Articulus 48
EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI PRIMI : HÆC DICIT DOMINUS : INVENIT GRATIAM IN DESERTO, ETC.
HOC nunc pertractando capitulo Christi mysteria diffusius describuntur. Agitur enim præsenti capitulo de Christi incarnatione, prædicatione, et legislatione. Hæc dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio; vadet ad requiem suam Israel. Clausula ista dupliciter explanatur. Primo, secundum Hieronymum: Populus qui remanserat gladio, id est Judæi qui manus effugerant Romanorum, invenit gratiam in deserto gentilium, id est inter gentiles olim a Deo relictos, inter quos habitaverunt fugitivi Judæi; et simul cum ipsis gentibus ad Christum conversis, conversi sunt plurimi Judæorum, qui in Ecclesia Christi salvati sunt, sicque venerunt ad requiem veram ac sempiternam, sanctis patribus olim in Prophetis promissam. Porro alii ita exponunt, quod populus Israel per desertum tendens ad terram promissionis, qui remansit gladio et ceteris plagis quibus alii in solitudine prosternebantur, invenit gratiam Dei in deserto præfato, quoniam filii prostratorum simul cum Josue adepti sunt bona patribus suis promissa, videlicet terram melle et lacte manantem, in qua requieverunt.1 Verumtamen, quoniam terræ illius ingressus, requiesque Israelitarum in ea, fuit figura ingressionis atque quietis regni cœlestis, quemadmodum ad Hebræos docet Apostolus;2 idcirco Jeremias per modum futuri locutus est: Vadet ad requiem suam Israel. De primo deserto multa scribuntur in Isaia, videlicet: Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo;3 et, Quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum;4 itemque, Dabo in solitudinem myrtum, et spinam, et lignum olivæ, etc.567
Deinde ait Propheta : Longe Dominus apparuit mihi : id est, in longinquum, seu post longum tempus, implebuntur quæ Dominus mihi ostendit, videlicet salvatio Judæorum per Christum, quæ in primo Christi adventu fieri cœpit, atque in fine sæculi plenius fiet. Ad quod Dominus respondet : Et in caritate perpetua dilexi te. Tanquam diceret : Quamvis, o popule Judæorum, in ultima mundi ætate te salvo, tamen ab æterno dilexi te, sicut et omnes prædestinatos. Ideo attraxi te miserans, id est, non tuis meritis atque virtutibus, sed ex mea gratissima dilectione ac miseratione clementer per gratiam beneficiaque diversa, te traxi ad me. Denique, quoniam Deus ex semine Judæorum incarnari elegit, specialiter populum ipsum dilexit, maximisque beneficiis decoravit, juxta illud Apostoli ad Romanos : Qui sunt Israelitæ, quorum adoptio est filiorum Dei, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa ; quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem.8910 Hinc fertur in Psalmo : Non fecit taliter omni nationi ; in Deuteronomio quoque, Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram.11 Sed et in Osee Dominus ait : Puer Israel, et dilexi eum.
Rursusque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israel, id est, o electe popule Judæorum, post Babylonicam vastitatem ædificabo te spiritualiter per conversionem ad Christum, corda credentium ædificando in virtute et gratia multiformi Spiritus Sancti, atque ex ipsis conversis Judæis construendo præclarissimam illam primitivam Ecclesiam, in omni decore præcipuam. De qua ædificatione apostolus Jacobus in Actibus allegat quod Dominus loquitur in Amos : In die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reædificabo aperturas ejus.1213 De qua utique ædificatione Isaias, Ezechiel, ceterique Prophetæ concorditer prælocuti noscuntur in quamplurimis locis. Adhuc ornaberis tympanis tuis, id est divinæ laudis instrumentis : quæ spiritualiter et corporaliter in Ecclesia Christi habentur, et a Christifidelibus frequentantur, præsertimque in primitiva resonabant Ecclesia, quæ diebus et noctibus vacabat Dei præconio, ut patet in Luca, et in Actibus diversis capitulis. Hinc in Psalmo prædictum est : Prævenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum.14 Hoc enim ad litteram, ad primitivam refertur Ecclesiam. Et egredieris in choro ludentium, id est in processionibus fidelium Deum cum jubilo cordis laudantium, juxta illud : Laudate eum in tympano et choro.15
Et Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ. Judæi a Babylone reversi, non obtinuerunt Samariam; sed electissimi illi Judæi sancti Apostoli et apostolici viri, Spiritu Sancto recepto, plurimos in Samaria converterunt, ex quibus construxerunt Deo Ecclesias, quæ in Scripturis vineæ appellantur.16 Et sicut generaliter est una Ecclesia militans, toto orbe terrarum diffusa, ita et una est vinea, de qua supra dictum est sæpe. Verumtamen, sicut plures dicuntur Ecclesiæ propter diversitatem fidelium penes tempus, locum, personas, gradus et linguas, ita et plures dictæ sunt vineæ. Denique in Joanne leguntur multi Samaritanorum ad Christi prædicationem conversi. In Actibus quoque habetur : Quum audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem;17 itemque, Ecclesia quidem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Spiritus Sancti replebatur.18 Plantabunt plantantes, id est, evangelici prædicatores præfati præmemoratas vineas in Deo fundabunt, et donec veniat tempus, non vindemiabunt, id est, conversos in fide plantatos ad operum bonorum maturitatem perducent, ita quod usque in finem perseverabunt, tuncque ad regna cœlestia de hac vita depositi transferentur.1920 De hac plantatione loquitur Christus : Omnis plantatio quam non plantavit
Pater meus cœlestis, eradicabitur;21 et Paulus, Ego, inquit, plantavi.22 Unde rursus ait Salvator: Pater meus agricola est.23
Quia erit dies, id est, tempus eveniet, in qua clamabunt custodes, id est prædicatores et pastores, qui sunt animarum custodes, quales potissime erant primi ex Judaismo conversi, in monte Samariæ et in monte Ephraim: quia in locis illis habitaverunt plurimi Christiani, et ibidem prædicaverunt Apostoli et apostolici viri. Vel per montem Samariæ montemque Ephraim, Ecclesia generaliter designatur, in qua est cordis custodia, et spiritualium gratiarum ubertas. Samaria quippe custodia, Ephraim vero ubertas seu crescens vel frugifer, interpretatur. Quid autem clamabunt, subjungitur: Surgite ab observantiis legalibus ad evangelica instituta, et ascendamus per incrementa virtutum in Sion, id est militantem Ecclesiam, in qua est speculatio Dei. Solet enim per Sion etiam ad litteram Ecclesia designari, quia in monte Sion sumpsit exordium, et quoniam Sion speculatio dicitur. Unde ad Hebræos legitur: Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis;24 atque in Psalmo, Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.25 Præterea locus iste exponi potest de corporali ascensu a terris præfatis ad montem Sion seu urbem Jerusalem, ad quam frequenter venerunt conversi, ob sanctitatem ac loci reverentiam, et quia ibidem ad tempus residebant Apostoli, post quorum divisionem mansit Jacobus illic. Ad utramque autem expositionem pertinet istud Isaiæ: Ibunt populi multi, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, quia de Sion exibit lex.26 Itaque, Ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum, qui in ecclesiastica unitate maxime invenitur.
