Skip to the text

Articulus 45

EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI OCTAVI : ET FACTUM EST IN ANNO ILLO.

ET factum est in anno illo, de quo in præcedenti capitulo dictum est, scilicet quarto anno Sedeciæ, quo nuntii regum ad eum venerunt, in principio regni Sedeciæ regis Juda : quia adhuc non diu regnavit. Vel ideo dicit, In principio regni ejus, quia ut aliqui dicunt, Sedecias circa hoc tempus rediit de Babylone, ad quam erat profectus, ut regi Babylonis ferret encænia, quia constituit eum regem; tuncque confirmatus fuit ab eo in regno, et in aliquibus negotiis sublimatus. In anno quarto regni ejus, in mense quinto hujus

Is. x, 27. Jer. xiii, 30. quarti anni, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon civitate, de qua fuit rex Saul, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo dicens : Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Contrivi jugum regis Babylonis, id est, onus quo ipse alios gravat, jam statim confringam, ita quod gentes ultra non opprimet. De quo jugo loquitur Isaias : Computrescet jugum a facie olei. Sicut superius dictum est, pseudoprophetæ, ut divinitus loqui putarentur, conformabant se modo loquendi Prophetarum sanctorum : ita et Hananias pseudo nunc agit. Adhuc duo anni dierum, id est evolutis annis duobus, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini, quæ tulit Nabuchodonosor de loco isto; et Jechoniam regem Juda, et omnem transmigrationem

Juda, id est Judæos cum Jechonia in Babylonem translatos, convertam, id est reducam, ad locum istum, ait Dominus.

Et dixit Jeremias ad Hananiam: Amen, sic faciat Dominus; suscitet, id est impleat, Dominus verba tua. Concupivit Jeremias fratrum amator, populi sui prosperitatem, quanquam ipse frequenter oppositum pro-

II Mach. xv, 14. phetasset, potius optans non impleri quod prædixit, quam populum suum gravari, supposita tamen Dei in hoc voluntate : quod fuit eximiæ caritatis. Unde et Mi-

Mich. II, 11. chæas suo compatiens populo, ait : Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Hinc et Jonas arguitur, quod contristatur de hoc, quod verbum suum in subversione Ninive non impletur, secundum Hieronymum.1 Insuper Jeremias loquitur Hananiæ cum grandi modestia, quem sciebat mentiri. Verumtamen audi quod loquor in auribus tuis et universi populi : Prophetæ qui fuerunt ante me et te ab initio, scilicet Isaias, Amos, Joel, et prophetaverunt super terras multas, et super regna multa de prælio et de afflictione et fame; Propheta qui vaticinatus est pacem, id est, prospera futura prædixit, quum venerit verbum ejus, id est, effectum habuerit, scietur Propheta, id est, tunc cognoscetur esse verax Propheta, quem miserit Dominus in veritate.

Jam Jeremias dixit pluraliter, fuisse Prophetas qui prænuntiaverunt adversa; et non adjecit, tunc eos cognosci esse missos a Deo, quum quod prædixerunt, evenerit. Deinde singulariter dixit, Propheta qui vaticinatus est pacem; moxque subjecit, Quum venerit verbum ejus, scietur Propheta quem miserit Dominus. Hinc quidam sic intellexerunt hunc passum, quod prophetiæ divinitus factæ de prosperitate seu bonis, semper implentur, ideoque per rei eventum cognosci, in talibus verum esse Prophetam; prophetias autem de adversis et malis futuris, non semper impleri, sed aliquando retractari propter pœnitentiam hominum aut preces Sanctorum. Sed istud nullatenus verum est, quantum ad primum punctum, sicut ex plurimis Scripturæ locis potest ostendi, præsertim ex primo Regum, ubi Dominus per Prophetam ait ad Heli sacerdotem: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo in sempiternum; nunc autem dicit Dominus, Absit hoc a me. Supra quoque locutus est Dominus: Repente loquar de gente et regno, ut ædificem et plantem istud; si fecerit malum in conspectu meo, agam et ego pœnitentiam super bono quod locutus sum, ut facerem ei. Hinc ergo Hieronymus ita exponit hunc locum, ut tam Prophetarum prænuntiantium adversa, quam prænuntiantium prospera, veritas bonitasque pensentur rerum eventu.

