Skip to the text

Articulus 42

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI QUINTI : VERBUM QUOD FACTUM EST AD JEREMIAM DE OMNI POPULO JUDA.

VERBUM quod factum est, utique a Domino, ad Jeremiam de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda. Ex hoc innotescit, quod hoc loco non observatur a Propheta temporis ordo, ut quæ prius revelata sunt vel facta, prius scribantur, sicut nec aliis locis frequenter in hoc volumine aliisque Prophetis. Post quam Jechonias translatus est in Babylonem. Jechonias iste fuit filius Joakim, et post mortem ejus translatus est.1 Idcirco quod ait, Post quam, sunt duæ dictiones, ut sit sensus : Post quam, scilicet revelationem hic positam, translatus est Jechonias in Babylonem. Joakim quippe regnavit undecim annis: ideo octavo anno post istam revelationem translatus est Jechonias.2 Vel, Postquam translatus est, id est, jam ante prædictus est transferendus. Ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis, qui secundum Hieronymum, cœpit regnare quarto anno Joakim filii Josiæ. Unde annus qui primus erat imperii Nabuchodonosor in Babylone, fuit quartus regni Joakim in Jerusalem. Quod, scilicet verbum divinitus revelatum, locutus est Jeremias ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, qui fuerunt præcipua pars populi Juda, dicens:

A tertiodecimo anno regni Josiæ, filii Amon, regis Juda, usque ad diem hanc, iste est tertius et vicesimus annus, id est annus vicesimus tertius. Quemadmodum enim in exordio libri hujus scriptum est, Jeremias orsus est vaticinari tertiodecimo anno regni Josiæ, qui regnavit triginta et uno annis.34 Sicque a tempore illo usque ad quartum annum regni Joakim, transierunt viginti tres anni. Factum est verbum Domini ad me, id est, infra hos tres annos Dominus mihi locutus est per spiritum prophetiæ. Deinde subditur verbum quod Dominus frequenter locutus est per Jeremiam. Et locutus sum ad vos de nocte consurgens, id est, nocturno tempore propheticas illustrationes infundens, sicque in actum procedens, et loquens; et non audistis, id est, non obedistis. Verba ista superius plenius exposita sunt.5

Et misit Dominus ad vos omnes servos suos Prophetas, omnes videlicet qui istis vestris diebus fuerunt, et vobis locuti sunt: quorum unus fuit Sophonias, unus duodecim Prophetarum. Prophetæ quoque qui diu ante istos fuerunt Judæos, ad eos missi dici possunt, vel quia eorum libri istis relicti sunt, vel quia nomine horum, totus Judæorum populus, qui successive a principio fuit, signatur. Consurgens diluculo, mittensque, id est, mane atque celeriter faciens admonitiones. Tempus autem nocturnum, ad divinarum susceptionem illuminationum magis idoneum est, quia tunc omnia conquiescunt, et imaginativa exstat quietior, exterioresque sensus a suis suspensi sunt actibus. Diluculo quoque, dum homines adhuc sobrii sunt, ad audiendum verbum Dei, ceterosque actus rationis, aptiores consistunt. Et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis, quum diceret Dominus per Prophetas: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris. Ineffabilis est ista clementia, quum is qui offensus est atque injuriam passus, hortatur offendentes quatenus se emendent. Et habitabitis in terra, etc., scilicet in Judæa. Ista sunt plana. Et nolite ire post deos alienos, etc.; et non affligam vos, etc., si in istis obedieritis mihi. Quasi dicat: Præterita mala, etiam et quantum ad pœnam, remittam, nec Chaldæi affligent vos.

Propterea hæc dicit Dominus exercitum: Pro eo quod non audistis verba mea, ecce ego mittam, et assumam universas cognationes aquilonis, id est Chaldæos, qui juxta situm Jerusalem, in aquilonari sunt parte, secundum Hieronymum, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, id est meæ justitiæ exsecutorem, et voluntati meæ in Judæorum afflictionibus servientem. Misit autem Dominus ad Chaldæos, quia ex ejus instinctu contra Judæos venerunt, et id ipsum per angelos eis inspiravit. Unde secundum Hieronymum, angelos misit ad eos. Verumtamen, quoniam Chaldæi non recta intentione venerunt, neque quod Deus inspiravit, juste sunt exsecuti, quantum ad hoc quod cum pravo affectu cogitaverunt venire, ab angelis malis, quos et Dominus mittere perhibetur, inspirati fuerant. Et adducam eos super terram istam, puta Judæam, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt, id est Philistæos, Ammonitas, Moabitas, ac Idumæos, quos vastaverunt Chaldæi. Et interficiam eos gladio Chaldæorum, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines sempiternas, quantum ad hoc, quod isti occisi, nunquam redeunt ad hujus sæculi vitam. Posuit autem eos Dominus in stuporem ac sibilum, quia tam graviter eos punivit, quod alii obstupescebant, atque in signum sui stuporis sibilum emiserunt.