Quia hæc dicit Dominus: Exsultate in lætitia Jacob, id est, o fideles, spirituali jucunditate de electorum Judæorum lætitia interna gaudete, congratulando eisdem, et hinnite, id est, ex abundantia gaudii interioris clamate, contra caput gentium, id est diabolum, cui gentes per idololatriam subdebantur, a cujus potestate per gratiam Christi estis erepti; vel, Contra caput gentium, id est ad ipsas gentes conversas, vel convertendas, de earum quoque conversione lætando. Contra enim, non semper contrarietatem importat, sed vicissim habitudinem ad aliquid, juxta illud in Psalmo: In die tribulationis meæ Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum.2728 Sic exsultasse Judæos conversos de gentium gratia, scriptum est in Actibus, ubi legitur, quod introibat Paulus ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores:29 quos quum salutasset, narrabat per singula, quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium illius; at illi quum audissent, magnificabant Deum. Personate, canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum reliquias Israel, id est filios Israel incredulis Judæis residuos, qui post multos relicti sunt: quorum conversionem in tantum Paulus desideravit, ut diceret ad Romanos, Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis.30 De quibus Isaias exclamat: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiæ salvæ fient.31 Qui et de præfata credentium lætitia loquitur Deo: Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe.32
Insuper precem istam Dominus se impleturum promittit: Ecce ego adducam eos ad fidem et caritatem, atque Ecclesiam electorum, de terra aquilonis, et congregabo eos in ecclesiastica unitate ac individua caritate, ab extremis terræ: quia ut jam sæpe ostensum est, in omnibus mundi plagis quidam Judæorum conversi, reducti, ac salvati sunt. Spiritualiter autem, De terra aquilonis, id est confusione infidelitatis et infrigidatione gratuitæ caritatis. A Chaldæa etiam ceterisque provinciis reduxit Deus plurimos filiorum Israel in Judæam, quorum posteri crediderunt in Christum. Erant equidem, ut Lucas testatur, in Jerusalem habitantes Judæi viri religiosi ex omni natione quæ sub cœlo est.33 Inter quos erunt cæcus et claudus, et prægnans et pariens simul : quia inter conversos fuerunt nonnulli corporaliter cæci et claudi, qui per Christi discipulos curabantur; plures autem spiritualiter cæci fuerunt, vitiis atque erroribus involuti, et claudi, tanquam impediti a via virtutum, instar eorum quibus ait Elias : Usquequo claudicatis in duas partes? Hinc Isaias prædixit : Tunc aperientur oculi cæcorum, tunc saliet sicut cervus claudus. Prægnantes vero et parientes intelliguntur, vel qui bonis operibus abundabant, vel feminei sexus personæ conversæ. Hi omnes erunt cætus magnus revertentium huc, scilicet ad Sion præfatam. Judæi, secundum Hieronymum, putant istud impletum, quando sub Esdra de Babylone reversi sunt, in quo typus fuit, non veritas. Neque enim illo in tempore universa quæ hic scripta sunt, fuisse completa poterant approbare.
In fletu venient, id est, cum lacrimis contritionis fidem Christi suscipient, summe de innocentis Christi occisione dolentes, saltem per piam compassionem, secundum quod in Zacharia legitur : In die illa erit planctus magnus in Jerusalem, et plangent eum planctu quasi super unigenitum. Et in misericordia reducam eos a tenebris ignorantiæ et peccati, ad viam salutis veritatisque lumen : non enim suis meritis, sed Dei clementia sunt salvati. Et adducam eos per torrentes aquarum, id est per fluenta doctrinarum et prædicationum Apostolorum et apostolicorum virorum : de quibus fertur in Psalmo : In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel. Et Isaias : Scissæ sunt, inquit, in deserto aquæ ; et item, Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris ; Christus quoque, Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum. In via recta, videlicet in fide christiana et præceptorum custodia, de qua ait Salvator : Arcta est via quæ ducit ad vitam. Et non impingent in ea, id est, sine obstaculo et ruina per viam hanc, quantum est ex parte viæ, transibunt ad patriam. Christus etiam via intelligi potest, in qua nemo impingit qui sequitur eum, de se testantem : Ego sum via, veritas, et vita ; et : Ego sum lux mundi ; qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Quia factus sum Israeli, id est conversis fidelibusque Judæis, pater per gratiam adoptantem ; et Ephraim, id est populus decem tribuum, primogenitus meus, id est valde mihi dilectus, quantum ad eos qui ex hoc populo sunt conversi : inter quos quidam præcipui fuerunt Apostoli, scilicet Petrus, Andreas, Philippus. Ephraim autem in Scripturis, præsertim in Osce, frequenter pro populo decem tribuum sumitur.
Deinde gentium vocatio tangitur : Audite verbum Domini, gentes ad fidem conversæ, et annuntiate in insulis quæ procul sunt, et dicite : Qui dispersit Israel, congregabit eum, id est, Deus qui populum Israel ob sua peccata per loca diversa dispersit, spiritualiter quoque per errores ac vitia dispergi reliquit, per pietatem suam et gratiam colliget eum, et custodiet eum a seductione diaboli, periculisque peccati, sicut pastor gregem suum. Unde et Christus : Ego, inquit, sum pastor bonus, et cognosco oves meas. Hinc loquitur Isaias : Sicut pastor suum gregem pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit. Redemit enim Dominus Jacob, id est populum Judæorum, quem sanguinis sui superdignissimi pretio Unigenitus Dei salvavit. De quo et testatur : Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Et liberavit eum de manu potentioris, scilicet invisibilium hostium, quibus debilior homo est per naturam, fortior autem per gratiam. Christus quippe fortem istum armatum ligavit, et vasa ejus diripuit. De quo utique Salvatore scriptum est in Michæa : Stabit, et pascet in fortitudine Domini, et convertentur, quia nunc magnificabitur in medio universæ terræ ; et erit iste pax, Assyrius quum venerit et quando calcaverit in domibus nostris, et liberabit ab Assur.
Et venient liberati, et laudabunt Salva-
Joann. xiv, 6.
Ibid. viii, 12.
10
Ibid. x, 14.
Is. xli, 11.
11
Matth. xv, 24.
Ibid. xii, 29.
Mich. v, 4-6.
12
III Reg. xviii, 21.
Is. xxxv, 5, 6.
9
Zach. xii, 11, 10.
Ps. lxvii, 27.
Is. xxxv, 6.
Ibid. xii, 3.
Joann. iv, 13.
Matth. vii, 14.
