Articulus 41
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI QUARTI : OSTENDIT MIHI DOMINUS : ET ECCE DUO CALATHI PLENI FICIS.
HOC nunc explanando brevi capitulo ostendit Dominus differentiam inter sibi obedientes ac rebelles. Ostendit mihi Dominus. Ostensio ista quæ subditur, facta est Jeremiæ per imaginariam visionem, cujus significationem Dominus revelavit Prophetæ. Et ecce duo calathi, id est sportæ seu cophini, pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor Jechoniam filium Joakim regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, puta auri fabros, et qui auro atque argento gemmas includunt : quæ ars apud barbaras nationes pretiosissima est, secundum Hieronymum. Et adduxit eos in Babylonem. Iste est Jechonias, qui ad consilium Jeremiæ exivit ad regem Babylonis, cum matre et conjuge atque principibus : de quo dictum est. Calathus unus ficus habebat bonas nimis, ut solent ficus esse primi temporis maturationis ficuum, quæ optimæ sunt. Unde in Michæa scriptum est : Præcoquas ficus desideravit anima mea. Et calathus unus, id est alter, ficus habebat malas nimis, quœ comedi non poterant, eo quod essent malœ.
Et dixit Dominus ad me, non quasi ignorans, sed instruere volens : Quid tu vides, Jeremia? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde ; et malas, malas valde. Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Sicut ficus hœ bonœ, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldœorum, in bonum : id est, regi Jechoniæ ac ceteris de quibus nunc dictum est, qui magis proprie dicuntur transmigrati, quam capti, quoniam sponte se hostibus tradiderunt, benefaciam.
Et ponam oculos meos super eos ad placandum, id est, clementer eos adspiciam ad parcendum. Et reducam eos in terram hanc, et ædificabo eos, et non destruam. Per hoc non est intelligendum quod omnes redirent, sed multi, de quibus in Esdra habetur. Multi quoque eorum qui in Chaldæa et aliis hinc inde locis manserunt, prosperabantur ibidem, et melius valde habuerunt quam illi qui contra consilium Dei per Jeremiam, in Jerusalem residebant, repugnare nitentes regi Babylonis. Nam et ipse Jechonias (ut dictum est) fuit tandem eductus de carcere, et super alios reges locatus. Daniel autem et socii ejus, principes Babyloniorum effecti fuerunt; Mardochæus etiam maxime fuit exaltatus. Nec dubium quin isti, Judæis secum abductis, atque hinc inde dispersis, valde exstiterunt generosi : imo quantum fuerint per Mardochæum sublimati, patet in libro Esther.
Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus, id est, salutari scientia ac spiritualibus donis corda eorum implebo : quod constat impletum in Esdra, Nehe-
IV Reg. XXIV, 12.
Jer. XXII, 24-30.
Mich. VII, 1.
1 Esdr. II.
IV Reg. XXV, 27-30.
Dan. II, 48, 49.
Esther VI, VIII.
Ibid. IX. mia, Jesu sacerdote magno, Zorobabel, multisque aliis, qui cum eis de Babylonia reversi sunt in Judæam. Et erunt mihi in populum per providentiam singularem, ita quod efficaciter dirigam eos in viam salutis æternæ : sic namque omnes electi sunt populus Dei ; et ego ero eis in Deum per devotionem et cultum ; quia revertentur ad me in toto corde suo, id est intellectu ac voluntate, juxta illud in Psalmo : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.1 Et in Joele Dominus ait : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu. Denique qui in omnibus actibus suis Deum intendit, ejusque gloriam quærit, et omnes suas affectiones in ipso ordinat, nec aliquem affectum divino amori contrariantem admittit, iste in toto corde suo ad Deum convertitur; non ille qui partim Deo, et partim adhæret mundo.
Consequenter exponitur quid malæ ficus designent. Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt, eo quod sint malæ, hæc dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, puta in Jerusalem, et qui habitant in terra Ægypti, id est, illuc timore Chaldæorum fugerunt, et post mortem Godoliæ illuc iverunt. Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terræ, ita quod ab omnibus ad quos venerint, vexabuntur, vel quod cetera regna, Judæorum tam gravi vastitate audita, timore vexabuntur, ne et eis talia a rege Babylonis inferantur adversa ; in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem, in universis locis ad quæ ejeci, id est, jam statim ejiciam, eos. Et mittam in eos gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum, scilicet de Judæa. B Aliqui enim eorum interierunt gladio Chaldæorum, alii fame, alii peste ;2 ipseque Sedecias rex exoculatus, ductus est in Babylonem, et ibidem in carcere obiit. — Præterea quæ hic de Sedecia ac populo ejus dicuntur sub similitudine calathi, ficus inutiles continentis, in Ezechiele de eisdem leguntur sub similitudine ligni vitis, quod eradicatum, ad nihil utile est nisi ut comburatur.3 Allegationes, brevitati studens, omitto.
C Porro juxta sensum moralem, per ficus bonas signantur Christiani, potissime religiosi, divinæ dulcedinis gratia decorati, affabiles, mansueti, ad alios dulciter se habentes ; per ficus vero malas, duri, protervi, agrestes, ac Deo rebelles, qui principibus tenebrarum traduntur, atque judicium sine misericordia promerentur.4
Footnotes
Chapter 41 of 75