Perdamque ex eis vocem gaudii, vocem sponsi et sponsœ, vocem molœ, et lumen lucernœ, etc., ita quod ultra non utentur molis aut lucernis in propriis terris. Et servient omnes gentes istœ, scilicet Judæi ac ceteræ nationes præfatæ, ac aliæ multæ, regi Babylonis septuaginta annis : non quod ipsi Nabuchodonosor tanto tempore servierunt, quum nec tam diu regnaverit; sed tempus istud a Nabuchodonosor cœpit, et in ejus nepote, scilicet Balthasar rege, filio filii hujus Nabuchodonosor, fuit finitum. Quumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo, id est, vindictam inducam, super regem Babylonis, scilicet ipsum Balthasar filium filii Nabuchodonosor regis, et super gentem illam, etc., puta Chaldæos, et super terram Chaldœorum, non solum habitatores, sed et habitacula devastando : quod constat impletum per Darium regem Medorum, et Cyrum regem Persarum. Et ponam illam in solitudines sempiternas, potissime quantum ad ejus metropolim : usque in præsens enim Babylon manet deserta.

Et adducam super terram illam omnia verba quœ locutus sum contra eam per Prophetas. De hac etenim Chaldæorum visitatione, multa valde in Isaia ceterisque Prophetis conscripta sunt. Omne quod conscriptum est in libro isto, id est universa supplicia quæ Jeremias in hoc scripsit volumine contra eos, quœcumque prophetavit Jeremias adversus omnes gentes : quia servierunt eis, id est Chaldæis, tanquam eis subjugatæ, quum essent gentes multœ et reges magni. Habuerunt enim aliquæ gentium harum reges eximios, et aliquæ nationum istarum fuerunt Chaldæis auxilio contra Judæos : propter quod meruerunt puniri sicut Chaldæi. Quamvis etenim hi Chaldæi fuerunt instrumentum divinæ justitiæ in Judæos, hoc tamen fecerunt invidiose atque crudeliter, et suis viribus, non potestati divinæ, adscripserunt victoriam; nec Deo vero, sed suis idolis gratias reddiderunt : quemadmodum in Isaia Dominus de rege Assyriorum testatur : Væ Assur, virga furoris mei et baculus, ipse est; ipse autem non sic arbitrabitur, sed ad conterendum erit cor ejus. Verumtamen Nabuchodonosor rex per Dei flagella Deum verum cognovit, ejusque potentiam humiliter fassus est, dicendo illud Danielis : Ego Nabuchodonosor oculos meos ad cœlum levavi, et Altissimo benedixi, et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi : quia potestas ejus, potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem;6 et omnes habitatores terræ apud ipsum in nihilum reputantur. Et reddam eis, id est Chaldæis, secundum opera eorum, etc., punendo eos per Medos et Persas.

Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad me Jeremiam : Sume calicem vini furoris hujus, id est gravis punitionis, de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus, id est, universas gentes prænuntiabis de hoc calice bibituras, seu pœnam a me infligendam passuras, ad quas ego mittam te, id est, ad quarum considerationem cor tuum convertam, teque spiritualiter dirigam : non enim Jeremias corporaliter ivit ad omnes gentes subscriptas. Et bibent, id est, pœnam hanc sentient; et turbabuntur, et insanient, id est, usum rationis amittent, a facie gladii quem ego mittam inter eos, id est præ adspectu atque timore gladiorum hostilium, quibus trucidabuntur.

Et accepi calicem de manu Domini, id est, punitionem hanc gentium suscepi, aliis prænuntiandam ex divino præcepto. Estque probabile quod in imaginaria visione apparuit Jeremiæ, quasi de manu Domini sumeret calicem, atque ex illo gentibus propinaret; moxque Deo docente per angelum, intellexit quid hæc designarent. De calice isto ait Psalmista : Calix in manu

Is. x, 5, 7.

Dan. IV, 31, 32.