B
C
D torem, de quo loquitur Isaias : Deus ipse veniet, et salvabit nos; in monte Sion, id est in Ecclesia : quod etiam in Jerusalem præsertim fecerunt. Et confluent ad bona Domini, id est, beneficiis Dei implebuntur, super frumento, vino et oleo :34 per quæ spiritualia animæ alimenta signantur, et maxime corpus et sanguis Salvatoris, de quibus in Zacharia prædictum est : Quid bonum Domini, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? De Christo quoque ait Psalmista :35 Erit firmamentum in terra in summis montium. Pro firmamento, alia translatio habet, Frumentum; et alia, Memoriale triticum; et alia habet, Placenta tritici. Per oleum vero, gratia sacramentalis et unctio Spiritus Sancti exprimitur, juxta illud :36 Unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ; et item, Impinguasti in oleo caput meum. Est autem consuetudo Scripturæ, spiritualia per corporalia parabolice designare : quod in veteri Testamento frequentius agitur propter illius populi ruditatem. Unde in talibus sensus litteralis non est, qui per nomina immediate signatur, sed qui per res significatas intelligi datur secundum proprietatum conformitatem, ut quum quarto Regum legitur : Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Et fetu pecorum et armentorum, id est de maxima procreatione spiritualium filiorum, qui sunt oves et pecora Dei, qui ait per Ezechielem : Vos autem oves meæ omnes estis. De tali quoque pecore hisque armentis Salomon ait : Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.37 De quibus et in Isaia primitivæ Ecclesiæ sub nomine Jerusalem promittitur : Omne pecus Cedar congregabitur tibi.
Denique quod prædicta spiritualiter sint sumenda, pandunt sequentia : Eritque anima eorum quasi hortus irriguus, id est spiritualibus bonis plena, rivis sapientiæ perornata, virtutibusque florida et fecunda;38 et ultra non esurient, id est, animæ evacuationem non sustinebunt, imo quotidie mentaliter impinguabuntur, juxta illud : Inquirentes Dominum non minuentur omni bono. Præterea ex libris Esdræ Aggæique constat, Judæos a Babylone reversos, in magna fuisse inopia.394041 Propter quod etiam Malachias dixit ad eos : In penuria maledicti estis.42 Corporalium quoque alimentorum usum sequitur fames. Non ergo prædicta carnaliter possunt exponi, nec possunt ad tempus Zorobabel plene referri.
Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul, id est, virgines, juvenes quoque et senes in locis et choris Ecclesiæ Deo gratias agent. De quibus in prima sua ait Canonica S. Joannes : Scribo vobis, juvenes, quia vicistis malignum; scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui ab initio est. Quod totum in claustris et congregationibus sanctis copiosissime adimpletur. Et convertam luctum eorum pœnitentialem et caritativum, in gaudium sempiternum. Et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo. Hoc est quod spondet Salvator : Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.43 Et rursus loquens discipulis : Plorabitis, inquit, et flebitis vos, etc.; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.44 Et inebriabo animas sacerdotum pinguedine, id est gratia abundanti, devotione præexcellenti : quod in sanctis Apostolis, aliisque devotis presbyteris, ex perceptione sacramentorum Ecclesiæ constat impletum, et omni die impletur in his qui dicere possunt : Calix meus inebrians quam præclarus est!45 Unde oramus : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.46 Quo constat, spiritualiter loqui scripturam præsentem. Et populus meus bonis meis implebitur, dicit Dominus. Beneficiis enim Dei et Salvatoris fideles multipliciter sunt repleti, præsertim in primitiva Ecclesia.
Verumtamen, quoniam in præsenti multis adversitatibus exercentur electi, subjungitur : Hæc dicit Dominus : Vox in excelso audita est lamentationis et fletus et47 luctus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.
Hanc scripturam beatissimus evangelista Matthæus tempore ortus Christi, innocentibus ab Herode occisis, docet impletam, dicendo: Tunc impletum est quod dictum est per prophetam Jeremiam, dicentem:48 Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos. Allegat autem Evangelista sensum magis, quam formam verborum. Septuaginta quoque interpretes transtulerunt: Vox in Rama audita est. Hieronymus autem pro Rama transtulit, Excelsum. Rama enim significat, vel civitatem quæ fuit juxta oppidum Gabaa (unde in Judicum libro legitur, Transibo usque Gabaa, aut certe in urbe Rama);49 vel excelsum; sicque in præsenti accipitur. Idcirco Hieronymus transtulit pro Rama, Excelsum. Est igitur sensus: Vox lamentationis alte insonuit et late diffusa est, quæ fuit Rachelis plorantis filios suos, id est feminarum in Bethlehem Juda habitantium, atque plorantium de infantium suorum occisione per ministros Herodis. Quia enim Rachel sepulta fuit juxta Bethlehem, per eam mulieres loci illius vicinarumque urbium et villarum signantur;50 et ipsa mater infantium illorum vocatur, ratione hospitii sui corpusculi: sicut et nunc Sancti in aliquo loco sepulti, loci et populi ejus appellantur patroni. — Porro aliqui Judæorum dicunt, quod juxta sepulcrum Rachelis ducebantur Judæi in Babylonem captivi. Alii dicunt, quod sub Vespasiano et Tito juxta hunc locum innumerabilia Judæorum millia in captivitatem perducta sint Romam; alii sub Adriano imperatore hoc asserunt factum. Ideo Rachel plorare describitur. Sed Evangelistæ, a Spiritu Sancto clarissime erudito, credendum est.
Tantus autem fuit mulierum istarum dolor et ploratus, quod consolari renuerunt de puerorum nece suorum, quia non sunt amplius in vita ista viventes. Veruntamen quoniam occisio illa fuit eis loco martyrii, Dominus ait: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, o Rachel, id est, multitudo mulierum istarum, quia est merces operi tuo, id est huic tuo negotio doloroso et filiis tuis, qui sunt parentum effectus et opera. Mercesque hæc est beatitudo æterna, atque martyrii præmium sive aureola. Et revertentur de terra inimici, id est de limbo inferni, ad quem etiam Sancti veteris Testamenti descenderunt, sed hora resurrectionis a Christo educti sunt, secundum istud Zachariæ: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.51
Et est spes in novissimis tuis, id est, in fine sæculi plenam beatitudinem consequeris. Vel: Revertentur de terra inimici, id est, de regno Herodis ad Creatorem suum redibunt, juxta illud Ecclesiastæ: Spiritus redeat ad Deum qui dedit illum.52 Et revertentur filii ad terminos suos, id est ad sedes cœlestes, ad quas finaliter sunt creati. Quidam ista exponunt de reditu Judæorum ac decem tribuum a suis captivitatibus in Judæam; sed intentioni Evangelistæ amplius consonat expositio præinducta.
