Articulus 49
DE MYSTICO EJUSDEM CAPITULI TRICESIMI PRIMI SENSU.
DE spirituali intelligentia hujus capituli plurima dici possunt, sed festinare propter operis prolixitatem compellor. Hæc dicit Dominus : Invenit gratiam in deserto, id est in solitariis pœnitentiæ locis, ubi præcipue vacandum est Deo, actibusque pœnitentiæ insistendum, quemadmodum pœnitens ait : Similis factus sum pelecano solitudinis ; vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto ;1 populus qui remanserat gladio, id est Christiani qui diabolicæ tentationis mucrone spiritualiter occisi non sunt, neque mortiferis concupiscentiis succubuerunt. Istud in eremitis et anachoretis, ceterisque vere religiosis, copiose impletum est. Vadet ad requiem suam Israel, id est, contemplativi per pœnitentiæ actus ad contemplativæ vitæ suavissimam pertingunt quietem, et per hanc ad requiem sempiternam. Hinc ait vir sanctus :2 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi.
Longe Dominus apparuit mihi, id est per fidem, nondum clare per speciem, dicente Paulo : Videmus nunc per speculum in ænigmate.3 Deus autem omnipotens et immensus, omnia implet, ambit, et penetrat : nec longe est ab unoquoque nostrum, quia in ipso vivimus, movemur, et sumus ;4 sed tanto contemplantibus vicinius apparet, quo eum clarius contuentur. Hinc scriptum est in Job :5 Omnes homines vident Deum, unusquisque intuetur procul. In Numerorum quoque libro Balaam ait : Videbo eum, sed non modo ;6 intuebor illum, sed non prope. Ideo Sponsa deprecans vociferatur : Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie.7 Sed ne Dei amator et cultor manifestam ejus visionem desperet, aut ejus dilationem impatientius ferat, audit a Domino : Et in caritate perpetua dilexi te. Ideo dicit Apostolus : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me ; et ipsemet Christus8, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.9 Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.10 Ideo attraxi te miserans.
Magna gratiæ commendatio, loquitur Augustinus, nemo venit nisi tractus. Indigemus ergo præveniri et tangi a Deo, quum dicat Apostolus : Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis.11 Oremus itaque affectuosissima mente cum Sponsa : Trahe me post te.12 Ipse namque est qui mentem creatam ad suum libitum
Osee xI, 4. afficit, vertit, immutat : qui in Osee protestatur, In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Quidquid igitur boni, quidquid virtutis et gratiæ obtinemus, dilectioni Dei, non propriis viribus, tribuamus.
Rursusque ædificabo te : id est, si per culpam corrueris, ne desperes, quia dolentem paratus sum reformare, ita quod per dona gloriæ te, si perseveraveris usque in finem, ædificabo in Ecclesia triumphanti. Et ædificaberis ita a me, virgo Israel, id est, anima speculativa cœlestium, cujus interna virginitas, castitas, sive integritas mentis, consistit in actibus fidei, spei et caritatis, quibus Deus immediate colitur, ipsique integre adhæretur. Adhuc ornaberis tympanis tuis : id est, si interdum gratia consolationis ac divinæ dulcedinis gustus tibi dispensatorie subtrahatur, et multiformis afflictio oriatur, ne pusillanimitate aut impatientia dejiciaris, quia adhuc ornaberis divinæ majestatis præconiis, et Deum laudando delectaberis in eodem. Propter quod Jacobus docet :
Jacob. v, 13.
Tristatur aliquis vestrum? oret æquo animo, et psallat. Et egredieris de inferioribus ad suprema per contemplationem divinorum, in choro ludentium, id est inter eos qui Deo cum jubilo mentis deserviunt. Adhuc plantabis vineas, id est congregationes devotas vel habitus virtuosos, in montibus Samariæ, id est sublimitate internæ custodiæ mentis, sine qua custodia nullus est vere religiosus, nec virtuosus efficitur. Ideo ait Scriptura : Omni custodia custodi cor tuum.
Prov. IV, 23.
Ezech. III, 17.
Erit dies in qua clamabunt custodes, id est animarum rectores, quos Deus constituit speculatores domui Israel, in monte Samariæ et in monte Ephraim, id est gregibus sibi commissis, qui in cordis alta custodia et uberi fructificatione consistunt. Surgite, per ardentia divini amoris desideria, omniumque terrenorum contemptum, et ascendamus in Sion, id est in arcem speculationis et in cœlestem Jerusalem, ut facie ad faciem Deum deorum cernamus. Hoc clamant, qui cum Apostolo cupiunt dissolvi et esse cum Christo. Qualis fuit devotissimus pater S. Bernardus, qui ait : Tolerabilior esset infernus vita præsenti, si non esset exspectatio alterius vitæ in patria. Huic viro desipuit mundus, quanquam per totum pene mundum famosissimus haberetur, atque ut angelus honoraretur.
Philipp. I, 23.
