipientes in populo; et, stulti, aliquando sapite : qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Numquid non cœlum et terram ego impleo ? dicit Dominus : id est, incircumscriptus sum penitus et immensus. Magnus enim Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Ideo ait vir sanctus : Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in cœlum, tu illic es, etc. In Job quoque fertur : Excelsior cœlo est, et profundior inferno; longior terra mensura ejus, et latior mari. Quum enim Deus sublimis et benedictus, sit ipsum esse in sua puritate ac plenitudine sumptum, nullo modo potest esse finitus. Nihilo minus simplicissimus omnino est Deus, et ipse ubique veraciter est per essentiam, potentiam atque præsentiam. Estque intimus universis, et omnia penetrat. Ipse etenim solus illabitur essentiis rerum, et propinquior exstat enti, quam essentialia principia ejus.

Postquam Deus omnipotens cuncta sibi certa esse probavit, rursus falsos reprehendit prophetas. Audivi, id est, intus in luce sapientiæ meæ cognovi, quæ dixerunt prophetæ, prophetantes in nomine meo, secundum suam assertionem, mendacium, id est, mendacia sua dixerunt esse revelationes divinas; atque dicentes : Somniavi, somniavi, id est, per somnum allocutionem divinam sortitus sum, et visionem prophetalem recepi. Interdum enim revelationes divinæ fiunt in somno, sicut illud in Job : Per somnium in visione nocturna aperit Deus aures virorum, et instruit eos. Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium et [prophetantium] seductionem cordis sui, vel passivam, qua a diabolo sunt illusi, vel activam, qua alios scienter seducunt? Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, etc. Ad hoc vana fingebant, ut Judæi implicarentur erroribus, securiusque peccarent. Propheta qui habet somnium, narret somnium, id est, falsi vates suis somniationibus intenti, proponant eas ut somnia, non ut verba prophetica ac divina, præmittendo, Hæc dicit Dominus.43 Pseudo etenim conformabant se veris Prophetis in modo loquendi, ut a Deo illuminati putarentur. Et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere, id est, ille se dicat in nomine Dei vaticinari, atque præmittat, Hæc dicit Dominus, ad quem vere factus est sermo Dei ad prophetandum. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus : id est, sicut paleæ non sunt tritico commiscendæ, sic falsi prophetæ non sunt veris Prophetis comparandi, nec in nomine Dei se loqui debent asserere. Cui simile est illud Apostoli : Quæ societas luci ad tenebras?44 Numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens? dicit Dominus, id est, ad divinum amorem, et ad zelum justitiæ, ac virtutum dilectionem inflammant; et quasi malleus conterens petram? id est, cordium tollunt duritiam, et ad pœnitentiam emoliliunt mentem, ut ablatis lapideis cordibus, remaneant carnea corda. Rursus, quemadmodum ignis consumit paleas, et malleus conterit petras, sic reprobat et condemnat iniquos. Juxta hujusmodi similitudinem, etiam in Ecclesiaste ait Scriptura : Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi.45 Porro quod verba Dei sint quasi ignis ardens, expertus fuit qui dixit : Concaluit cor meum intra me ;46 et, Inflammatum est cor meum.47 Quum enim Spiritus Sanctus sit ignis ille immensus, superdulcissime ardens, merito verba ejus ardentes faculæ appellantur. Talia autem non sunt verba prophetarum fallacium.

Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, id est, ad eos puniendos intendo, qui furantur verba mea, id est, modum loquendi sanctorum vatum considerant et sequuntur, rapientes verba mea de ore illorum, dicentes, Hæc dicit Dominus (circa quod scribit Hieronymus : Semper imitatur mendacium veritatem; et nisi habuerit aliquam recti similitudinem, decipere non potest innocentes), unusquisque a proximo suo, videlicet vero Dei Propheta.48 Vel sic: Qui furantur verba mea, unusquisque a proximo suo, id est, proximos suos ab auditu verborum Dei impediunt, verbumque auditum de eorum corde auferre conantur, ne in eis fructificet: quod prorsus diabolicum est. Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, id est, ad libitum suum flectunt eas ad proferendum inania, et aliorum Dei vatum loquelas, seu modos loquendi assumunt; et aiunt: Dicit Dominus. Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, dicit Dominus: qui narraverunt ea, id est, somnia sua tanquam vaticinia recitaverunt, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, etc., id est magnis ac miris sermonibus atque promissis, vel simulatis virtutum operibus confictisve raptibus, et ceteris diabolica ope peractis, quæ vulgo mirifica apparebant. Unde et Eliu ait ad Job:49 Miraculum meum non te terreat. Qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus: imo quamplurimum nocuerunt.

Consequenter Dominus loquitur Jeremiæ: Si igitur interrogaverit te populus iste Judæorum, vel propheta pseudo, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus. Quando in libris propheticis gravia aut molesta prædicuntur, præmittitur: Onus Domini. Quoniam ergo sancti Prophetæ jugiter minabantur peccatoribus ultionis supplicia, et hæc ipsa vicissim ex longanimitate misericordissimi Dei diutius differebantur, perversi Judæi reputabant hujuscemodi verba vana ac frivola, et vaticinia Prophetarum sanctorum irrisorie onus vocabant. Jubet ergo Dominus, ut malitiose petentibus, Quod est onus Domini? id est, quid nunc enuntias nobis ex parte Dei, et quid adversitatis imminet nobis? Jeremias respondeat: Vos estis onus, id est grave pondus, propter vestra facinora, et estis velut importabiles Deo, propter inexcusabilia vestra peccata. Projiciam quippe vos, dicit Dominus, id est, in captivitatem expellam, et de brachiis patientiæ meæ, in quibus hucusque vos tuli, jactabo vos in terram non vestram. Unde Isaias inducit: Projecisti populum tuum domum Jacob. Infra quoque habetur:5051 Non poterat ultra vos Dominus portare propter malitiam studiorum vestrorum. Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit, Onus Domini: secundum sensum jam positum; visitabo super virum illum, et super domum ejus, id est, eum et ejus familiam seu congregationem sibi in vitiis consentientem, graviter puniam, eo quod verbum Dei in ludum ac jocum converterit.

