Articulus 47
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI : HOC VERBUM QUOD FACTUM EST AD JEREMIAM A DOMINO.
OMNIUM Prophetarum opus, finis et consummatio, Christus est. Propter quod ait Apostolus, quod finis legis est Christus, ad salutem omni credenti. Hinc principalis intentio Prophetarum, est de Christi mysteriis vaticinari, ejus adventum, passionem, ac Israeliticæ plebis conversionem ad ipsum, imo totius humani generis salvationem per ipsum, prænuntiare. Unde, quemadmodum etiam Hebræorum doctores affirmant, universi Prophetæ locuti sunt de diebus Messiæ. Quibus consonat quod princeps Apostolorum disseruit :1 Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps annuntiaverunt dies istos. Itaque de vera liberatione Judæorum per Christum, nunc loquitur Jeremias : cujus liberationis fuerunt figuræ, eductio eorum ab Ægypto, et reversio de Babylone.
Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. Tanquam dicat : Magna sunt, et de magnis, ac jugi memoria digna. Dicit autem Hieronymus, quod quantum Jeremias in verbis simplex videtur, tantum in majestate sensuum profundissimus est. Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, id est populum regni Juda seu duarum tribuum, decemque tribus : qui populus fuit conversus ad aliena, estque convertendus ad me secundum prædestinationem æternam. Hunc, inquam, populum convertam ad me, atque ad loca salutis et ad spiritualia bona quæ ei paravi. Et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, id est ad terram promissionis, sanctis Patriarchis principaliter finaliterque promissam, utpote ad patriam Beatorum, de qua fertur in Psalmo : Portio mea, Domine, (sit) in terra viventium.2 Hæc est terra Ecclesiæ triumphantis, quæ Sanctis veteris Testamenti sub promissione terræ Chanaan principaliter intelligitur repromissa. De qua terra scriptum est in Proverbiis :3 Qui recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea. Stultum vero est æstimare, quod terra illa Judææ seu Chanaan, vel ejus divitiæ, fuerunt præmium virtuosæ vitæ Sanctorum, quum in Genesi Dominus dicat ad Abraham :4 Ego protector tuus, et merces tua magna nimis. Imo secundum veritatem, terra præfata non est patribus Judæorum, scilicet Abraham, Isaac et Jacob, actualiter data, sed filiis eorum dari promissa. Propter quod Stephanus ait, quod Deus non dedit Abrahæ in ea hereditatem, nec passum pedis.5 Terra itaque Patriarchis his data, est paradisus cœlestis. Propter quod ad Hebræos de Sanctis veteris Testamenti loquens Apostolus : Juxta fidem, inquit, defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.6
Præterea locus iste exponi non potest de reditu Judæorum a captivitate temporali humana. Quamvis enim tempore Esdræ redierint duæ tribus de Babylone, tamen decem tribus adhuc tenentur captivæ, nec a Judæis reversuræ sperantur, nisi in adventu sui Messiæ.7 Necesse est ergo istud referri ad tempus Christi. Unde quidam doctores catholici asserunt hæc impleta in Christi adventu, quando ad Christi ejusque Apostolorum et apostolicorum virorum prædicationem plurimi Judæorum fuerunt conversi, non solum de duabus tribubus, sed et de decem. Multi quippe filiorum Israel de regno decem tribuum in regno Juda habitaverunt, et cum duabus tribubus in Babylonem deducti, atque cum eisdem inde reducti sunt, quorum posteri post Christi adventum partim crediderunt. Propter quod sanctissimus evangelista Matthæus in prædicatione Christi impletum allegat illud Isaiæ : Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali.8 Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam.9 Jacobus quoque B in sua Canonica scribit :10 Duodecim tribubus quæ sunt in dispersione, salutem. Denique de his conversis ad Christum, Jacobus ait ad Paulum :11 Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt. Qui in Christum credentes, non fuerunt duo populi vel in duo regna divisi, ut populus Juda distingueretur ab Israel, sed unus in Christo effecti sunt populus :12 quod in Ezechiele continetur, atque ibidem per duo ligna in unum conjuncta, præfiguratur.