Exsultate in lætitia Jacob, id est, supplantantibus vitia congaudete ex caritate, quia et angelis Dei gaudium est super uno peccatore pœnitentiam agente. Jacob autem supplantator interpretatur. Et hinnite contra caput gentium, id est diabolum, ejus machinationibus insultando, omnesque iniquos, secundum quod tales, parvi pendendo. Hinc Jacobus monet : Resistite diabolo, et fugiet a vobis; et Psalmista, Despexit oculus meus inimicos meos, et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. Personate, et dicite : Salva, Domine, populum tuum. Itaque quotidie, imo indesinenter orare debemus pro communi bono, et pro toto populo christiano, communiterque pro vivis atque defunctis. Bonum enim quanto communius, tanto divinius; et tales orationes præcipue placent Deo.
Luc. XV, 10.
Jacob. IV, 7.
Ps. XCI, 12.
Ecce adducam eos de terra aquilonis. Hoc efficit Deus, dum peccatores vitiorum deformitate confusos, ad vitam virtutibus ornatam reducit. In fletu venient : quia per lacrimas contritionis ad Deum redimus. Et adducam eos per torrentes aquarum. Hoc implet Salvator, quando in aquis concupiscentiarum carnalium et fluctibus adversitatum, non sinit nos submergi seu vinci, sicut per Isaiam promittit : Quum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Quia factus sum Israeli pater, id est populo christiano Deum mente fideli cernenti; et Ephraim, id est, qui in bonis operibus incessabiliter proficit, primogenitus meus. Hinc Christus in Evangelio toties vocat Deum Patrem suum, et formam orandi præfigens : Sic, inquit, orabitis : Pater noster qui es in cœlis. Tantam
Is. XLIII, 2.
Matth. VI, 9. ergo Dei altissimi circa nos pauperrimos vermiculos caritatem ac pietatem non parvi pendamus, sed grati esse conemur, et filialiter obedire, reverenterque obsequi, pensantes quod ipse ait per Malachiam : Si pater ego sum, ubi est honor meus?13 Qui dispersit Israel, congregabit eum, id est, qui fideles per vitia ab invicem dividi juste permisit, eos per caritatem et gratiam misericorditer adunabit. Quum ergo aliquos cernimus discordantes, de eorum reconciliatione non desperemus.
Vox in excelso audita est, etc. Quemadmodum Rachel deflesse narratur filios ab Herode occisos, ita Ecclesia plangit filios suos ab invisibilibus hostibus spiritualiter interfectos, eos videlicet qui vitam ducunt mundanam, et per latam ambulant viam; nec recipit consolationem, quia hujusmodi filii non sunt, id est, spirituale atque gratuitum ac meritorium esse totaliter amiserunt. Verumtamen ei et omni pie lugenti Dominus ait : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, ne scilicet immoderato se mœrore conficiat aut nimium ploret, quia et bonis operibus adhibendus est modus; quia est merces operi tuo, id est, magna retributio, imo æterna consolatio, tuo fletui ac labori reddetur. Beati enim qui taliter lugent, quoniam ipsi consolabuntur.14 Itaque consideratio præmii animare nos debet et consolari in omni labore virtuoso, afflictione, planctuque, secundum istud Paralipomenon : Confortamini, et non dissolvantur manus vestræ; erit enim merces operi vestro.15 Apostolus quoque ad Corinthios ait : Fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Dei semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.16 Sed in præsenti quoque multiplex est fructus lacrimarum et orationum piarum. Ideo subditur : et revertentur de terra inimici, id est, filii quorum ruinam spiritualemque mortem seu impiam vitam deploras, per pœnitentiam redibunt ad Christum, et ei per caritatem incorporabuntur, revertentes de societate ministrorum diaboli.
Hoc enim pie plangentes frequenter merentur, quod scilicet eorum meritis hi quos deflent, convertuntur : quo facto, maxime consolantur, imo et interim in spe humilis recreantur. Et revertentur filii ad terminos suos, id est ad fines Ecclesiæ, ut merito et numero sint in ea.