Insuper Dominus loquitur: Audiens audivi Ephraim transmigrantem, id est, decem tribus de sua terra captivas egredientes. In cujus populi persona subjungitur: Castigasti me per captivitatem, aliaque adversa, et eruditus sum flagellis:53 quemadmodum asserit Isaias, Vexatio dabit intellectum auditui. Afflictio namque facit hominem redire ad sui ipsius considerationem. Quasi juvenculus indomitus: qui non nisi per rigorem justitiæ refrenatur ac emendatur. Hæc autem in eorum dicuntur persona, qui de populo isto conversi sunt, vel in fine sæculi convertentur. Converte me per gratiam prævenientem, et convertar per gratiam subsequentem; quia tu es Dominus Deus meus. Nemo quippe nisi gratiose præventus, ad Christum convertitur, secundum quod ipse testatur:54 Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum; itemque, Nemo (inquit) venit ad me, nisi fuerit ei datum desuper.55 Post-
19 quam enim convertisti me per fidem et gratiam, egi pœnitentiam de pristina infidelitate ac vitiis; et postquam ostendisti mihi veritatem per Spiritus Sancti illustrationem, percussi femur meum, pristinam carnalitatem detestando, deflendo atque refrenando. Confusus sum in me ipso, quod tam inordinate me habui; et erubui, quod toties Deum offendi. Vel: Confusus sum, per inimicorum derisionem; et erubui, propter pœnas illatas. Quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ, id est, probrosas et ignominiosas adolescentiæ meæ passiones secutus sum, et pœnas pro his illatas perpessus sum. Unde de quibusdam ait Apostolus ad Romanos: Dedit illos Deus in reprobum sensum, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis.56
Ad hanc humilem confessionem Ephraim, Dominus pie dulciterque respondet: Si, pro quia, filius honorabilis mihi Ephraim, id est populus decem tribuum, quantum ad prædestinatos. Divino enim judicio honore sunt digni, qui convertuntur plena mente ad Salvatorem, juxta istud Psalmi: Honorabile nomen eorum coram ipso.57 Et primo Regum Dominus ait:58 Ego glorificantes me glorifico. Si puer delicatus teneritudine mentis, qua spretis carnalibus, nobili corde inhæsit cœlestibus. Loquitur autem Deus de populo isto, quasi de aliquo uno, quemadmodum in Exodo ait de universo populo Israel:59 Dixi tibi (scilicet Pharaoni), Dimitte filium meum. Quia ex quo locutus sum de eo per Prophetas, adhuc recordabor ejus per misericordiæ meæ gratiosos effectus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum, id est, ei multum compassus sum. Loquitur autem Deus affectu et more humano, quamvis ipse imperturbabilis invariabilisque consistat. Viscera autem Dei sunt, caritas atque benignitas ejus, de quibus loquitur Zacharias: Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.60 Miserans miserebor ejus, dando eis gratiarum charismata. Hinc etiam per Osee Dominus quasi pietate concussus, effatur: Quid faciam tibi, Ephraim?61 Quid faciam tibi, Juda? Rursusque: Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea;62 non faciam furorem iræ meæ, non convertar ut disperdam Ephraim.
Consequenter ad contemplationem mysterii incarnationis Christi hortatur Propheta. Statue tibi speculam, o Ephraim, id est, arcem speculationis ascende, ut futura Dei magna contempleris. Unde Septuaginta transtulerunt: Statue tibi speculatores, id est divinorum inspectores, qui ventura prænuntient, quales præsertim fuerunt sancti Prophetæ, quemadmodum Isaias loquitur de se ipso: Super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem.63 Hortatur ergo hanc plebem ut credat Prophetis. Pone tibi amaritudines, id est, pœnitentiales dolores assume, et peccata præterita defle: per quod ad Christi adventum ac susceptionem disponitur homo, prædicante Joanne: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.64 Dirige cor tuum in viam rectam, id est præceptorum custodiam in evangelicam legem, quæ omnem aufert injustitiæ distortionem. Hoc est quod docuit Christi Præcursor:6566 Parate viam Domino, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. In qua ambulasti, id est, in qua Patriarchæ sancti ambulaverunt. Loquitur enim de toto populo, quasi de uno aliquo; sed diversa ad diversos referuntur. Revertere, virgo Israel, id est, præfata plebs Israelitica, revertere ad civitates tuas istas, quas per captivitatem et culpam deseruisti, videlicet ad congregationes fideles, vel ad Ecclesiam militantem ac triumphantem; vel ad urbes terræ promissionis, in quibus in primo Christi adventu multi ex decem tribubus habitabant, et in fine sæculi suscepta prædicatione Eliæ, plures accedent, et visitabunt sacra loca Judææ, in quibus Christi mysteria sunt peracta. Usquequo deliciis dissolveris, id est, carnalibus delectationibus et vanis erroribus efflues, irrefrenataque eris, filia vaga, id est, præfata plebs per loca aliena ac vitia vagabunda? Unde de populo isto scriptum est in Osee : Abjiciet eos Dominus Deus meus, et erunt vagi in nationibus.67
Cur autem statuenda sit specula, et dissolutio atque carnalitas deserenda, spiritua-lisque vita apprehendenda, subjungitur : Quia creavit Dominus novum super terram. Loquitur autem Propheta de futuro instar præteriti, ut sit sensus : Novam et miram, inauditamque rem operaturus est Deus in mundo. Et quæ sit illa, per modum futuri expressit :68 Mulier circumdabit virum. Quod si de consueto ac naturali circumdatione, complexu, seu unione intelligatur, novum non erit. Itaque sensus est, quod supernaturaliter mulier circumdabit virum. Quod in Virgine sancta scimus impletum, quæ intra sui virginei uteri claustra Filium Dei concepit de Spiritu Sancto, ipso Dei Unigenito ex ejus purissimis sanguinibus humanam assumente naturam : qui a primo incarnationis instanti fuit vir, non corporis quantitate, sed totius sapientiæ omniumque virtutum perfectione; cujus incarnatio incomprehensibilis est omni viatori; de quo loquitur Isaias, Generationem ejus quis enarrabit?69 Angelus quoque ad Joseph : Quod in ea (scilicet Maria) natum (id est conceptum) est, de Spiritu Sancto est.7071
Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Adhuc dicent verbum istud in terra Juda, et in urbibus ejus, id est in Ecclesia et congregationibus fidelium. Sicut enim per Judam intelligitur omnis fidelis confitens Deo, sic per terram Juda designatur Ecclesia, de qua cecinit Isaias : Urbs fortitudinis nostræ Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale.72 Quum convertero captivitatem eorum, scilicet Israelitarum, omniumque confitentium Deo, liberando eos de jugo diaboli et servitute peccati. Benedicat tibi, o Ecclesia, Dominus pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Quod dupliciter explanatur : primo, ut ipse Dominus, qui est pulchritudo justitiæ, et mons sanctus atque altissimus, quia omnium entium vertex est, et qui ad ipsum confugerit erit securus, benedicat Ecclesiæ; vel Dominus benedicat Ecclesiæ, quæ est pulchritudo justitiæ, propter eminentiam æterni ornatus et gratiæ sibi concessæ, et mons sanctus, propter scientiæ atque virtutum sublimitatem :73 hoc enim orant fideles, ut Deus benedicat Ecclesiæ suæ in omnibus bonis. Et habitabunt in eo, videlicet monte præfato, Judas, id est credentes, et Domino confitentes, et omnes civitates ejus, id est urbium habitatores, puta fideles, per continens intelligendo contentum.74 Non enim videtur quod conversi credentes sive Judæi, in uno aliquo materiali monte Judææ poterunt habitare; sed iste est mons, de quo in Isaia loquitur Deus : Adducent omnes fratres vestros ad montem sanctum meum Jerusalem, scilicet ad ecclesiasticam congregationem, in gratiarum apice constitutam. Agricolæ et minantes greges, id est prædicatores et pastores, credentium corda vomere verbi Dei arantes, colentes et fecundantes, atque in agro dominico laborantes. Unde fidelibus ait Apostolus : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.75 — Quidam putant ista corporaliter tempore Esdræ impleta, Judæis de Babylonica captivitate reductis : quo facto, reducti imprecati sunt bona civitatibus suis, potissime monti Sion, dicentes, Benedicat tibi Dominus, etc.