Verumtamen, quoniam absolute loquendo, Judæi ad Christum conversi, respectu aliorum pauci fuerunt, hinc aliis rationabilius visum est, ut passus iste exponatur de generali duodecim tribuum conversione ad Christum per prædicationem Eliæ, Antichristi fallaciis manifestatis : quando, ut Paulus fatetur, Omnis Israel salvus fiet;13 implebiturque istud Osee, Post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum et David regem suum, id est Messiam, ut omnes etiam Hebræi exponunt.14 Unde horum dicta concordando, dicendum quod ista in primo Christi adventu et post ejus resurrectionem, in Judæorum conversione partim completa sunt, et in fine sæculi plenius implebuntur.
Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israel, id est ad decem tribus, et ad Judam, id est duas tribus. Tanquam dicat : Ista pertinent ad totum duodecim tribuum populum. Quoniam hæc dicit Dominus de populo Judæorum, vel in persona eorum : Vocem terroris audivimus, id est verba comminatoria atque terrifica; formido inerat nobis, et non est pax, id est quies ab hostibus et persecutoribus. Istud contigit Judæis tempore vastitatis obsidionisque suæ ab exercitu Chaldæorum. Quod item evenit eis ad fidem conversis, et generaliter populo christiano tempore persecutionis Antichristi. Judæi quoque in primitiva Ecclesia conversi in Jerusalem ac Judæa, gravissimam ab incredulis Judæis tribulationem perpessi sunt, quemadmodum legitur in Actibus et aliis locis.
Certum est autem quod in libris propheticis, secundum varium tactum Spiritus Sancti, frequenter transitur de tempore ad tempus, ita quod temporis ordo non observatur, et de diversis personis quasi de eisdem fit sermo. Interrogate et videte, si generat masculus. Quasi dicat : Tantus tunc viros apprehendet pavor atque angustia, ac si instar feminarum pariendi doloribus premerentur. Nam etsi hi qui pro Christo occisi fuerunt, vel occidentur, patienter tulerunt, naturali tamen affectu abhorrebant acerbitates pœnarum, et de eorum oppressione alii Christifideles multoties affligebantur et affligentur. Quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum? Loquitur admirando, ut sit sensus : Viri, quibus proprium est reluctari et manus ad arma extendere, præ timore et tribulationum magnitudine, manus ad resistendum non præparabunt, sed juxta parturientium modum consistent. Hoc est enim manus tenere ad lumbos seu renes. Quasi parturientis : quoniam mulierum parturientium consuetudo est mittere manus ad lumbos. Et conversæ sunt universæ facies in auruginem? id est, cordis pavorem animique pressuram pallor et discoloratio vultus monstrabunt. Hæc futura Jeremias in spiritu quasi præsentia vidit, quemadmodum Isaias Babylonis vastitatem describens : Corrui, inquit, quum viderem.15
Væ temporalis afflictionis tunc erit, et mihi Jeremiæ per compassionem nunc adest; quia magna dies illa, id est, grandis tribulatio continget, nec est similis ejus : quod licet ad tempus Babylonicæ captivitatis et persecutionis primitivæ Ecclesiæ16 aliquo modo possit referri, quia pro tunc non fuit tanta calamitas seu hostium rabies alibi; evidentius tamen de tempore persecutionis Antichristi exponitur, quia ut ait in Evangelio Christus, Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio usque modo, neque fiet.17 Consonatque istud dicto Danielis : Veniet tempus, quale non fuit ex eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus istud.18 Tempusque tribulationis est Jacob, id est duodecim tribubus in Christum credentibus, de quibus prædictum est; quæ ab Antichristo graviter vexabuntur, præsertim postquam Eliam et Enoch occiderit. Sed et tempore Babyloniæ vastitatis non solum duæ tribus, sed multi etiam de reliquis tribubus in Judæa a Babyloniis tribulabantur. Et ex ipso salvabitur, id est, de persecutione hac eruentur, atque per Christum consequentur salutem. Quod de prædestinatis accipitur, de quibus Gabriel loquitur Danieli :19 In tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui scriptus est in libro. Christus quoque discipulis suis prædixit :20 Injicient vobis manus, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias;21 et item : Amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; sed tristitia vestra vertetur in gaudium.22 Hinc in Isaia habetur : Ad punctum in modico reliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te;23 in momento indignationis meæ abscondi parumper faciem meam a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit Redemptor tuus.
Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : Conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam. Quod quidam de rege Babylonis exponunt; sed quia prædicta ad tempus Christi relata sunt, Hieronymus de diabolo sub typo Nabuchodonosor dictum affirmat. Christus namque jugum contrivit diaboli, et vincula impietatis quibus corda hominum vinxit. Ideo dixit : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.24 Alii de jugo Antichristi exponunt, quem Christus spiritu oris sui occidet :25 sicque ab ejus onere eruet Christianos, quemadmodum in Daniele scriptum est. Et in Isaia habetur : Præcipitabit Dominus faciem vinculi colligati super omnes populos.26 Et non dominabuntur ei amplius alieni. Post mortem Antichristi, certum est Judæos conversos aliis regibus non subdendos; et qui Christo in primo ejus adventu crediderunt, quantum ad animam in libertate manserunt, nec principibus terræ sic subdebantur, ut a Christo recederent. Hinc ait Salvator : Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.27 Sed servient Domino Deo suo, et David, id est Messiæ, qui est manu fortis et pulcher adspectu, tanquam virtus, sapientia, imagoque Patris, regi suo :282930 unde per David hoc loco omnes intelligunt Christum; quem suscitabo eis, id est, ad eorum salutem, quantum ad naturam assumptam ex semine Patriarcharum producam, de morte suscitabo, ac manifestabo eisdem : juxta istud in Psalmo, Notum fecit Dominus salutare suum;31 et, Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.32 Quibus concordat quod in Ezechiele loquitur Deus : Salvabo gregem meum, et suscitabo super eum pastorem unum qui pascat eum, David servum meum;33 ego Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps eorum.
Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, neque paveas, Israel. His verbis admonentur duodecim tribus, ne timore carnali, mundano aut vitioso dejiciantur, sed auxilii spe divini firmentur. Quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, id est, de diversis mundi partibus populum Israel colligam per gratiæ dona, vel etiam per localem ad terram promissionis reditionem : quod partim impletum est in reversione a Babylonica captivitate, verius autem per Christi et Apostolorum prædicationem, plenius vero implebitur in fine sæculi, dum omnes Judæi ad Dominum convertentur. Et semen tuum, id est, filios Israel salvabo, de terra captivitatis eorum, id est de locis in quibus per mundum dispersi fuerunt, perducendo eos ad pascua Ecclesiæ militantis, deinde ad opulentias Ecclesiæ triumphantis. Plures quoque Judæi post Christi ascensionem conversi, ex devotione sancta loca dominicæ passionis visitaverunt, et post Antichristi dejectionem accedent. Et revertetur Jacob spirituali reversione jam dicta, et etiam corporali, et requiescet a pristinis suis pressuris, et cunctis affluet bonis, id est spiritualibus divitiis, et non erit quem formidet inordinato timore. Justus namque quasi leo confidens, absque terrore erit.34 Hinc ait Psalmista: Dominus regit me, et nihil mihi deerit;35 in loco pascuæ ibi me collocavit. De primitiva quoque Ecclesia in Actibus scribitur: Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, nec quisquam egens erat inter eos.36 Propter quod in Joele legitur: In die illa stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ.37 Hæc atque similia, quæ vas electionis divinus Apostolus docet spiritualiter exponenda, et in Christi adventu spiritualiter impleta, rudes Judæi præstolantur corporaliter adimplenda.
Hæc itaque fient: Quoniam ego tecum sum, dicit Dominus, ut salvem te. Aliqui autem Catholicorum prædicta referunt ad statum Ecclesiæ triumphantis, in qua est pax plena, felicitasque perfecta. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te, id est, persecutores tuos dejiciam: sicut dejecti fuerunt Assyrii per Chaldæos, et Chaldæi per Persas ac Medos, et isti per Græcos, Græci insuper per Romanos. Te autem non faciam in consummationem, id est, quamvis te multipliciter tribulari permittam, non tamen perire, aut in vita hac omnino consumi te sinam: juxta illud Michææ, Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui peribunt.38 Sed castigabo, id est, pro tuis peccatis paternaliter flagellabo, te in judicio, id est secundum sapientiæ meæ discretionem, prout video pati te posse; vel, In judicio, id est juste ac rationabiliter, imo et citra condignum; ut non tibi videaris innoxius, id est, ne innocentem et nimis justum te reputes. Quum enim pœna debeatur culpæ, frequenter contingit ut qui in sæculo isto a Deo non castigantur, se innoxios arbitrentur. Itaque per flagella discimus nos ipsos cognoscere, et dicere cum viro sancto:39 In multis offendimus omnes. Ideo scriptum est: Beatus homo qui a Domino corripitur.40 Hieronymus quoque circa hunc asserit locum: His verbis significatur, quod totus mundus indiget misericordia Dei; quod etiam nullus, quamvis sanctus sit, securus pergit ad Judicem. De hoc dictum est plenius supra, quo habetur:41 Corripe me, Domine.
Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua: id est, tua virtute aut via humana integritatem pristinam recuperare non poteris; pessima plaga tua, id est pœnalissima, quia de malitia pœnæ est sermo; vel, Pessima, id est impiissima, ex parte crudelitatis persecutorum: sicut passio vel mors Christi vocatur piissima ex parte patientis, impiissima vero ex parte inferentis. Istud ad Judæos a Babyloniis captos, et ab incredulis post Christi passionem vastatos, atque in fine sæculi ab Antichristo vastandos, potest referri. Non est qui judicet judicium tuum, id est juste judicet pro te, ad alligandum, id est ad medendum tuis vulneribus; curationum utilitas non est tibi, id est, præter me nemo te potest sanare. Omnes amatores tui obliti sunt tui, id est, qui tempore pacis et prosperitatis te diligere videbantur, videlicet sacerdotes et principes tui, in præfatis persecutionibus te relinquent; te non quœrent, ut suffragentur. Imo superius patuit quemadmodum in Christi Ecclesia proximi a proximis pro Christi nomine tradebantur; et Antichristi persecutione instante, vix aliquis pro Christifidelibus loqui audebit.
Plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli, id est, per inimicos tuos te flagellavi, vel plaga qua hostes cæduntur, te quoque percussi: non quod absolute loquendo, electi percutiantur ut reprobi; sed quia vicissim tam graviter infestantur, ut videantur quasi a Deo relicti ac despecti, sicut beatus Job loquitur Deo: Sto, et non respicis me; mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. Ita et Paulus: Supra modum, inquit, gravati sumus, ita ut tæderet nos etiam vivere. Quod electis potissime continget ab Antichristo: cujus persecutio erit tam rabida, quod nisi breviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos dies illi breviabuntur, sicut Christus fatetur. Propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua, id est indurata ac habituata in te, fortique correctione et mordaci medicatione egentia. Quo enim peccata sæpius iterantur, eo amplius aggravantur, et radicantur in anima: unde et graviorem exigunt disciplinam, ut inter vulnus et medicinam servetur proportio. Quid clamas super contritione tua? id est, causam conquerendi de tua punitione non habes, quum majora tormenta merueris. Insanabilis est dolor tuus, id est, afflictio tua irremediabilis est via humana, nec tuis viribus vales evadere. Propter multitudinem iniquitatis tuæ et dura peccata tua, feci hæc tibi, id est, non mea severitate, sed tua perversitate hæc incurristi. Quanta autem fuerit Judæorum perversitas tempore Chaldæorum, et dum mortem Christi procuraverunt, quanta insuper erit quousque per Eliam convertantur, pensantibus, innotescit quod tanta adversa meruerunt aut promerebuntur.
Propterea omnes qui comedunt, id est, graviter tribulant vel occidunt te, devorabuntur, quia in præsenti meruerunt occidi; suntque damnati, quia sinistra intentione te persequebantur; et universi hostes tui in captivitatem ducentur; et qui te vastabunt, vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam. Istæ vindictæ æquitatis divinæ, contigerunt Chaldæis, incredulisque Judæis qui primitivam
A Ecclesiam persequebantur ac spoliaverunt, quos oppresserunt Romani. Sic etiam continget Antichristo ac satellitibus ejus, qui ab invisibilibus hostibus in carcerem infernalem captivi trahentur. Obducam enim cicatricem tibi, et, pro id est, a vulneribus tuis sanabo te, id est, a peccatis, quæ sunt animæ vulnera, per gratiam te curabo, atque a ceteris incommodis liberabo; quia ejectam vocaverunt te, Sion: id est, o Ecclesia ex electis Judæis collecta aut colligenda, persecutores tui te spreverunt seu spernent, atque a Deo abjectam dicturi sunt. Hoc enim infideles Judæi dixerunt, et Antichristus cum suis id asseret. Hæc Sion est quæ non habebat requirentem, id est, ab omnibus videbatur relicta tempore afflictionis: cui per Isaiam Dominus ait: Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem.
Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, id est, urbes et habitacula Judæorum, vel potius congregationes eorum recuperabo. Et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur. Istud, secundum Hieronymum, figuraliter tempore Zorobabel fuit impletum, quando Jerusalem ejusque templum reparata fuerunt; sed per Christum vere completum est, qui civitatem, id est Ecclesiam (de qua legitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei) ædificavit in fide, sacramentis ac moribus, et templum in ea constituit, corda et corpora Christianorum divino cultui dedicando, quibus ait Apostolus: Vos estis templum Dei vivi. Hinc in Zacharia de Christo inducitur: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et ædificabit templum Domino, et dominabitur super solio suo. De hac re multa in Isaia conscripta noscuntur; et sanctus Apostolus ad Ephesios, In Christo Jesu, inquit, omnis ædificatio constructa, crescit in templum sanctum in Domino. Porro Ecclesia in excelso suo, id est in magno honore et gloria, est constructa, cui per Isaiam Do-
Is. LX, 15.
Ps. LXXXVI, 3.
II Cor. VI, 16.
Zach. VI, 12, 13.
Ephes. II, 21.
Job xxx, 20, 21.
II Cor. I, 8.
Matth. XXIV, 22. minus pollicetur : Gens et regnum quod non servierit tibi, istud peribit.42 Et egredietur de eis laus, id est divinæ majestatis laudatio, voxque ludentium, secundum quod ludus ponitur actus virtutis, et ex devotionis abundantia oritur, de quo loquitur David :43 Ludam coram Domino, et humilis ero in oculis meis. Est autem et ludus damnabilis, de quo ait Scriptura : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.44 — Prædicta insuper implebuntur in generali Judæorum conversione, quando ex eis construetur tanquam ex vivis lapidibus civitas Dei et templum, in quibus erit laus voxque ludentium, juxta illud in Psalmo :45 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
Et multiplicabo eos numero et merito, et non imminuentur : imo quotidie mirabiliter augebantur. Apostoli namque et ceteri ex Judaismo conversi, innumerabiles spirituali fecunditate genuerunt, tam ex Judæis quam ex gentibus, quos converterunt ad Christum. Et glorificabo eos excellentissimis donis gratiæ gratum facientis, et gratiæ gratis datæ. Denique Apostoli, qui primitias Spiritus receperunt, in tantum a Deo glorificati sunt, ut dicat Psalmista :46 Constitues eos principes super omnem terram ;47 et, Quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.48 Et non attenuabuntur : imo quotidie spiritualiter ditabantur, dicente Apostolo : Licet exterior noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem.49 De hac spirituali electorum Judæorum multiplicatione scriptum est in Isaia :50 Florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.
Et erunt filii ejus, id est Apostoli ceterique Judæi in Christum credentes, qui sunt filii Synagogæ electæ, sicut a principio, id est tales in gratia, quales fuerunt sancti Patriarchæ atque Prophetæ. Hoc est quod fertur in Psalmo :51 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Judæi quoque qui tempore Antichristi credent, præcipuæ perfectionis consistent. Et cætus ejus coram me permanebit, id est, multitudo ista fidelium Judæorum in gratia erit stabilis, et mihi accepta, de quibus Dominus protestatur : In unum reducam reliquias Israel, ponam illum quasi gregem in ovili.52 Et visitabo adversum omnes qui tribulant eam , id est, persecutores hujus fidelis multitudinis puniam et damnabo : quod constat factum in Judæis incredulis per Romanos dejectis ; atque in Antichristo ejusque satellitibus fiet. Hinc in Isaia Dominus loquitur : Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus : ecce confundentur omnes qui pugnant contra te.53
Et erit dux ejus, id est Christus rex fidelium Judæorum, ex eo : quia ex populo isto secundum carnem natus est, juxta illud Apostoli ad Hebræos, Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. De quo duce asserit Deus loquens ad Bethlehem : Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel.54 Et princeps ejus, puta Salvator, de medio ejus producetur : quia ex semine Israelitici populi prodiit, sicut Matthæus docet.55 De quo principe legitur in Michæa : Transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. Et applicabo eum, id est, Christum secundum formam servi inseparabiliter ac intime mihi conjungam : fuit nempe ab instanti incarnationis confirmatus in bono.56 Propter quod ait in Joanne :57 Pater non reliquit me solum, quia ego quæ placita sunt ei, facio semper ;58 et rursus, Ego, inquit, in Patre, et Pater in me est. Et accedet ad me mentali incessu, orando pro generis humani salute, secundum illud ad Hebræos : Christus eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium :59 unde et salvare potest in perpetuum, accedens per se ipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis. De quo ait Joannes : Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum.6061 Qui etiam ait : Ascendo ad Patrem meum.62 Accessit præterea Christus secundum naturam assumptam ad Patrem, imo ad totam superbeatissimam Trinitatem, per beatificam contemplationem, fruitivam dilectionem, incessabilem virtutum exsecutionem, a primo suæ incarnationis momento. Hinc de ipso subjungitur: Quis enim iste est, id est, quam magnæ utique eminentiæ exstat, qui applicet cor suum, id est, voluntatis suæ affectum mihi semper conformet, ac mentis intuitum indesinenter infigat, ut appropinquet mihi, non qualitercumque, sed tam propinque, sicut possibile est naturæ creatæ? Loquitur autem Deus quasi optando et congratulando.