15

16

17

Ps. LXXIV, 9.

10

11

12

13

14

B

C

D

Is. LI, 17.

18 vers. 9.

19

Jer. XXI, 9; XXVII, 12.

20

Job I, 1. reliquiis

21

22

23

Jer. IX, 26.

24

Domini, vini meri plenus mixto; bibent omnes peccatores terræ. Item ad Jerusalem Isaias: Calicem furoris bibisti usque ad fundum. Et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus, id est, puniendas eas prædixi. Denique ne Deus videatur personarum acceptor, a suo incipit populo. Nam subditur: Jerusalem et cunctis civitatibus Juda, et regibus ejus, scilicet Joakim, Jechoniæ, ac Sedeciæ, et principibus ejus; ut darem, id est, dandos prædicerem, eos in solitudinem, id est desolationem ac derelictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem: quæ verba jam paulo ante exposita sunt; sicut est dies ista, id est, quemadmodum cito implebitur sub Sedecia: loquitur enim de futuro instar præteriti.

Propinavi quoque Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus et principibus ejus, etc., qui ante afflixerunt Judæos, deinde dederunt eis vanam fiduciam audaciamque resistendi Chaldæis, contra consilium Jeremiæ; et universis generaliter, id est ceteris habitantibus in Ægypto, qui tamen non erant Ægyptii, sed adventicii; cunctis regibus terræ Ausitidis: quæ terra, secundum Hieronymum, in Hebræo dicitur, Terra Hus: de qua fuit Job. Unde quod nostra translatio habet, Vir erat in terra Hus, nomine Job; alia, scilicet Septuaginta interpretum, continet: Homo erat in regione Ausitidis, nomine Job. Et cunctis regibus terræ Philistiim, cujus urbes subduntur: et Ascalonis, et Gazæ, et Azoti, et Accaronis; insuper et reliquis regibus Idumææ, in qua Esau habitavit, et

Moab, et filiis Ammon; et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis. Istæ urbes fuerunt in littore Phœniciæ, et a Chaldæis victæ fuerunt. Et regibus terræ insularum quæ sunt trans mare, id est ultra partem maris: tamen inclusæ sunt mari, propter quod insulæ nominantur, ut Cyprus et Rhodus, secundum Hieronymum; et universis qui attonsi sunt in comam, id est, qui comam nutrierunt: de quibus dictum est supra.

Et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, etc.; et cunctis regibus terræ qui sunt super faciem, id est superficiem ejus. Ista hyperbolice dicta sunt: non enim absolute loquendo, omnia regna terræ fuerunt a Chaldæis vastata aut subjugata, sed multa. Juxta quem modum Cyrus ait: Omnia regna terræ dedit mihi Deus cœli. Et Judæi dixerunt de Christo: Ecce totus mundus abiit post eum.

26

1 Esdr. I, 2.

Joann. XII, 19.

Et rex Sesach, id est Babylonis, bibet post eos : id est, præfatæ nationes a Chaldæis vastandæ sunt: quo facto, et ipsi Chaldæi vastabuntur. Cur autem Babylon dicatur Sesach, S. Hieronymus satis declarat. Nec valet quod quidam per Sesach intelligit regem Ægypti proprio nomine designari. Rex enim Ægypti non fuit ultimo a Chaldæis vastatus, sed pene cum primis: quod ex quarto Regum libro et his quæ infra dicentur, innotescit. Expositio quoque Hieronymi, convenientiorem habet condependentiam ad prædicta. Infra quoque ad litteram per Sesach intelligitur Babylon, quum dicitur, Quomodo capta est Sesach? Nec dubium quin ibi de Babylone sit sermo. Rex autem Ægypti est Susac.

Jer. LI, 41.

Et dices, o Jeremia, ad eos, videlicet populos ante dictos: Bibite et inebriamini, id est, pœnam hanc sentite, et ea implemini, et vomite, et cadite, id est, sanguinem proprium, ab hostibus vulnerati, fundetis, ac moriemini. Quumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, id est, ad sustinendum supplicia eis prænuntiata exhibuerint se imparatos, dices ad eos: non quod ore tenus locutus sit gentibus istis Jeremias, nisi Judæis, et forte aliquibus aliis. Ideo, Dices ad eos, vel, de eis, ita quod prophetia tua eos concernat: Hæc dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis, id est, punitionem præfatam utique sustinebitis. Quod patet per locum a majori: quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum, id est in Jerusalem, in qua est templum divino cultui deputatum, ego incipio affligere, id est Judæos punire; et vos quasi innocentes, immunes

27

28

29 eritis? id est, peccata vestra erunt inulta, quum sitis idololatræ et idolorum fana habentes? quasi dicat, Nequaquam. Ideo subditur: Non eritis immunes. Gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, id est gentibus de quibus jam dictum est, inducam gladium Chaldæorum. Totum istud in Ezechiele habetur.