Hæc itaque fient, Quia inebriavi animam lassam, id est, homines peccatis afflictos, et pœnis gravatos, gratiarum exuberantia adimplevi, et omnem animam esurientem, id est, spiritualia avide cupientem, saturavi bonis optatis, quemadmodum ait Virgo Christifera :7677 Esurientes implevit bonis. De quo in Isaia legitur : Deus sempiternus Dominus dat lasso virtutem.78
Denique ad tanta Dei beneficia respondet Propheta, vel in propria, vel in populi fidelis, præsertim ex Judaismo conversi, persona : Ideo quasi de somno suscitatus sum, id est, pristinarum afflictionum relevamen accepi, cognitis bonis per Christi adventum præstandis. Et vidi, id est, spi-
26
Gen. xlv, 26.
Tob. iii, 22.
27
Is. xi, 6.
Ps. xxxv, 7.
28
1 Cor. iii, 6.
Is. lxviii, 12.
29 ritualiter intellexi divina promissa. Juxta quem modum in Genesi legitur Jacob quasi de gravi somno evigilasse, auditis his verbis: Joseph vivit, et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Et somnus meus dulcis mihi, id est, oppressio illa prior in adversis, in suavitatem mihi conversa est, quia post fletum Deus exsultationem infudit; vel, Somnus meus dulcis, id est, de cetero in spe adventus Christi promissionumque ejus dulciter requiescam ac repausabo.
Deinde pandit Propheta, quid Dominus sibi monstraverit. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Juda, id est synagogam electorum ex duodecim tribubus Israel in Christum credentium, vel generaliter domum cunctorum Christifidelium, semine hominum et semine jumentorum, id est litteratorum atque simplicium, ita quod in Ecclesia ista quidam ex sapientibus, et quidam ex idiotis, erunt conversi ad Christum. Vel per homines intelliguntur conversi ex Judaismo; per jumenta, conversi ex paganismo. De talibus quoque jumentis scriptum est in Isaia: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus et leo et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Hinc ait Psalmista: Homines et jumenta salvabis, Domine. Et sicut vigilavi super eos, scilicet populum Israel, ut evellerem, et demolirer, et disperderem, et affligerem eos tempore Babylonicæ captivitatis, et antea et postea; sic vigilabo super eos, ut ædificem et plantem, id est, in Ecclesiæ structura eos constituam, donisque gratiæ roborem: de qua ædificatione jam dicta sunt plurima. Unde Apostolus: Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; Deus autem incrementum dedit. Per Isaiam quoque populo Israel pro magno promittitur, Vocaberis ædificator sepium: quod materialiter capere stultum esset. Prædicta autem tribuum Israel conversio, ædificatio atque plantatio, plenius erit in fine mundi.
In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt: id est, in Christi adventu, et electis Judæorum reliquiis ad ipsum conversis, tam manifesta et vera erit Judæorum istorum salvatio, quod nemo eorum amplius dicet se propter parentum suorum peccata a Deo relictum sive punitum, ita quod parentum peccata filiis non imputabuntur: imo per Christi passionem, a reatu originalis peccati priorum parentum sumus salvati. Erat autem tempore Jeremiæ proverbium quoddam in Israel, dicentium filios pro peccato parentum puniri. Unde in Ezechiele habetur: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Quid est quod inter vos in parabolam vertitis in terra Israel, dicentes, Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola ista in proverbium. Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima quæ peccaverit, ipsa morietur. Hoc est quod nunc dicitur: sed unusquisque in iniquitate sua morietur, id est, propriæ culpæ mortalis demerito in æternum damnitur, nisi pœniteat. Peccator quoque peccando, in anima moritur, quoniam caritatem, quæ animæ vita est, perdit: sicque unusquisque in iniquitate sua formaliter moritur, quia iniquitas mors animæ est. De qua morte ait Apostolus: Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est. Omnis homo qui comederit uvam acerbam, id est, iniquitatem commiserit, obstupescent dentes ejus, id est, luet quæ fecit, et debitam pœnam portabit. Unde et hoc loco sensus litteralis non est, qui immediate per voces exprimitur, sed qui per res vocibus istis signatas innuitur. Recte autem peccatum, uva acerba vocatur: quoniam ad æternam amaritudinem trahit, divinæque suavitatis impedit gustum, conscientiæ parit remorsum, et animus peccato inordinatus sibi ipsi pœnalis et gravis consistit; quanquam nonnulla vitia in se delectabilia asserantur, potissime peccata quædam carnalia.
Ezech. xviii, 1-4.
30
1 Tim. v, 6.
Consequenter de evangelicæ legis latione fit sermo. Ecce dies, id est tempus evangelicæ legis et gratiæ incarnationisque Christi, de quibus scriptum est :79 Omnes Prophetæ annuntiaverunt dies istos ; veniunt, dicit Dominus; et feriam, id est, percutiam, dabo, disponam, domui Israel et domui Juda, id est primitivæ Ecclesiæ, ex Judaismo seu duodecim tribubus Israel congregatæ, fædus novum. Pro quo Septuaginta transtulerunt, Testamentum novum, id est evangelicam legem, quæ est pactum novum respectu veteris Testamenti, quod primo atque præcipue datum est veris Israelitis, de quibus dixit Salvator : Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel;80 et ad discipulos, In viam gentium ne abieritis, sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel.81 Unde Paulus et Barnabas dicunt Judæis :82 Vobis oportebat primum loqui verbum Dei.