Denique spiritualiter generaliterque loquendo, universos electos Deus misericorditer prævenit, et gratiose applicat sibi, sicque accedunt ad ipsum per caritatem infusam et gratiam. Id quoque quod Dominus ait, Quis est iste qui applicet cor suum, ut appropinquet mihi? generaliter accipi potest, quod Deus omnium salutem desiderat, dicente Apostolo, quod vult omnes homines salvos fieri:63 secundum quod ait ad Moysen, loquens de filiis Israel :
Quis det eos talem habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea, et bene sit eis?64 Itaque Dominus ait: Quis est iste qui applicet cor suum, ut appropinquet mihi, id est, ad gratiam se disponat, ut mihi cor suum unire exquirat, ut tanquam ultimo fini mihi approximet per gratiæ incrementa in via, et gloriæ dona in patria? quasi dicat: Talem utique cito exaudiam, et juvabo, ac possidebo. Ideo scriptum est in Job:65 Si direxerit homo cor suum ad Deum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Itaque faciamus semper quod in nobis est, et ex parte Dei defectus non erit, quum dicat Salvator: Omnis qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur.66
Et eritis mihi, o Judæi in Christum credentes, in populum, et ego ero vobis in Deum.
Quum ergo tam superincomprehensibilis sit misericordia Dei, quid restat injustis ac reprobis, nisi quod subditur? Ecce tur- bo Domini, id est ultio æquitatis divinæ, furor egrediens, id est terribilis ab ipso procedens punitio, procella ruens, id est tempestas graviter incidens, in capite impiorum requiescet, id est in præfatis justorum persecutoribus, qui in die judicii audient sibi dici: Ite, maledicti, in ignem æternum.67 Quod item de omnibus impiis accipi potest, juxta istud: Pluit super peccatores laqueos; ignis et sulfur et spiritus procellarum, pars calicis eorum.68 Non avertet iram indignationis suæ Dominus, donec faciat, et donec compleat cogitationem cordis sui, id est, Deus vindictam istam non differet ultra tempus præfixum, et certissime inferet eam: quod etiam fuit impletum in destructione Jerusalem per Romanos. In novissimo dierum intelligetis ea, id est, veritatem istorum per experientiam cognoscetis, præsertim in die judicii, quando Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.69 Circa quod ait Hieronymus: Quomodo artifex non potest intelligi, nisi opere completo, neque medicinæ industria, nisi fuerit sanitas consecuta; ita quum eversa fuerit Jerusalem, et incredulorum Judæorum abjectio facta, tunc intelligent credentes, quod repulsio Judæorum, nostræ salutis occasio sit.
In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, id est, omnes tribus Israel convertentur ad me, et erunt mihi in populum.70 Quod post Christi adventum partim impletum est: imo, secundum Hieronymum, tunc vere impletum est, quia secundum eum nunc sermo est de Israel secundum spiritum, non de Israel secundum carnem tantum, hoc est de cunctis fidelibus Deum oculo mentis per fidem cernentibus. Carnales autem impiique Judæi, non sunt nomine Israel digni, nec filii Patriarcharum censentur: quibus ait Salvator, Vos ex patre diabolo estis;71 et denuo, Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.72 Verumtamen, sicut præhabitum est, post primum Christi adventum multi ex singulis tribubus Israel crediderunt; sed in fine sæculi istud implebitur plene per generalem duodecim tribuum conversionem, quando et istud Michææ eveniet: Congregatione congregabo Jacob totum te; in unum conducam reliquias Israel pariter.73
Considerandum autem, quod quidam incipiunt capitulum tricesimum primum in verbo exposito, scilicet, In tempore illo, etc. Sed in commentariis Hieronymi aliter reperi, in quo inchoatur capitulum in verbis immediate sequentibus. Sensus quoque præexpositi verbi, ad superiora pertinet atque concernit.
