Skip to the text

Articulus 44

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : IN PRINCIPIO REGNI JOAKIM.

QUIDAM vicesimum septimum capitulum asserunt inchoari in verbis quæ mox subsequuntur, videlicet : In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens. Sed S. Hieronymus asserit istud nullatenus esse verum, imo pertinere dicit hæc verba ad capitulum præcedens, ut sit sensus : In principio regni Joakim factum est verbum istud, scilicet capitulo vicesimo sexto descriptum, ad Jeremiam a Domino, dicens ea quæ jam habita sunt. Unde secundum Hieronymum, exordium capituli vicesimi septimi istud est : Hæc dicit Dominus ad me : Fac tibi vincula et catenas : quæ fuerunt ligneæ, ut infra in textu conscribitur. Ista revelatio facta est diu post eam quæ præcedenti narratur capitulo, scilicet tempore Sedeciæ regis. Et pones eas in collo tuo, ut non verbis dumtaxat, sed facto quoque sensibili futura præsignes. Et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem, et ad Sedeciam regem Juda. Præfati quinque reges miserunt legatos suos in Jerusalem ad Sedeciam, ut tractarent cum eo de modo rebellandi contra Nabuchodonosor regem Babylonis, ut aliqui dicunt. Præcipit ergo Dominus Jeremiæ, ut per manus nuntiorum istorum mittat quæ dicta sunt, ad reges eorum, imo etiam ad regem Sedeciam hæc mittat, ut nuntii isti adverterent se per Sedeciam non posse juvari.

Et præcipies eis, scilicet nuntiis istis, ut ad dominos suos loquantur. Divina enim collatione et commissione habuit Jeremias auctoritatem præcipiendi. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Hæc dicetis ad dominos vestros : Ego feci terram et hominem, et jumenta quæ sunt super faciem universæ terræ. Omnia quippe fecit Deus mediate vel immediate; et quidquid agunt causæ secundæ, instrumentaliter agunt, respectu causæ primæ, a qua omne illud principalius fit. In fortitudine mea magna, puta immensa. Creare enim non pertinet nisi ad infinitam potentiam, quum non esse distet ab esse in infinitum. Et in brachio meo extento, id est virtute elevata in actum procedente : quanquam per fortitudinem Dei et brachium, intelligi possit Verbum seu unigenitus Filius, per quem omnia facta sunt :1 qui secundum Apostolum, est virtus et sapientia Patris æterni.2 De quo Verbo et Filio Patris æterni loquitur Isaias :3 Brachium Domini cui revelatum est? Et dedi eam ei qui placuit in oculis meis, id est, terram divisi, ejusque portiones distribui cuicumque placuit mihi. Unde non est intelligendum, quod omnes quibus Deus largitus est terram, placuerint Deo simpliciter, scilicet per caritatem infusam et gratiam gratum facientem; sed quantum ad hoc ei complacuerunt, quod præstitit eis temporalia dona.

Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas, id est regum istorum regiones et opes, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, id est exsecutoris justitiæ meæ contra iniquos. Insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi, eo modo quo jumenta deserviunt hominum utilitati. Quum enim hominum, tunc et jumentorum ad homines pertinentium, obtinuit principatum. Et servient ei omnes gentes : juxta hyperbolicum intellectum, sicut præcedenti dixi capitulo; et filio ejus Evilmerodach, qui patri suo Nabuchodonosor successit in regno, et filio filii ejus, videlicet Balthasar regi, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius, etc., id est, quousque compleantur anni divinitus præstituti, in quorum fine seu ultimo visitabitur, atque vastabitur terra Babylonis, et Balthasar rex ejus:4 quem Persæ ac Medi occiderunt, sicque in ipso regnum Babylonis sortitum est finem.5 Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, ei se submittendo, in gladio et fame et peste visitabo super gentem illam, his flagellis eam plagando, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus, vel in toto, vel in maxima parte: quod verum est de gentibus quæ regi præfato resistere præsumpserunt. Multæ tamen fuerunt nationes in mundo, ad quas potestas regis Babylonis extendere se nequivit.