Non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum, id est non tale, quale dedi per Moysen filiis Israel in deserto : quia pactum seu testamentum istud fuit in terrenis promissis et cærimonialibus observantiis, fuitque lex timoris; istud vero est in promissis cœlestibus, et lex amoris. Hinc ad Hebræos ait Apostolus : Nihil ad perfectum adduxit lex, introductio vero melioris spei, per quam approximamus ad Deum; in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.83 De quo iterum testamento fatetur, quod in melioribus repromissionibus sancitum sit.84 In die qua apprehendi manum eorum, ut educerem85 eos de terra Ægypti, id est, tempore quo de Ægypto eos eduxi, quando tam familiariter me ad eos habui, tamque paterne, ut manum eorum apprehendisse me asseram, duxisseque eos sicut pater parvulum ducit filium, per se tendere non valentem. Unde in Ezechiele Dominus loquitur :86 In die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Ægypti. Pactum quod irritum fecerunt, id est, legem illam Mosaicam multipliciter sunt transgressi. Et ego dominatus sum eorum, id est, in manu valida prævaricatores corripui. Pro quo Septuaginta transtulerunt : Et ego neglexi eos, id est, reliqui.87 Sicque scripturam istam allegat Apostolus ad Hebræos, quo totum hunc locum allegat Apostolus de impertione evangelicæ legis. Denique de hoc modo dominandi per rigorem justitiæ, loquitur Deus per Ezechielem : Vivo ego, quoniam in manu forti et brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos.88
B Quale igitur erit testamentum novum, subjungitur : Et hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel, id est veris electisque Israelitis, quorum unus fuit Nathanael frater Philippi apostoli, cui dixit Salvator :89 Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Post dies illos, dicit Dominus, id est, consummato cursu veteris Testamenti, dabo legem meam in visceribus eorum, id est, affectibus credentium imprimam evangelicam legem, ut animo prompto ei obtemperent; et in corde, id est intellectu, eorum scribam eam, non atramento, sed Spiritu Sancto, qui est digitus Dei, quo divina monstrantur et inscribuntur hominum cordibus. Istud per se ipsum Christus incepit, prædicando proprio ore evangelicam legem, præsertim in monte, ut scribit Matthæus; item in Cœna. Quam legem non pellibus aut tabulis, sed cordibus inscripsit humanis, tunc potissime, quando in die Pentecostes misit discipulis Spiritum Sanctum, qui de evangelicæ legis mysteriis eos plenissime erudivit, quibus, passione instante, Christus professus est :9091 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; quum autem venerit ille
D Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.92 Unde et Christus librum nullum composuit, quoniam excellentior modus docendi est, ore instruere. Denique de hac evangelica lege multa in Isaia prædicta sunt. Ait namque Isaias : Attendite ad me, popule meus, quia lex a me exiet.93 Et de Christo loquens Isaias : Legem ejus, inquit, insulæ exspectabunt.94 Et ero eis in Deum per gratiam singularem, et ipsi erunt mihi in populum per veram devotionem.
Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus. Quidam affirmant, istud ad statum Ecclesiæ triumphantis referendum, in qua omnes vident Deum per speciem; nec de his in quibus essentialiter ipsa beatitudo consistit, unus alium docet. Sed quoniam Dominus absolute non dicit, Non docebit vir proximum suum; sed addidit, dicens, Cognosce Dominum, omnes enim cognoscent me: generaliter accipi potest de Ecclesia militanti, quod in ea tam vulgatum sit, idola non esse colenda, sed unum verum esse Deum omnipotentem ac adorandum, quod de hoc quodammodo necesse non sit instruere Christianum. Eatenus quippe tempore gratiæ abundat Dei cognitio, ut in Isaia sit prædictum:95 Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. Specialiter autem qui Spiritum Sanctum in die Pentecostes in cœnaculo receperunt, humana instructione non eguerunt.
Consequenter de perpetuitate seu stabilitate Ecclesiæ agitur. Hæc dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, id est ad hoc, ut suo lumine efficiat claritatem diurnam, ordinem lunæ et stellarum, id est lunam et stellas sibi invicem sapientissime coordinatas. Quæ enim a Deo sunt, ordinata sunt;96 et ipse in sapientia omnia fecit.97 In lumine noctis, id est, ut noctis caliginem temperent, nec sint horribiles et intolerabiles tenebræ, sed aliquid claritatis tunc diffundatur per terram et aquam, propter hominum necessitates et commoditates. Hinc in Genesi scribitur Deus fecisse duo magna luminaria: luminare majus, ut præesset diei; luminare minus, ut præesset nocti.98 Qui turbat mare, ventis et tempestatibus illud concutiendo, et sonant fluctus ejus, magnum faciendo fragorem. Dominus exercituum, nomen ejus: quoniam ipse solus supernorum angelorumque Dominus est. Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus, tunc et se**men Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus: id est, quemadmodum naturalis cursus, ordo et constitutio rerum non potest deficere potestate creata, vel quousque tempus a Deo præfixum advenerit, ut cœlestium cesset corporum motus: sic et populus Israel usque ad finem mundi manebit, cunctis diebus qui solis circumvolutione aguntur; deinde electi ex populo isto in Ecclesia triumphanti, in anima et corpore glorificati, æternaliter permanebunt, videlicet diebus æternitatis, quando in eis complebitur istud Isaiæ: Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te;99 sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur.
Hæc dicit Dominus: Si mensurari poterunt cœli desuper, et investigari fundamenta terræ deorsum, id est, sicut homo altitudinem ceterasque dimensiones cœlestium orbium metiri ac scire non valet, nec scrutari qua in parte determinate locata sint fundamenta terræ, utpote illæ partes terræ quæ per metaphoram fundamenta ejus vocantur, sive illæ dicantur mediæ, sive infimæ partes terræ;100 et ego abjiciam universum semen Israel propter omnia quæ fecerunt, dicit Dominus: id est, nequaquam totum populum istum propter peccata eorum relinquam; sed reliquiæ salvabuntur ex eis, et in fine sæculi generaliter convertentur, interim quoque increduli in esse naturæ conservabuntur: quod totum ex divina procedet clementia. Porro de incognoscibilitate cœlorum et immensurabilitate eorum, fundamentorumque terræ, Dominus loquitur ad Job: Indica mihi, si habes intelligentiam, quis posuit mensuras terræ? aut quis tetendit super eam lineam? Super quo bases ejus solidatæ sunt? Numquid nosti ordinem cœli, aut pones rationem ejus in terra?101102 Et Ecclesiasticus ait: Altitudinem cœli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est?103
Consequenter agitur de civitate seu populi communitate et unitate, cui præmemoratum novum evangelicæ legis fœdus seu testamentum collatum est. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et ædificabitur civitas Domino a turre Hananeel usque ad portam Anguli, etc. Hanc ædificationem exspectant Judæi in adventu sui Messiæ corporaliter exstruendam atque complendam, ita quod Messias ædificabit tunc eis auream ac gemmatam Jerusalem, templumque in ea magnificum, secundum ambitum qui præsente loco describitur. Verum Christum jam venisse cognoscimus, atque in primo ejus adventu spiritualiter esse impleta scimus, quæ a Prophetis obscure ac mystice sub corporalium rerum nominibus describuntur, et ab excæcatis carnalibusque Judæis materialiter et carnaliter implenda exspectantur et exponuntur. Idcirco civitatis istius structura, spiritualiter est intelligenda, sicut ædificium civitatis ac templi ab Ezechiele conscriptum:104 siquidem consuetudo erat Prophetis, imo Spiritui Sancto per Prophetas, spiritualia bona ac divina promissa sub corporalium rerum figura et appellatione proponere. Unde in talibus sumenda est expositio ab interpretationibus nominum ac proprietatibus rerum. Nec obtenebrati Judæi possunt negare hæc se ita habere; faterique compelluntur, quod Prophetæ sæpissime metaphorice sunt locuti.