Postremo, qualiter ea quæ de Synagoga ejusque persecutione, transgressione, emendatione, gravissima afflictione ad litteram dicta sunt, Ecclesiæ valeant coaptari, per se facile, et ex præcedentibus facillimum reor. Idcirco pertranseo, non nisi brevissime tangens, quod Ecclesia ab invisibilibus ac visibilibus hostibus impugnatur, atque a terra sua ejicitur, dum per peccata mortalia Christiani a mystico Christi corpore separantur, ac dæmoni incorporantur; sed frequenter per divinam recuperantur clementiam. Multi autem tam debiles sunt ad resistendum diabolo, ut instar parturientis teneant manus ad lumbos, concupiscentiis acquiescendo, et virtuosa exercitia abhorrendo, non advertentes istud Apostoli, quod non coronatur nisi qui legitime certaverit:74 quorum interiores facies in auruginem convertentur, dum tot mortalibus vitiis deformantur.
Footnotes
-
Act. III, 24. ↩
-
Ps. CXLII, 6. ↩
-
Prov. II, 21. ↩
-
Gen. XV, 1. ↩
-
Act. VII, 5. ↩
-
Hebr. XI, 13. ↩
-
Esdr. I, II. ↩
-
Is. IX, 1, 2. ↩
-
Matth. IV, 14-16; ↩
-
Jacob. I, 1. ↩
-
Act. XXI, 20. ↩
-
Ezech. XXXVII. ↩
-
Rom. XI, 26. ↩
-
Osee III, 5. ↩
-
Is. XXI, 3. ↩
-
Act. VIII, 1, 3. ↩
-
Matth. XXIV, 21. ↩
-
Dan. XII, 1. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Luc. XXI, 12. ↩
-
Dan. VII, 23-28. ↩
-
Joann. XVI, 20. ↩
-
Is. LIV, 7, 8. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
II Thess. II, 8. ↩
-
Is. XXV, 7. ↩
-
Joann. VIII, 36. ↩
-
I Cor. I, 24; ↩
-
II Cor. IV, 4; ↩
-
Coloss. I, 15. ↩
-
Ps. XCVII, 2. ↩
-
Ps. XV, 10. ↩
-
Ezech. XXXIV, 22-24. ↩
-
Prov. xxviii, 1. ↩
-
Ps. xxii, 1, 2. ↩
-
Act. iv, 31, 34. ↩
-
Joel III, 18. ↩
-
Mich. v, 9. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Job V, 17. ↩
-
Jer. X, 24. ↩
-
Is. LX, 12. ↩
-
II Reg. VI, 21, 22. ↩
-
Exod. XXXII, 6. ↩
-
Ps. CXVII, 15. ↩
-
Rom. VIII, 23. ↩
-
Ps. XLIV, 17. ↩
-
Ps. XLVI, 10. ↩
-
II Cor. IV, 16. ↩
-
Is. XXVII, 6. ↩
-
Ps. XLIV, 17. ↩
-
Mich. II, 12. ↩
-
Is. XLI, 10, 11. ↩
-
Hebr. II, 16. ↩
-
Mich. V, 2. ↩
-
Matth. I. ↩
-
Mich. II, 13. ↩
-
Joann. VIII, 29. ↩
-
Hebr. VII, 24, 25. ↩
-
I Joann. II, 1. ↩
-
I Joann. XIV, 10. ↩
-
Joann. XX, 17. ↩
-
Tim. ii, 4. ↩
-
Deut. v, 29. ↩
-
Job xxxiv, 14. ↩
-
Luc. xi, 10. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Ps. x, 7. ↩
-
1 Cor. iv, 5. ↩
-
1 (cap. xxxi.) ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Ibid. 39. ↩
-
Mich. ii, 12. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
Chapter 47 of 75