Skip to the text

Articulus 50

ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI SECUNDI : VERBUM QUOD FACTUM EST AD JEREMIAM A DOMINO.

VERBUM quod factum est ad Jeremiam a Domino in anno decimo Sedeciæ regis Juda : qui undecim annis regnavit; ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor : qui quarto anno Joakim1 regis Juda cœpit regnare, secundum Hieronymum Tamen in Daniele habetur, quod tertio anno Joakim, Nabuchodonosor venit contra eum.2 Joakim autem undecim annis regnavit, quem Nabuchodonosor rex octavo sui imperii anno cepit, et Sedeciam substituit: sicque decimus annus regni Sedeciæ, fuit octavusdecimus annus Nabuchodonosor regis. Tunc exercitus regis Babylonis, videlicet præfati Nabuchodonosor, obsidebat Jerusalem.3 Siquidem nono anno Sedeciæ, cœperunt Chaldæi obsidere Jerusalem, ut infra dicetur.45 Et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris, qui erat in domo regis Juda, scilicet intra palatium. Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens : Quare vaticinaris, dicens : Hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, etc.; et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus, id est, donec moriatur ibidem. Mors quippe est extrema Dei visitatio super hominem in hac vita. Si autem dimicaveritis, vos Judæi et rex vester, adversus Chaldæos, nihil prosperum habebitis : imo male vobis succedet, atque vincemini.

Et dixit Jeremias exsistentibus secum in atrio carceris :6 Factum est verbum Domini ad me, dicens : Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus, id est patrui tui filius. Sellum enim pater hujus Hanameel, fuit frater Helciæ patris Jeremiæ.78 Iste Hanameel aliter scribitur in Hebræo, secundum Hieronymum, quam Hananeel præcedenti capitulo, quo dictum est : Ædificabitur civitas a turre Hananeel :910 unde nec pro eodem sumuntur. Veniet ad te, dicens : Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, id est in suburbanis ejus : sacerdotibus enim data erant suburbana pro alendis pecoribus. Istud dixit Hanameel ex inspiratione divina, ut non verbis tantum, sed facto quoque designaretur reditus Judæorum a Babylonica captivitate in propria.11 Tibi enim competit ex propinquitate ut emas. Secundum legem enim non licuit possessionem transire de tribu in tribum, et de familia una ad aliam : potissime vero suburbana sacerdotum nulli alii poterant venundari, nisi cui ex consanguinitate emere competebat.

Et venit ad me Hanameel ad vestibulum carceris, et ait ad me : Posside emendo agrum meum qui est in Anathoth in terra Benjamin : quia Anathoth fuit ad sortem Benjamin pertinens; quia tibi competit hereditas, et tu propinquior es, ut emas. Intellexi autem quod verbum Dei esset sermo mihi propositus a nepote de sui agri emptione, quod scilicet propter mysticam rationem Deus illum ad ista instigaret. Et emi agrum, et appendi ei argentum septem stateres, et decem argenteos. Stater, medietas unciæ dicitur. Et scripsi in libro, id est in littera hujus contractus, et signavi litteram istam sigillo aut simili signo, et adhibui testes, ut fieri solet in confectionibus instrumentorum; et appendi argentum in statera, id est, pecuniam seu pretium emptionis, justi ponderis esse probavi.

Et accepi librum possessionis signatum, id est chartam emptionis hujus, per quam possidendi jus obtineretur, ne quis contradicere possit contractui, et stipulationes, videlicet interrogationes ac responsiones ementis atque vendentis, et rata, id est verba continentia utriusque consensum, et signa forinsecus, scilicet applicata; vel litteram apertam similem clausæ, ut infra statim patebit. Quo patet quod in testamentis et contractibus omnia jura servanda sint, ordinateque procedendum. Et dedi librum possessionis Baruch filio Neriæ filii Maasiæ, in oculis Hanameel et testium qui scripti erant in libro emptionis, id est in præfata charta contractus, in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris : qui scilicet ad Jeremiam venerunt, vel ut verbum Dei audirent, vel ut clausum visitarent. Et præcepi Baruch coram eis, dicens : Sume libros istos, videlicet librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est,, id est chartas prædictas, quarum una fuit aperta, de qua dictum est, Et signa forinsecus; et pone eos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis : secundum quod tales litteræ consueverunt diligentissime custodiri. Consequenter ponitur signatum hujus typici facti. Hæc enim dicit Dominus : Adhuc possidebuntur domus et agri et vineæ in terra ista, scilicet post reditum captivorum a Babylone.12

12

13

14 vers. 11.