Denique in veteris Testamenti libris homines nominibus bestiarum inanimatarumque rerum exprimuntur, et spiritualia corporalium nomina sortiuntur, unaque res alterius nomine designatur, propter interpretationem vel proprietatem. Quomodo enim aliter Christus vocatur David ab Osee?105 Quærent, inquit, David regem suum. In Ezechiele quoque:106 Suscitabo, ait Dominus, super gregem meum pastorem unum David servum meum; et paulo ante in hoc ipso Propheta, Servient David regi suo.107 Insuper juxta hunc modum patriarcha Jacob ait in Genesi: Catulus leonis Juda; Benjamin lupus rapax; Issachar asinus fortis; fiat Dan coluber in via; Nephthali cervus emissus.108 De Christo etiam loquitur Isaias: Egredietur, inquit, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet;109 et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. Imo in novo etiam Testamento fit istud, præsertim in Apocalypsi, dum equi in cœlis visi dicuntur.110 Et in Luca ait Salvator Apostolis: Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.111 In quibus omnibus sensus veraciter litteralis est, qui per res, non qui per nomina, immediate significatur. Cur autem placuerit Spiritui Sancto vicissim metaphorice tamque obscure et mystice loqui, docet sublimis theologus divinus Dionysius: ut scilicet veritas abscondatur indignis, electis vero utilis exercitatio detur.
Sic ergo exponendus est præsens locus: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, id est tempus evangelicæ prædicationis et primi adventus Christi, et ædificabitur in virtutibus, donis ac sacramentis, civitas, de qua scriptum est:112 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei;113 et, Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. De qua in libro de Civitate Dei præclarissime loquitur Augustinus; de qua et in Apocalypsi scribit Joannes.114 Civitas itaque ista ædificabitur Domino, id est a Domino Salvatore et ad gloriam ejus, secundum quod ait:115 Super hanc petram ædificabo Ecclesiam. Quam Paulus apostolus vocat Jerusalem.116 A turre Hananeel, id est ab altitudine gratiæ et obedientiæ, a qua fidelium spiritualis ædificatio inchoatur. Possuntque per turrim hanc sancti Apostoli designari, qui primitias Spiritus sortientes, facti sunt ceteris eminentiores, atque in structura Ecclesiæ primarii lapides.117 Usque ad portam Anguli, id est ad ingressum seu receptionem gentilium, qui ad fidem suscepti sunt, conversisque Judæis in Christo, tanquam in lapide angulari conjuncti sunt:118 unde et ipsi veniendo ad fidem per unam viam seu lineam, et Judæi per aliam, quasi angulum in Christo fecerunt, sed et duo parietes in lapide quo concurrunt.119 Vel, secundum Hieronymum, ideo dicitur, Usque ad portam Anguli, quoniam licet structura Ecclesiæ sublime habuerit exordium, nihilo minus in vita præsenti multipliciter incurvatur a plana atque rectissima perfectione, ita quod rectam veritatis lineam non possimus possidere, sed in angulo stamus, secundum quod ait Apostolus : Ex parte cognoscimus ; et, Ego non arbitror me comprehendisse. In multis quoque offendimus omnes. Et justus septies in die cadit.
I Cor. xiii, 9. Philipp. iii, 13. Jacob. iii, 2. Prov. xxiv, 16.
Et exibit ultra norma mensuræ in conspectu ejus, scilicet portæ Anguli, super collem Gareb : id est, Ecclesiæ ædificium atque protensio, non justos dumtaxat, sed et peccatores intra se continebit. Gareb quippe, secundum Hieronymum, incolatus vel scabies interpretatur ; seu gens peccatrix, secundum alios : per quod vitiis sordidi insinuantur, præsertim superbi. Et circuibit Goatha, id est collegium vivorum et rationabilium lapidum, scilicet devotorum. Unde pro Goatha, Septuaginta transtulerunt, Electorum lapidum : de quibus loquitur Petrus : Ipsi tanquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerentes hostias spirituales. Et omnem vallem cadaverum, id est carnales ac lubricos, et cineres, id est pœnitentes ac humiles, qui quum sint timorati, terram et cinerem se esse perpendunt, ac pœnitent, dicentes : Quia cinerem tanquam panem manducabam ; et cum sancto Job, Ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere. Et universam regionem mortis, id est cunctos morte peccati peremptos, qui intra Ecclesiæ gremium suscipiuntur ad veniam, usque ad torrentem Cedron, id est abundantiam impietatis animam obfuscantis : Cedron namque tenebræ interpretatur ; et usque ad angulum portæ Equorum orientalis, id est introitum ferventium spiritu, qui instar equorum fervent et currunt in opere Dei : ad quos se habet Spiritus San-
I Petr. ii, 5.
Ps. ci, 10.
Job xlii, 6. ctus, sicut eques ad equum ; de quibus dicit Apostolus : Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Estque porta sive introitus iste, orientalis : quia per eum lux gratiæ infunditur, et lumen gloriæ obtinetur. De talibus equis dicit Deo Habacuc : Qui ascendis super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio. Denique nomine equorum, angelorum agmina atque præsidia, quibus electi ad fidem perducti sunt, in Isaia designantur : Adducent, inquit, omnes fratres vestros in equis et quadrigis ad montem sanctum meum. De quibus et alibi legitur : Currus Dei, decem millibus multiplex ; atque in Genesi, Castra Dei sunt hæc ; et in Joele, Multa sunt nimis castra Dei, fortia et facientia verbum ejus. Sanctum Domini, id est spirituale istud ædificium Dei, non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum : quia hæc civitas Dei in præsenti sæculo perdurabit, donec cursu sæculi consummato, ad cœlestem Jerusalem perducatur. Propter quod Christus in Cœna perhibuit : Hic est calix sanguinis mei, novi et æterni testamenti.120
Rom. vii, 14.
Habac. iii, 8.
Is. lxvi, 20.
Ps. lxvii, 18.
Gen. xxxii, 2.
Joel ii, 11.
Matth. xxvi, 28.