Vos ergo, o Judæi, vel ceteræ gentes, nolite audire prophetas vestros pseudo, et divinos: qui sibi futurorum notitiam usurpaverunt pure contingentium, quæ Deo est proprium scire, secundum quod ait Isaias: Ventura annuntiate, et sciemus quia dii estis vos.6 Idcirco a sua præsumptione dicuntur divini. Et somniatores, qui sibi in somnis revelata dicunt secreta, et augures, qui ex avium garritu atque volatu prognosticant quid agendum, quid omittendum, et maleficos, qui per sacrificia dæmoniis oblata conjectabant; qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis, etc. Porro gens quæ subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, dimittam eam in terra sua, et colet eam.

Et ad Sedeciam regem Juda, locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, etc. Quare moriemini tu, o Sedecia, et populus tuus gladio, et fame, et peste, quum habeatis consilium evadendi? Verumtamen Sedecias nulla harum mortuus est plagarum. Unde et infra Jeremias ait ad eum: In pace morieris.7 Idcirco quod ait hoc loco Propheta, non est referendum ad singulos, et regem connumerat populo: sicut frequenter aliqua communitas dicitur pati vel agere, quod major pars agit aut patitur. Nolite audire verba prophetarum vestrorum, etc., qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter, ut ejiciam\ vos*, etc., de loco hoc in Chaldæam.8 Quod ait, Ut ejiciam vos, intelligendum est concomitanter, non directe causaliter.*

Et ad sacerdotes et ad populum istum Judæorum locutus sum, dicens: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini, id est vasa templi quæ secum tulit rex Babylonis, quando Jechoniam ejusque matrem ac principes duxit in Babylonem, ut legitur quarto Regum, revertentur de Babylone nunc cito.910 Mendacium enim prophetant vobis, etc. Quare datur hæc civitas Jerusalem in solitudinem? id est, quum offeratur vobis salubre consilium evadendi occisionem ac combustionem civitatis Jerusalem, cur obtemperare respuitis? Et si prophetæ veraces sunt isti pseudo, et est verbum Domini in eis, ita quod divinitus inspirantur, occurrant Domino, id est, justitiam ejus orando ac aliis mediis mitigent, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Juda et in Jerusalem, quando videlicet Jechonias translatus est, in Babylonem. Quasi dicat: Non solum in hoc invenientur mendosi, quod dicunt vasa ablata mox reditura, sed nec impedire poterunt quin et ea quæ hic remanserunt, cito in Babylonem portentur. Vasa autem appellat utensilia, et in quibus ministrabatur Deo in templo, quæ pretiosissima erant.

Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare, videlicet æneum, in quo se sacerdotes lavabant, et ad bases, et ad reliquias\ vasorum quæ remanserunt in civitate hac, quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, quum transferret Jechoniam*, etc.11* In Babylonem transferen-

IV Reg. xxv, 13-16.

1 Esdr. 1. tur hæc omnia : quod factum est, Sedecia capto, sicut infra diffusius scribitur, et quarto Regum. Et ibi erunt usque ad diem visitationis suæ, dicit Dominus, id est, usque ad tempus quo per Cyrum regem Persarum faciam ea restitui; et afferri faciam ea, et restitui in loco isto. Cyrus namque, ut legitur primo Esdræ, dedit primo regni sui anno Judæis licentiam redeundi ad propria, instaurandique templum; et protulit vasa Dei, reddens ea Judæis, qui secum portaverunt ea, atque in templo reædificato eadem statuerunt, sicut in Esdræ volumine plenius scriptum est.

1 Esdr. III, V, VI.

Footnotes

  1. Joann. I, 3. ↩

  2. I Cor. I, 24. ↩

  3. Is. LIII, 1. ↩

  4. Jer. xxv, 26, 33. ↩

  5. Dan. v, 30. ↩

  6. Is. xli, 23. ↩

  7. Jer. xxxiv, 5. ↩

  8. \* alias ejiciant ↩

  9. IV Reg. xxiv, 13. ↩

  10. Ibid. 15. ↩

  11. \* reliqua ↩

Chapter 44 of 75