15

16

17

Jer. xxvii, 5.

Luc. 1, 37.

Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch, dicens : Heu, heu, heu, Domine Deus. Cur ter dicat, Heu, dictum est sæpe. Ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, videlicet infinita, quia creare est actus infinitæ potentiæ, et in brachio tuo extento, id est in potestate tua ad actum se protendente, non secundum totum suum posse, sed secundum ordinem sapientiæ suæ. Verba ista superius diligentius exposita recolo. Non erit tibi difficile omne verbum, id est, nullum verbum tibi difficile est, quin possis illud implere : quod facere, potestatis est et perfectionis. Simile est quod in Evangelio angelus loquitur : Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

A Quum enim sit infinitæ potentiæ, non potest in tot et tanta, quin possit in infinitum plura atque majora. Hinc a Sapiente scriptum est : Subest tibi, quum volueris, posse.

18

B Qui facis misericordiam in millibus : quo patet magnitudo divinæ clementiæ; et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum post eos, præsertim si filii parentum peccata sequantur. Interdum autem filii propter parentum peccata temporali pœna, etiam si non fuerint ea secuti, puniuntur, in quantum sunt aliquid parentum suorum secundum corpus quod habent. Quomodo autem istud intelligendum sit, diffusius dictum est supra. Denique his verbis consonat quod in Exodo loquitur Moyses : Dominator Domine, misericors et clemens, qui custodis misericordiam in millia, qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus in tertiam et quartam generationem. Quum vero dicitur Deus misericordiam facere in millibus, ponitur numerus determinatus pro indeterminato, ad innuendum quod pronior sit Deus ad miserendum, quam vindicandum, juxta illud : Miserationes ejus super omnia opera ejus. Jacobus quoque : Superexaltat autem misericordia judicium. Fortissime, imo cunctis et singulis in infinitum fortior, magne, non mole, sed majestate, et in omni nobilitate immense, potens, cui idem est esse et posse, Dominus exercituum nomen tibi est : quoniam tu solus supernis angelicisque agminibus dominaris.

Exod. xx, 5; Deut. xxiv, 16; etc.

Exod. xxxiv, 6, 7.

Ps. cxliv, 9.

Jacob. II, 13.

D Magnus consilio, id est sapientiæ profunditate. Quomodo autem consilium Deo conveniat, dictum est supra. Et incomprehensibilis cogitatu. Deus enim in infinitum omnis creatæ mentis capacitatem excedit, neque ab aliquo, nisi se ipso, proprie comprehendi censetur, quum sit perfectionaliter infinitus, et tantum habeat de cognoscibilitate, quantum de actualitate. Est autem purus et incircumscriptibilis actus. De quo scriptum est in Job : Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram; et denuo, Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, quis

19

Cf. Art. XI, 18.

Job xxxvi, 26.

Ibid. 22, 23. poterit scrutari vias ejus? Cujus oculi aperiti sunt super omnes vias filiorum Adam, id est, cujus mens et sapientia æternaliter contemplantur omnium hominum actus, cogitatus, affectus, verba et opera, juxta illud Ecclesiastici: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt sole, circumspicientes omnes vias hominum; ut reddas unicuique juxta vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum, id est secundum conversationis suæ merita sive demerita, et secundum utilitatem vel inutilitatem excogitationum suarum. Hinc scriptum est in Job: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas; opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet. Ex quo constat, quod providentiam Dei negantes, sapientiæ atque justitiæ ejus derogant vehementer.