Præterea, huic expositioni de inclusione et susceptione peccatorum intra gyrum Ecclesiæ, consonat quod in evangelica parabola scribitur : Ite ad exitus viarum, et omnes quos inveneritis, debiles, claudos et cæcos, adducite ; itemque, Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti ; illud quoque in Psalmo, Ecce alienigenæ et Tyrus et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
Ibid. xxii, 9.
Luc. xiv, 21.
Matth. xiii, 47.
Ps. lxxxvi, 4.
Expositio autem inducta, procedit secundum Hieronymum, estque catholica. Aliqui vero locum istum litteralius explicare nituntur, de reædificatione Jerusalem per Adrianum imperatorem, qui civitatem hanc ex una parte in tantum dilatavit, quod Christi sepulcrum fuit inclusum ; deditque civitatem hanc Christifidelibus inhabitandam, prohibens Judæos ab ea. Per collem autem Gareb, intelligunt montem Calvariæ ; et per Goatha, locum qui in Evangelio dicitur Golgatha : circa quem fuit vallis Cadaverum, quia ibidem rei oc Golgotha cidebantur, et cineres eorumdem spargebantur. Quod vero in fine habetur, Sanctum Domini non evelletur, etc., exponunt de Salvatoris sepulcro, ibidem a gentibus usque in præsens honorifice conservato. Expositionem istam non prosequor, quia in commento Lyræ satis deducitur : et rationabilis acceptabilisque videtur.
Præterea S. Hieronymus ex isto capitulo argumentatur contra carnales Judæos, qui asserunt Messiam in terrena Jerusalem cum Judæis perpetuo regnaturum : quia secundum veteris Testamenti Scripturas, cœlum et terram transibunt, et cursus sæculi finietur ; eritque generale judicium, post quod generatio et corruptio in hoc mundo cessabunt. Quæ omnia ex lege et Prophetis multipliciter queunt probari ; sed nunc propter prolixitatem vitandam pertranseo.
Footnotes
-
Hebr. III, 17. ↩
-
Hebr. XI, 9, 10. ↩
-
Is. XXXV, 1. ↩
-
Is. LIV, 1. ↩
-
Is. XLI, 19. ↩
-
Mich. II, 12. ↩
-
Mich. XLV, 19. ↩
-
Luc. xxiv, 53; ↩
-
Act. II, 46, 47; IV, 24 et seq. ↩
-
Rom. IX, 4, 5. ↩
-
Deut. VII, 6. ↩
-
Act. XV, 16. ↩
-
Amos IX, 11; ↩
-
Ps. LXVII, 26. ↩
-
Ps. cl, 4. ↩
-
Ps. CXLVII, 20. ↩
-
Act. VIII, 14. ↩
-
Act. IX, 31. ↩
-
Joann. IV, 39. ↩
-
Osee XI, 1. ↩
-
Matth. XV, 13. ↩
-
1 Cor. III, 6. ↩
-
Joann. XV, 1. ↩
-
Hebr. XII, 22. ↩
-
Ps. LXXXVI, 2. ↩
-
Is. II, 3. ↩
-
Ps. LXXVI, 3. ↩
-
Ps. lxxvi, 3. ↩
-
Act. XXI, 18-20. ↩
-
Rom. IX, 3. ↩
-
Is. X, 22. ↩
-
Is. IX, 3. ↩
-
Act. II, 5. ↩
-
Is. xxxv, 4. ↩
-
Zach. ix, 17. ↩
-
Ps. xliv, 8. ↩
-
Prov. xxvii, 23. ↩
-
Is. lx, 7. ↩
-
Ps. xxxiii, 11. ↩
-
II Esdr. v; ↩
-
Agg. ii, 16-20. ↩
-
Malach. iii, 9. ↩
-
Matth. v, 5. ↩
-
Joann. xvi, 20, 22. ↩
-
Ps. xxii, 5. ↩
-
Ps. lxii, 6. ↩
-
Ezech. xxxiv, 17, 31, juxta LXX. ↩
-
Matth. II, 17, 18. ↩
-
Judic. XIX, 12, 13. ↩
-
Gen. XXXV, 19. ↩
-
Zach. IX, 11. ↩
-
Eccle. XII, 7. ↩
-
Is. XXVIII, 19. ↩
-
Joann. VI, 44. ↩
-
Ibid. 66. ↩
-
Rom. 1, 28, 24. ↩
-
Ps. LXXI, 14. ↩
-
1Reg. II, 30. ↩
-
Exod. IV, 23. ↩
-
Luc. 1, 78. ↩
-
Osee VI, 4. ↩
-
Osee XI, 8, 9. ↩
-
Is. XXI, 8. ↩
-
Matth. III, 2. ↩
-
Is. XL, 3. ↩
-
Ibid. 3; ↩
-
Osee IX, 17. ↩
-
*Femina ↩
-
Is. LIII, 8. ↩
-
Matth. 1, ↩
-
Matth. I, 20. ↩
-
Is. XXVI, 1. ↩
-
* interni ↩
-
Is. LXVI, 20. ↩
-
I Cor. III, 9. ↩
-
Is. XI, 28, ↩
-
Luc. I, 53. ↩
-
Is. XL, 28, 29. ↩
-
Act. III, 24. ↩
-
Matth. XV, 24. ↩
-
Matth. X, 5, 6. ↩
-
Act. XIII, 46. ↩
-
Hebr. VII, 19, 22. ↩
-
Hebr. VIII, 6. ↩
-
Hebr. VIII, 9. ↩
-
Ezech. XX, 6. ↩
-
Ibid. 8-12. ↩
-
Ezech. XX, 33. ↩
-
Joann. I, 47. ↩
-
Matth. V-VII. ↩
-
II Cor. III, 3. ↩
-
Joann. XVI, 12, 13. ↩
-
Is. LI, 4. ↩
-
Is. XLI, 4. ↩
-
Is. XI, 9. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
Ps. CIII, 24. ↩
-
Gen. I, 16. ↩
-
Is. LX, 19, 20. ↩
-
* sursum ↩
-
Job XXXVIII, 4-6, 33. ↩
-
Eccl. I, 2. ↩
-
Eccli. I, 2. ↩
-
Ezech. XL- XLVIII. ↩
-
Osee III, 5. ↩
-
Ezech. XXXIV, 23. ↩
-
Jer. XXX, 9. ↩
-
Gen. XLIX, 9, 27, 14, 17, 21. ↩
-
Is. XI, 1, 5. ↩
-
Apoc. XIX, 11, 14. ↩
-
Luc. XXII, 29, 30. ↩
-
Ps. LXXXVI, 3. ↩
-
Ps. XLV, 5. ↩
-
Apoc. XXI. ↩
-
Matth. XVI, 18. ↩
-
Galat. IV, 26. ↩
-
Rom. VIII, 23. ↩
-
Is. XXVII, 16; ↩
-
Ephes. II, 20. ↩
-
Rom. viii, 14. ↩
Chapter 48 of 75