Sed quidquid horum dicatur, non modica quæstio oritur. Primo, quoniam et falsi prophetæ quandoque vera ex diabolica suggestione vel propria conjecturatione prænuntiant. Propter quod in Deuteronomio Moyses populo Israel ait: Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, Eamus et sequamur deos alienos; non audies verba prophetæ illius.2 Ex quo constat, de falso propheta Moysen loqui. Præterea sancti Prophetæ, quandoque aliqua prædixerunt, quæ non habuerunt effectum, ut quum Isaias locutus est Ezechiæ: Dispone domui tuæ, quia morieris et non vives.3 In oppositum est auctoritas Jeremiæ, cujus etiam verbo nunc dicto consonat quod in Deuteronomio habetur: Si tacita cogitatione responderis, Quomodo possum intelligere verbum quod non est locutus Dominus? Hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta prædixit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus.4 Ad hæc quidam respondent, quod verba Jeremiæ ac Moysis, locum habent in prophetia prædestinationis, qua aliquid prænuntiatur secundum quod est in præcognitione divina; non autem in prophetia comminationis, qua aliquid prænuntiatur secundum comparationem vel habitudinem ad causas naturales immediatas seu proprias, mutationi et contingentiæ subjacentes. Sed tunc remanet difficultas, quomodo ex rei eventu agnoscatur verus Propheta, quum et falsi prophetæ vicissim vera prænuntient. Ad quod aliqui dicunt, quod Jeremias præinductis verbis assignat probabile signum, quo verus Propheta queat cognosci.

Et tulit Hananias catenam de collo Jeremiæ, et fregit eam:5 ex quo certum est, fuisse de ligno catenam. Et ait Hananias in conspectu omnis populi: Hæc dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum, de collo omnium gentium. Et abiit Jeremias in viam suam, quasi confusus et victus, secundum aliorum æstimationem, et nolens cum pseudo contendere, implensque illud Psalmistæ: Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.6 Ex quibus ostenditur patientia Jeremiæ, quod passus injuriam, æquanimiter suffert.

Et factum est verbum Domini ad Jeremiam: Vade et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas: id est, tua suasione iniqua populum seducendo, eris causa quod tu ipse et populus iste multo duriora incurret adversa, quam hucusque:7 quia tu morieris hoc anno, et populus rebellando ad maximam cladem perveniet. Hinc sequitur: Quia hæc dicit Dominus: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, scilicet tam Judæorum quam nationum, ut serviant regi Babylonis. Et dixit Jeremias ad Hananiam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu fecisti confidere populum istum in mendacio, scilicet in tua promissione mendosa: siquidem in angustiis constituti, libenter audiunt prospera sibi promitti. Idcirco hæc dicit Dominus: Ego emittam te a facie terræ, id est, de terræ superficie tollam te; hoc anno morieris, adversus Dominum enim locutus es, ei adscribendo tua mendacia, ejusque verbis per me dictis contradicendo.

Et mortuus est Hananias in anno illo, in mense septimo ab hac prænuntiatione prophetica; vel, quod verius reor, in mense septimo anni illius, cujus quinto mense hæc contigerunt, prout in hujus capituli principio dictum est. Sicque post duos menses vel mense secundo ab hac prophetia, obiit Hananias, quatenus ejus peccatum puniretur, et populus a pristina seductione eriperetur, veritas quoque divini sermonis per Jeremiam prolati ostenderetur.

14

15

16

17

Footnotes

  1. * magna ↩

  2. Deut. xiii, 1-3. ↩

  3. Is. xxxviii, 1. ↩

  4. Deut. xviii, 21, 22. ↩

  5. Jer. xxviii, 9, 10. ↩

  6. Ps. xxxvii, 15. ↩

  7. I Reg. II, 30. ↩

Chapter 45 of 75