Qui posuisti signa et portenta, id est, mirabilia magna per Moysen perpetrasti, in terra Ægypti, scilicet decem plagas quibus percussisti Ægyptios, usque ad diem hanc, id est, ab illo tempore usque in præsens, cunctis temporibus continuasti, et reiterasti mirabilia tua per Josue, Eliam, Eliseum, ac ceteros Sanctos, in Israel et in hominibus, id est tam in Israelitico populo, quam in ceteris gentibus. Sicut enim Ægyptios, ita et Amorrhæos et Philistæos ac ceteros populi Israel adversarios, Deus tempore veteris Testamenti mirabiliter sæpe percussit atque plagavit. Et fecisti tibi nomen, sicut est dies hæc: id est, per operum tuorum insignia sublimem tibi famam fecisti, ita quod tuæ majestatis eminentia hominibus innotuit, sicut in præsenti tempore innotescit et constat. Et eduxisti populum tuum Israel de terra Ægypti in signis et in portentis et in terrore magno, id est per horribiles Ægyptiorum plagas, quibus et ipsi Ægyptii terrebantur, præsertim primogenitis eorum occisis, et quum in mari Rubro submergerentur. Et dedisti eis, scilicet populo Israel, terram hanc fluentem lacte et melle, id est uberrimam, quam jurasti per te ipsum, te eis daturum. Et ingressi sunt, et possederunt eam; et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt, et evenerunt eis omnia mala hæc. Loquitur autem de toto populo Israel Jeremias, quasi de uno aliquo atque eisdem; sed diversa ad diversos sunt referenda, seu quædam ad quosdam, non omnia ad singulos. Nempe qui terram Israel cum Josue ingrediebantur, Deo efficaciter obedierunt, nec eis evenerunt omnia mala hæc; sed eorum filii iniqui fuerunt, quemadmodum in libris Judicum et Regum conscriptum est. Et hic modus loquendi frequens est in Scripturis: quod quidam non attendentes, putant se vicissim aliorum expositiones idonee reprobare, et se melius dicere, quum ita non sit.

Ecce munitiones exstructæ sunt, id est, jam Chaldæi in gyro fecerunt machinas, adversum civitatem Jerusalem, ut capiatur. De quibus instrumentis præliandi, in Ezechiele plenius distinctiusque habetur. Et urbs data est in manus Chaldœorum, id est de proximo danda, vel data secundum sapientiæ tuæ præordinationem. Est autem modus loquendi, ut aliquid factum dicamus, quum jam in proximo est ut fiat. A facie, id est ex præsentia, gladii Chaldœorum, et famis et pestilentiæ in civitate ista regnantis. Et quæcumque locutus es de punitione civitatis hujus, acciderunt: quia jam partim evenerunt, et cetera mox erant complenda. Et tu dicis mihi, Domine Deus, Eme agrum? etc. Quasi dicat: Hoc prima facie mirabiliter sonat. Ad quod clementissimus Deus respondet:

Ecce ego Dominus Deus universæ carnis, id est omnium gentium, juxta illud in Psalmo: Ad te omnis caro veniet; atque in Isaia, Videbit omnis caro salutare Dei nostri. Vel, secundum Hieronymum, ideo ait, Universæ carnis, ut innuat irrationabilia quoque divinæ providentiæ subjacere. Numquid mihi difficile erit omne verbum? Non utique: imo omnia sunt Deo æque facilia, quantum est ex parte omnipotentiæ ejus, cui nil valet resistere, et cui competit in instanti ad libitum agere. Propterea, scilicet quia ego Dominus Deus

Eccl. xxiii, 28.

Job xxxiv, 10, 11.

20

21

22

23

24

Ezech. iv, 2.

25

27

Ps. lxiv, 3.

Is. xl, 5; lli, 10; Luc. iii, 6.