Hæc dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum: id est, quum taliter castigati fueritis, cessabitis ab hujuscemodi irrisorio modo loquendi, et de cetero loquemini reverenter de propheticis sciscitando sermonibus. Sic ergo unus dicet ad alium: Quid respondit Dominus per Prophetas? et quid locutus est Dominus ad nos per eos? Quia onus Domini ultra non memorabitur: id est, pristino modo loquendi amplius non utemini, prophetiam onus vocando; quia onus erit unicuique sermo suus, id est, pro intemperantia sui sermonis, divina ultione gravabitur, præsertim si dixerit: Quod est onus Domini? His simile est quod in Ezechiele sæpe scriptum est. Verba autem illa brevitatis gratia prætermitto. Et pervertistis, o Judæi, verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri, id est, irreverenter ac derisorie ea audistis et protulistis: quemadmodum ad Ezechielem Dominus protestatur, Veniunt ad te, et audiunt verba mea ex te, et non faciunt ea, quia in canticum oris sui vertunt illud.52 Porro, secundum Hieronymum, Verba Dei viventis, etc., Latini et Græci codices non habebant; et Hebræi contra se in suis libris legunt, quia mysterium significant Trinitatis. Cui consonat Lyra, dicens quod in Hebræo habeatur, Pervertistis verba Deorum viven- tium : quo pluralitas personarum in Deo innuitur. Unitas vero essentiæ designatur, quum singulariter sequitur : Domini exercituum, Dei nostri.

Hœc dices ad Prophetam, id est, o quicumque Judæe, sic reverenter alloqueris quemlibet verum Prophetam : Quid respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus? Istud expositum est. Si autem onus Domini dixeritis, id est, Prophetam Dei interrogaveritis more consueto, dicentes, Quod est onus Domini? propter hoc hœc dicit Dominus : Quia dixistis sermonem istum, Onus Domini; et misi ad vos, dicens, Nolite dicere, Onus Domini : propterea ecce ego tollam vos prophetas de Judæa, portans vos in Chaldæam. Et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, puta Jerusalem, a facie mea, id est a pietatis et defensionis meæ gratioso adspectu. Et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ nunquam oblivione delebitur. Hoc intelligendum est, quantum ad infernales punitiones eorum qui non pœnituerunt, vel ad captivitatem istam a Romanis inflictam, in qua usque ad mundi permanent finem.

Footnotes

  1. Jacob. i, 1. ↩

  2. Is. lxvi, 19, 20. ↩

  3. Joann. x, 6. ↩

  4. Joann. xi, 51, 2. ↩

  5. Rom. xi, 5. ↩

  6. Ps. xxii, 1, 2. ↩

  7. Joann. x, 9. ↩

  8. Is. xliv, 2, 3. ↩

  9. Matth. v, 13. ↩

  10. Joann. xxi, 17. ↩

  11. Matth. x, 28. ↩

  12. Act. xxi, 13. ↩

  13. Matth. v, 11. ↩

  14. Is. xxxii, 18. ↩

  15. Act. xiii, 48. ↩

  16. Joann. xiii, 18. ↩

  17. Rom. i, 3. ↩

  18. Luc. i, 32. ↩

  19. Galat. iv, 4. ↩

  20. Joann. XII, 31. ↩

  21. Joann. V, 22. ↩

  22. Ibid. 27. ↩

  23. Is. LIII, 9. ↩

  24. Is. XI, 3, 4. ↩

  25. Joann. XII, 32. ↩

  26. Jer. XVI, 14, 15. ↩

  27. Ps. XXVI, 13; CXIV, 9. ↩

  28. Jer. xvi, 41. ↩

  29. Act. II, 5. ↩

  30. Ps. XXXVIII 6. ↩

  31. Job IV, 15. ↩

  32. Ps. VI, 3 XXX, 11. ↩

  33. Jer. V, 8. ↩

  34. Sap. VII, 27. ↩

  35. Amos III, 7. ↩

  36. Soph. III, 8. ↩

  37. Ezech. V, 13. ↩

  38. Mich. III, 5. ↩

  39. Job XXII, 12, 14. ↩

  40. Prov. XV, 29. ↩

  41. Ps. CXXXVIII, 6. ↩

  42. Is. XXIX, 16, 18. ↩

  43. id. xxxiii, 5, 16. ↩

  44. II Cor. vi, 14. ↩

  45. Eccle. xii, 11. ↩

  46. Ps. xxxviii, 4. ↩

  47. Ps. lxxii, 21. ↩

  48. Ps. xxxiii, 15, 16. ↩

  49. Job xxxiii, 7. ↩

  50. Jer. XLIV, 22. ↩

  51. Is. II, 6. ↩

  52. Ezech. xxxiii, 31. ↩

Chapter 39 of 75