Audiens audivi Ephraim transmigrantem. Ephraim nomine designantur, qui in actibus virtuosis prægnantes sunt : qui transmigrant, quando a bonis operibus corruunt, et invisibilium hostium jugo per peccata subduntur; quorum transmigrationem Deus auribus audit clementiæ, dum auxiliari disponit. Castigasti me, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus, qui scilicet concupiscentias sequitur, et vanitatibus acquiescit, ambulans absque jugo legis divinæ. Hoc dicamus, dum per increpationes, infirmitates, disciplinas, et alias quaslibet divinæ pietatis paternas correptiones, ad propriæ perversitatis et defectuositatis considerationem perducti fuerimus; et humiliati ac emendati, gratias Deo referamus, cum Psalmista canentes : Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me;17 et item, Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.18 Multi autem sunt duræ cervicis, qui non emendantur vel per aspera medicamenta : de quibus Isaias inducit : Domine, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.19
Converte me, Domine, et convertar. A te enim est bonæ conversationis inchoatio, continuatio et consummatio, dicente Apostolo : Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere.20 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam. Itaque nil penitus gloriemur inaniter, sed pro gratia conversionis Dominum invocemus; conversi quoque, pro gratia perseverantiæ jugiter exoremus. Et postquam ostendisti mihi, id est, novissimorum meorum idoneam considerationem mihi dedisti, videlicet mortis, divini judicii, pœnarum inferni, gaudiorumque cœli :21 de quibus scriptum est, Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis; percussi femur meum, carnem propriam cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo, sicut Scriptura hortatur:22 Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere.23
Si, pro quia, filius honorabilis mihi Ephraim, id est omnis Christifidelis in sanctis actibus fertilis, qui etiam est puer delicatus: de quo ait Salvator, Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.24 Peccatore autem nil vilius, et amante honoranteque Deum nil dignius. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum. In tantum Christus electis suis tribulationem ferentibus condolet, ut dixerit: Saule, Saule, quid me persequeris?25
Statue tibi speculam, id est, sublimia Scripturæ sanctæ documenta ingredere, in quibus te ipsum et ventura super te speculeris; pone tibi amaritudines, Christo pro te passo compatiendo, cunctisque proximis vivis ac mortuis in afflictionibus positis, præsertim vanis et mente obcæcatis hominibus, condolendo. Insuper quandocumque carnis concupiscentia aut voluptas seu aliqua delectatio vana te pulsat, mox amaritudines in anima tua pone, cogitando de pœnis inferni, districtione divini judicii, acerbissima passione Christi, et considerationem tuam ab omni carnali objecto averte. Dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti. Hoc dicendum est his qui a bono proposito et cœpto salutis itinere corruerunt, quibus melius erat viam justitiæ ignorasse, quam agnitam reliquisse.26272829 Contigit namque eis juxta Petrum apostolum istud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga, id est, anima levis, inanis, mundana? quæ quum naturaliter sis de intellectualium substantiarum sorte ac numero, ad æternam atque cœlestem beatitudinem sortiendam plasmata, in carnibus delectari superflue non deberes, sed in spiritualibus et in Deo dumtaxat. Quo demum quis in exterioribus atque carnalibus amplius delectatur, eo plus a Deo disjungitur, dissolutus, vagus, instabilisque effectus. Propter quod ad Hebræos ait Apostolus: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus: quomodo enim effugiemus, si tantam neglexerimus salutem?3031 Itaque dum animam nostram hinc inde vagari, inaniterque lætari sentimus, protinus dicamus eidem: Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Qui autem in hoc sæculo quærit deliciari, nequaquam poterit in regno cœlesti lætari.
Quasi de somno suscitatus sum. Hoc dicamus, quando per gratiam Spiritus Sancti a mentis nostræ torpore resurgimus, sicut Apostolus monet:32 Surge, qui dormis. Et vidi ea quæ pertinent ad salutem; et somnus meus dulcis mihi. Qui enim tempore vigiliarum in divinis se occupat, fortiterque laborat, in somno suaviter requiescit, juxta istud Ecclesiastæ:33 Dulcis est somnus operanti, sive multum, sive parum comedat: somni autem dulcedinem, vinum immoderanter potatum plurimum impedit.
Hæc dicit Dominus, qui dat solem, id est Christum, in lumine diei, id est ad illuminationem justorum, juxta illud Malachiæ: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ.34 Ordinem lunæ et stellarum, id est Virginem gloriosam et ceteros Sanctos, de quibus Daniel scribit:35 Fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates; in lumine noctis, id est ad illuminationem peccatorum, qui per Sanctorum preces et merita, gratiam illustrantem conquirunt. Propter quod in Job consulitur: Ad aliquem Sanctorum convertere.36 Qui turbat mare, id est præsens sæculum vitiorum inquietudine plenum, cujus carnalem pacem Deus per adversa conturbat, ut per talia ad veram redeat pacem.
Footnotes
-
Ps. CI, 7, 8. ↩
-
Ps. CXIV, 7. ↩
-
I Cor. XIII, 12. ↩
-
Act. XVII, 27, 28. ↩
-
Job xxxvi, 25. ↩
-
Num. xxiv, 17. ↩
-
Cant. I, 6. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
Joann. XV, 13. ↩
-
I Joann. IV, 19. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
Cant. I, 3. ↩
-
Malach. I, 6. ↩
-
Matth. v, 5. ↩
-
II Par. xv, 7. ↩
-
I Cor. xv, 58. ↩
-
Ps. cxvii, 18. ↩
-
Ps. lxxxix, 15. ↩
-
Is. xxvi, 16. ↩
-
Philipp. II, 13. ↩
-
Eccl. vii, 40. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Eccli. xviii, 30. ↩
-
Joann. xii, 26. ↩
-
Act. ix, 4. ↩
-
Prov. xxvi, 11. ↩
-
Ibid. 22; ↩
-
II Petr. u, 21. ↩
-
II Petr. ii, 21. ↩
-
Hebr. ii, 1, 3. ↩
-
Hebr. ii, 1, 3. ↩
-
Ephes. v, 14. ↩
-
Eccle. v, 11. ↩
-
Malach. iv, 2. ↩
-
Dan. xii, 3. ↩
-
Job v, 1. ↩
Chapter 49 of 75