28 universæ carnis, ad cujus providentiam pertinet cunctis quod merentur rependere, ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum, et succendent eam, et domus in quarum domatibus, id est tectis superius planis, seu reliquis locis idololatriæ exercitio deputatis, sacrificabant Baal. Erant enim filii Israel et filii Juda, id est decem et duæ tribus, jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: vel ab adolescentia uniuscujusque eorum impie agentis; vel ab adolescentia totius populi, id est a tempore incolatus eorum in Ægypto, egressionisve inde: non quod omnes simpliciter et quolibet tempore pravi exstiterint, sed quia pro majori parte, et ut frequentius, ita fuit. Filii Israel qui usque nunc exacerbant me, id est, ad infligendum pœnas acerbas suis flagitiis me naturaliter pium ac dulcem inducunt, ita quod instar exacerbati me habeo. Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, id est, iram et punitionem meam habitatores ejus promeruerunt (secundum sensum prætactum), a die qua ædificaverunt eam structores ejus:13 quod fuit tempore Melchisedech, qui urbem istam ædificavit, vel Salomonis, qui eam auxit, et triplici muro vallavit;14 usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo, id est, me cernente per Chaldæos destruitur. Propter malitiam filiorum Israel, etc. Et verterunt ad me terga, et non facies, id est, rebelles fuerunt, et verba Dei audire aspernabantur, quum docerem eos diluculo, id est mane et tempestive atque celeriter, per Prophetas et per angelicas inspirationes, [et nollent audire] ut acciperent disciplinam, id est, paternam instructionem, vel punitiones et correctiones sibi a me illatas, patienter ferrent pro suis excessibus, seque corrigerent. Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, puta in templo Jerusalem, ut dictum est sæpe. Et ædificaverunt excelsa Baal, quæ sunt in valle filii Ennom, etc. Istud supra habitum atque expositum est.15

Insuper post tristium pronuntiationem, nunc prospera promittuntur, quia non continet Dominus in ira sua misericordias suas, et lætior atque acceptior est sospitas ægritudine pulsa:16 siquidem opposita juxta se posita, melius dijudicantur. Et nunc propter ista quæ dicta sunt de punitione peccantium, vel potius de agri emptione: hic enim ponitur ipsa Dei responsio ad verba Jeremiæ; hæc dicit Dominus ad civitatem istam, de qua vos dicitis, quod tradetur in manus regis Babylonis: Ecce ego congregabo eos, videlicet civitatis istius et ceterarum urbium Judææ habitatores quosdam, de universis terris ad quas ejeci eos, vel nunc ejiciam, in furore meo, id est rigore justitiæ. Et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter: quod aliqui dicunt tempore Esdræ impletum; verumtamen Hieronymus contradicit, quia pro tunc in timore magno sæpe fuerunt, sicut in libro Esdræ habetur;17 et etiam postea sæpe, ut patet in libris Machabæorum et Judith. Fuit tamen aliquo modo impletum, et etiam postea interdum cum securitate in Judæa habitaverunt.18 Plenius autem impletum est tempore Christi in Apostolis ceterisque credentibus, sicut frequenter expositum est: quibus et sequentia magis conveniunt.

Et erunt mihi in populum, et ero eis in Deum. Et dabo eis cor unum, id est voluntatis concordiam in cultu divino: sicut Apostolus admonet, Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata;19 et rursus, Uno ore et corde honorificetis Deum. Et animam unam, per caritatem Dei ac Christi, quemadmodum in Actibus legitur:2021 Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Unde et Christus oravit: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos.22 Hoc est quod docet Apostolus: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.23 Ut timeant me filiali timore, de quo cantamus: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum;24 universis diebus; et bene25 sit eis, id est, salubriter vivant, atque in spiritualibus donis proficiant, et filiis eorum spiritualibus, puta discipulis et imitatoribus, sive carnalibus, post eos. Et feriam eis pactum sempiternum: quod de evangelica lege præsertim accipitur, cui alia non succedet; et non desinam eis benefacere: quod in Judæis a Babylone reversis, non satis impletum videtur, nisi forsitan in quibusdam et pro aliquo tempore; sed in conversis ad Christum, copiose impletum est. Et timorem meum filialem, castum et reverentialem, dabo in corde eorum, ut non recedant a me. De quo timore ait Scriptura:26 Qui timet Deum, nihil negligit; et iterum, Nihil dulcius quam timere Deum;27 itemque, Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi.28 Quod etiam de timore illo qui est unum septem donorum, intelligi potest;29 vel de illo qui est actus quidam sive effectus divini amoris, et eum includit.