Ezech. xxi.

30

Et tu, o Jeremia, prophetabis, et dices: Dominus de excelso rugiet, id est, adversarios suos vehementer terrebit, atque per instrumenta suæ justitiæ Chaldæos, terribiliter alloquetur, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam, id est, de cœlo altissimo, in quo specialiter esse residereque dicitur, eo quod ibi clarius videatur ac evidentius operetur, jubebit impleri quæ per Prophetas prædixit. Simile huic est, quod Joelis ultimo et in Amos habetur: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Nam et hic per excelsum, intelligi potest templum in monte Sion locatum, in quo fuerat sedes Dei. Rugiens rugiet super decorem suum, id est, quasi leo commotus super templum hostes adducet. Per rugitum autem terror divini judicii designatur, juxta illud Amos:

Joel iii, 16; Amos i, 2.

Amos iii, 8.

31

Leo rugiet, quis non timebit? Celeuma, id est carmen hujuscemodi, quasi calcantium in torculari, concinetur adversus omnes habitatores terræ: id est, quemadmodum uvarum calcatores hilariter cantant, dum copiosum vinum expresserint, ita Chaldæi in occisione habitantium super terram, lætabantur atque cantabant. Est autem celeuma proprie carmen vindemiatorum, quando in fine vindemiæ abundans vinum habuerint. Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, id est, ululatus et fletus pœnitentium, vel exsultatio Chaldæorum vincentium, audietur usque ad remotissima mundi loca, ubicumque scilicet venerint; quia judicium Domino cum gentibus, id est, gentes ipse Dominus dijudicabit, et dignas percuti gladio Chaldæorum eas censebit. Judicatur ipse, id est, justus monstratur, cum omni carne, id est in recta omnium hominum judicatione, impiorumque punitione. Ideo subditur: impios tradidi gladio, id est, occisioni adjudicavi, dicit Dominus, etc.

Ecce afflictio egredietur de gente in gentem: quia Chaldæi per ordinem diversas nationes vastarunt; et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ, id est, persecutio vehemens orietur a principibus Chaldæorum. Et erunt interfecti Domini, id est homines divina virtute occisi, in die, id est tempore, illa a summo terræ usque ad summum ejus. Hoc rursus hyperbolice dicitur, scilicet per excessum, ad innuendum quod in variis regionibus fieret quasi incredibilis hominum strages. Cui simile est quod Christus prædixit: Angeli electos a summo terræ usque ad summum cœli colligent. Non plangentur, neque colligentur, neque sepelientur, id est, tot erunt occisi, quod sigillatim defleri non poterunt nec sepeliri.

Matth. xxiv, 31; Marc. xiii, 27.

Denique redit Propheta ad suos. Ululate, pastores, id est, sacerdotes atque doctores Judæorum iniqui, et clamate; et adspergite vos cinere in signum doloris, optimates gregis, id est, principes populi hujus; quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, id est, tempus vestræ occisionis nunc instat. Tunc enim completur tempus punitionis pravorum, quando complentur peccata eorum. Propter quod in Genesi Dominus ait: Nondum completæ sunt iniquitates Amorrhæorum. Et postea ait: Clamor Sodomorum venit ad me. Sustinet enim Deus hominum pravitates usque ad certam mensuram, qua impleta, ultionem ultra non differt, secundum Augustinum. Et dissipationes, id est destructiones, vestræ ac rerum vestrarum jam instant; et cadetis quasi vasa pretiosa: quæ fracta, reparari de facili nequeunt; et perdita, non faciliter inveniuntur, quia qui invenit ea, abscondit.

Gen. xv, 16.

Ibid. xviii, 20, 21.

Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis, id est, manus non effugient Chaldæorum. Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, subaudi, hinc erit; quia vastavit Dominus pascua eorum, id est, opes eorum et fruges ac victualia tradidit manibus Chaldæorum, et conticuerunt arva pacis, id est, agri inculti et infructuosi fuerunt : qui agri ante fuerunt pacifice a Judæis possessi, et sua fructificatione fecerunt possessoribus suis quietem. Arva autem metaphorice dicuntur tacere, quando sunt infructuosa ; et clamare atque cantare, quando sunt fructuosa, juxta illud in Psalmo : Valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent. Simili modo dicimus pratum ridere. Et istud contigit a facie iræ furoris Domini, id est ab adspectu seu illatione ultionis divinæ justitiæ.

Dereliquit quasi leo tabernaculum suum, id est, Deus templum suum deseruit sicut leo. Quemadmodum enim leone custodiente locum, aliæ bestiæ non audent accedere ; eo autem recedente, accedunt secure : sic quamdiu Deus templum custodivit, non poterat dejici ; Deo autem ipsum derelinquente, a Chaldæis est demolitum. Quia facta est terra eorum, utpote Judæorum, in desolationem a facie iræ columbæ, id est Nabuchodonosor regis, secundum Hieronymum. Unde pro columba, Septuaginta transtulerunt, Gladii magni ; et secundum quosdam, in Hebræo habetur, facie iræ vinosæ, id est acerbæ : verbum enim Hebraicum forte æquivocum est. Nec mirandum, si Nabuchodonosor dicatur columba, quum paulo ante dictus sit servus Dei. Vel ironice vocatur columba, ob suam sævitiam atque astutiam. Et a facie iræ furoris Domini : cujus justitia fuit principalis causa punitionis Judaicæ plebis. Neque enim rex Babylonis quidquam potuisset in eam, nisi Deus ei fuisset iratus.

INSUPER, juxta allegoricum sensum, quidquid isto capitulo dictum est contra rebelles Judæos, et ceteras gentes iniquas, quod traderentur regi Babylonis et ejus ministris : referendum est ad Christianos Deo inobedientes, tam clericos quam vulgares, qui ob sua peccata principi tenebrarum regi totius confusionis, et angelis ejus traduntur : a quibus et occiduntur nunc morte culpæ, quæ pessima est, de qua ait Salvator, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos ; deinde morte infernalis miseriæ, quæ est mors secunda ac pœnalissima. Istis paratus est calix iræ Dei, quo eatenus implebuntur, quod penitus cadent atque insanient : quia ut Salomon loquitur, Nec opus, nec ratio, nec sapientia, neque scientia sunt apud inferos. Insuper rugiens rugiet Dominus judex omnipotens in die particularis judicii singulorum pravorum, atque in die judicii universorum. Quod autem subjungitur de fletu ac ululatu pastorum ac optimatum, referendum est ad negligentes, ambitiosos, carnales, vitiosos Ecclesiæ principes et prælatos, qui cadent irreparabiliter quasi vasa pretiosa : quorum erit tanto gravior cruciatus, quanto nunc est eorum major atque iniquior principatus. Adversus hos omnes celeuma cantabitur, quoniam de eorum impia conversatione ac perpetua damnatione invisibiles hostes lætantur, quemadmodum scriptum est : Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero.

Judicium Domino cum gentibus. Hoc est quod in Osee habetur : Judicium Domino cum habitatoribus terræ. Ipse enim judicat populos in æquitate. Judicatur ipse cum omni carne. Dicitur Deus justus ac sanctus in hominibus, cum hominibus, et ab hominibus judicari, in quantum ejus justitia in hominum æquissima ab ipso judicatione cognoscitur, et ipse a cognoscentibus justus censetur. Hinc per Ezechielem ad filios Israel loquitur : Judicabor vobiscum facie ad faciem. Et Psalmista : Tibi, inquit, soli peccavi, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris. Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, etc. Simile est quod in Evangelio ait Salvator : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. Cetera ex præhabitis patent, nec eadem resumenda sunt sæpius.

Matth. viii, 22.

Apoc. xx, 14; xxI, 8.

16

Eccle. ix, 10.

30

34

30

Ps. xii, 5.

31

Osee iv, 1.

Ps. xcvii, 9.

Ezech. xx, 35.

Ps. l, 6.

32

Luc. xxi, 10.

Ps. lxiv, 14.7

Sensus allegoricus.

Footnotes

  1. I Par. iii, 16. ↩

  2. II Par. xxxvi, 5. ↩

  3. IV Reg. xxii, 1. ↩

  4. Jer. 1, 2. ↩

  5. Jer. vii, 13. ↩

  6. Dan. iv, 31. ↩

  7. vers. 9. ↩

Chapter 42 of 75