Skip to the text

Articulus 43

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SEXTI : IN PRINCIPIO REGNI JOAKIM FILII JOSIÆ.

1 IN principio regni Joakim filii Josiæ mano, ut melius capiatur; ceterum ipse in se ipso invariabilis perseverat.

Idcirco jussus est Jeremias stare in atrio templi, quia ad illum locum causa orationis et oblationis confluebant Judæi, et quia in locis sacris potissime prædicandum est verbum Dei. Hinc pastores et prædicatores publice coram universis in locis ecclesiæ verbum Dei cum diligentia et fervore proponere debent. Universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos, scilicet Judæos. Noli subtrahere verbum, id est, ex timore aut favore humano nihil minus dicas, quam tibi injungo: quod omni prædicatori ac pastori præcipitur, ne scilicet aliquorum vitia palpet, aut verbum evangelicæ instructionis ad aliorum salutem necessarium, ab eis abscondat amore proprii commodi aut horrore periculi. Hinc in Deuteronomio locutus est Moyses: Non adjicietis ad verbum quod ego loquor vobis, neque auferetis ex eo.1 Si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala. Loquitur Dominus, Si forte, ad insinuandum quod propter ejus providentiam, præscientiam, prænuntiationem, non aufertur homini sua libertas, ita quod se excusare non valet, quasi ob præscientiam Dei infallibilem, non potuerit aliter evenire. Et pœniteat me mali pœnæ, id est ultionis, quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum. Qualiter Deo pœnitentia ista conveniat, dictum est supra. Loquitur quippe in Scripturis affectu et more humano, ut melius capiatur; ceterum ipse in se ipso invariabilis perseverat.

Ex præhabitis innotescit, Jeremiam non observare ordinem rerum gestarum ac temporis in his quæ scribit. Revelatio namque præcedenti scripta capitulo, facta est quarto regni Joakim anno; hæc autem, in principio regni ejus, scilicet anno primo.

Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Si non audieritis me, etc., id est, nisi mihi obedieritis, legis divinæ servando præcepta ac Prophetarum eloquia, dabo domum istam sicut Silo, id est, templum permittam destrui, sicut permisi destrui locum Silo, ubi a tempore Josue constitutum fuit tabernaculum Moysis. Istud superius habitum est, pleniusque expositum. Et urbem hanc, puta Jerusalem, dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ, ita quod ejus destructio seu maledictio omnibus patefiet. Circa quod scribit Hieronymus: Sicut constructo templo in area Ornan Jebusæi et in monte Moria2, id est visionis, in quo Abraham Isaac filium suum obtulisse narratur, cessavit religio Silo, nec postea ibi sunt sacrificia celebrata; sic exstructa Ecclesia, et spiritualibus in ea victimis immolatis, cessaverunt legis cærimoniæ, et data est urbs Judæorum in maledictionem omnibus gentibus terræ.

Et audierunt sacerdotes et prophetæ, videlicet pseudo, et omnis populus ibi existens, Jeremiam loquentem verba hæc;3 et apprehenderunt eum, etc., dicentes, Morte moriatur:4 sicut et de Christo dixerunt, Crucifigatur. Quare prophetavit in nomine Domini, id est, cur asseruit se ista dicere ex commissione divina, dicens, Sic ut Silo erit domus hæc? Isti autem arbitrabantur Jeremiam hæc loqui non ex inspiratione divina, sed diabolica aut conficta;5 sed error eorum inexcusabilis fuit, et ignorantia affectata, gravans potius quam excusans peccatum, quoniam instrui renuebant. Et congregatus est omnis populus qui ista audivit, adversus Jeremiam in domum Domini : nam et crescente rumore, plurimi concurrebant.

Et audierunt principes Juda, id est majores palatii, omnia verba hæc. Talia nempe solent celeriter principalioribus, ad quos regimen pertinet, nuntiari. Et ascenderunt de domo regis in domum Domini. Templum enim fuit altius situm regali palatio : fuit namque in vertice montis Sion, palatium vero in montis declivi. Spiritualiter quoque in domum Domini ire, ascendere est. Et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ. Officium namque eorum erat, seditionis atque negotii cognoscere veritatem. Quidam affirmant hanc esse portam illam sublimissimam, quam Joathan rex ædificasse legitur quarto libro Regum. Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum :6 Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sic ut audistis, etc. Ista fuit accusatio prorsus irrationabilis, quasi non liceret contra Jerusalem prophetare, vel quasi ejus habitatores non essent, si peccarent, puniendi; vel quasi omnes Prophetæ qui contra eam vaticinati sunt, meruerint mortem. Ex quo secundum Hieronymum intelligimus, crudeliores fuisse in Prophetam per invidiam sanctitatis, qui religioni videbantur dediti, quam qui necessitatibus publicis præerant.