Et lætabor super eis, quum bene eis fecero: non quod delectatio divinæ mentis ex creato oriatur dependatve objecto; sed in se ipso Deus lætatur de prospero electorum suorum successu, in quantum ipse est causa omnis boni in eis, et connaturale est sibi, potius beneficia impertiri quam vindicare. Propter quod scriptum est in Psalmo:30 Lætabitur Dominus in operibus suis;31 et, Beneplacitum est Domino in populo suo; in libro quoque Esdræ secundo seu Nehemiæ, Gaudium Domini est fortitudo vestra.3233 Hinc scribit Apostolus: Voluntas Dei est sanctificatio vestra. Sed et ipsemet Deus gloriosus et adorandus testatur: Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum.34 Et plantabo eos in terra ista in veritate, id est sicut promisi, vel in fidei veritate. Unde Septuaginta transtulerunt, In fide: quod in Christi adventu in electis reliquiis Judæorum constat impletum. In toto corde meo et in tota anima mea, id est pleno animo ac integra mente. Quomodo autem Deo conveniat animam habere, dictum est sæpe.

Hæc tanta promissio videtur excedere tempus et beneficia post reditum a Babylone, nisi ad Christi tempus referatur, quando electis Judæis data sunt beneficia ampliora, quam antea unquam: partim tamen pro tunc fuit impletum. Propter quod subditur: Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, videlicet obsidionem, famem, gladium, pestem, captivitatem; sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos, id est, quod me eis daturum prænuntio. Et possidebuntur agri in terra ista Judææ, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit in ea homo et jumentum. Jam quippe tempore vaticinii hujus Judæa pro magna fuit parte vastata, et comparative quasi nulli relicti: et hi mox pro majori parte erant vastandi. Agri pecunia ementur, et scribentur in libro, id est in chartis seu litteris contractuum; et imprimetur signum, puta sigillum chartis, et testis adhibebitur, id est, testes aderunt emptionibus istis agrorum, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem. Nunc enim est sermo de duarum tribuum, scilicet Juda ac Benjamin, terra: subditur namque, et in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, id est in montibus sitis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, id est urbibus meridianis; quia convertam, id est, ad terram istam reducam, captivitatem eorum, ait Dominus.

Porro spiritualiter agri in terra Juda emuntur pecunia, quando de mammona iniquitatis, facimus nobis amicos qui recipiant nos in æterna tabernacula.35 Et scribuntur ementes in libro viventium, signanturque crucis signaculo, et testes adhibentur omnes chori Beatorum. Tunc etiam captivitatem nostram Deus convertit, ad paradisum cœlestem nos convertendo: de qua ait Psalmista, Ascendisti in altum, cepisti captivitatem.36 Hucusque habui expositionem S. Hieronymi, nec ipse ultra exposuit.

Footnotes

  1. IV Reg. xxiii, 36. ↩

  2. Dan. i, 1. ↩

  3. II Par. xxxvi, 10. ↩

  4. II Par. xxxvi, 6. ↩

  5. Jer. xxxix, 1; l.ii, 4. ↩

  6. Josue xxi, 17, 18. ↩

  7. * alias Hananeel ↩

  8. * propinquus ↩

  9. Jer. xxxi, 38. ↩

  10. Num. xxxvi, 7, 8. ↩

  11. Lev. xxv, 34. ↩

  12. vers. 14. ↩

  13. Joseph. De bello Jud. lib. VII. ↩

  14. III Reg. III, 1; IX, 15. ↩

  15. Jer. VII, 30, 31. ↩

  16. Ps. LXXXVI, 10. ↩

  17. II Esdr. I, 3; V, 1-5. ↩

  18. I Mach. I; II. Mach. VI, VII; Judith IV, 1, 2; VII. ↩

  19. I Cor. I, 10. ↩

  20. Act. IV, 32. ↩

  21. Rom. XV, 6. ↩

  22. Joann. XVII, 11. ↩

  23. Ephes. IV, 3. ↩

  24. Ps. XXXIII, 10. ↩

  25. Ps. LXXVI, 10. ↩

  26. Eccle. VII, 19. ↩

  27. Eccli. XXIII, 37. ↩

  28. Ps. XVIII, 10. ↩

  29. Is. XI, 3. ↩

  30. Ps. CIII, 31. ↩

  31. Ps. CXLIX, 4. ↩

  32. I Thess. IV, 3. ↩

  33. II Esdr. VIII, 10. ↩

  34. Prov. VIII, 31. ↩

  35. Luc. XVI, 9. ↩

  36. Ps. LXVII, 19. ↩

Chapter 50 of 75