Et ait Jeremias ad omnes principes et ad omnem populum illic præsentes :7 Dominus misit me ut prophetarem pertinentia ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quæ audistis. Hæc fuit vera responsio. Deinde ponit salubre consilium : Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos, id est, per modum pœnitentis se habebit, pœnam comminatam non inferendo : quia comminatio ejus sic fuit intelligenda, nisi vitam et mores corrigeretis; et si absolute ac definitive vestram punitionem prædixit, hoc fuit quoniam vestram impœnitentiam præcognovit, nec tamen ob id cessat vos admonere, eo quod ejus præcognitio necessitatem vobis non inferat. Ego autem, ecce in manibus vestris sum : facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris interioribus, id est, prout justum ac bonum vera ratio judicat, idonea discussione præhabita. Non autem licentiat eos ad faciendum sibi, quod oculis eorum, passionum fumo infectis, bonum rectumque apparuit. Ecce hæc fuit responsio humilis ac modesta. Nihilo minus constanter adjecit : Universi scitote et cognoscite, id est, semel iterumque perpendite, quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem hanc et habitatores ejus :8 id est, effusio sanguinis mei redundabit in vos, et vestræ punitionis erit causa. In veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc. Quocirca ait Hieronymus : Si quando ergo et nobis pro necessitatis angustiis humilitate opus est, sic eam assumamus, ne veritatem et constantiam deseramus. Aliud est enim, superbe contumeliam facere judicanti, quod signum stultitiæ est; aliud, sic impendens seu imminens vitare discrimen, ut de veritate nil subtrahas.

Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas. Populus qui ante consensit sacerdotibus ac prophetis, male suasus ab eis, nunc pro Jeremia se jungit principibus, præsertim quoniam tam rationabili responsione fuerunt placati, potissime quia spem veniæ Dominus eis, si se emendarent, spopondit : cito equidem vulgus indoctum mutat sententiam, secundum Hieronymum. Sacerdotes vero et pseudo permanent in erroris mali-tia : quo patet, quod hi qui sancti et sapientes videntur, difficilius corriguntur. Subdi tur enim quid dixerint sæculares : Non est viro huic judicium mortis, id est, sententiam damnationis non meruit; quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.

17

Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ. Isti fuerunt inter Judæos grandævi et bene auditi. Et dixerunt ad omnem cætum populi, loquentes : Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda : Hæc dicit Dominus : Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons9 domus Domini, in quo scilicet monte situm fuerat templum, erit in excelsa silvarum, id est, mons Sion et Jerusalem totaliter destruentur, ita quod arbusta quasi in silvis illico crescent. Iste est Michæas unus duodecim Prophetarum, qui in libro suo præallegata verba conscripsit. Fuit quoque et alter sanctus Dei propheta Michæas tempore Achab, quemadmodum tertio Regum habetur. Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda, id est populus ejus? Numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, qua eos velut iratus atque comminans adspexit, et pœnituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras, persequendo hunc Jeremiam. Quasi dicant : Si occideremus eum, gravissime peccaremus.

18

19

20

21

Deinde exemplum istud introducitur : Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim;10 et prophetavit adversum civitatem istam, et adversum terram hanc juxta omnia verba Jeremiæ. Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, omnia verba hæc Uriæ; et quæsivit rex iste, scilicet Joakim filius Josiæ, interficere eum. Et audivit Urias, et timuit mortem naturali horrore, non ex infidelitate vel carnali ac vitioso timore; fugitque, et ingressus est Ægyptum. Et hoc fuit prudentiæ, non vitii, secundum Hieronymum, ne frustra nos offeramus periculo. Nam et Christus ait Apostolis : Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.11 Porro quum publica utilitas exigit, et fidei veritas id requirit, vel ex fuga animarum instat periculum, non est fugiendum, sed pro justitia fortiter moriendum aut patiendum. Et misit rex Joakim viros in Ægyptum; et eduxerunt Uriam ad regem Joakim, et percussit eum gladio, id est, occidi præcepit. Denique Joakim iste a rege Ægypti fuit rex constitutus, ideo amicitiam habebat cum eo : sicque potuit Uriam de Ægypto reducere de regis Ægypti consensu. Et quoniam ista prædicatio Jeremiæ, facta est primo anno Joakim regis, constat quod eodem anno ante hanc prædicationem contigit, quod de Uria hic dicitur : nisi forte dicatur, quod ante principium regiminis Joakim, Urias verba inducta locutus sit, et Joakim factus rex, inde sit indignatus. Et projecit cadaver ejus in sepulcro, id est in uno sepulcrorum, vulgi ignobilis, ita quod non solum viventem, sed et mortuum calumniatus est rex impius et crudelis. Consueverunt autem reges et pontifices atque Prophetæ Judæorum, ceteris honorificentius sepeliri.

22

23

IV Reg. xxiii, 34. alias sepulcris

Præterea aliqui asserunt, secundum istud exemplum ab eisdem allegatum a quibus et primum, et pro liberatione Jeremiæ: ac si seniores dicerent : Sequi debemus Ezechiam virum sanctum, qui non occidit Michæam præfata denuntiantem; non autem Joakim regem malum, qui Uriam injuste peremit. Alii dicunt, istud secundum exemplum ab adversariis Jeremiæ, et pro ejus condemnatione inductum : quasi dicant : Sicut Joakim interfecit Uriam, sic occidendus est Jeremias. Non enim videtur, quod seniores facerent argumentum ad liberationem Jeremiæ ex malitia proprii regis actu regnantis.

Igitur manus Ahicam filii Saphan, fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficeret eum populus. Unde Ahicam iste fuit unus principum, et in determinatione hujus negotii principalis. Infra quoque de isto Ahicam legitur, quod subvenerit Jeremiæ.12

24

B

C

D

Footnotes

  1. Deut. IV, 2. ↩

  2. II Par. III, 1. ↩

  3. Ibid. VII, 12. ↩

  4. Matth. XXVII, 23. ↩

  5. Jer. XVIII, 8, 10. ↩

  6. IV Reg. xv, 35. ↩

  7. * univer-sum ↩

  8. * Verum-tamen ↩

  9. Mich.iii,12. ↩

  10. III Reg. xxii. ↩

  11. Matth. x, 23. ↩

  12. Mich. iii, 12. ↩

Chapter 43 of 75