Skip to the text

Articulus 51

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI TERTII : ET FACTUM EST VERBUM DOMINI AD JEREMIAM, ETC.

CAPITULO jam tractando prænuntiatur primo figura, videlicet reditus Judæorum a Babylonica captivitate; deinde figuratum, scilicet redemptio vera ac plena Judæorum, omniumque credentium, per Christum. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo : non absolute secundo, quia jam sæpe factus fuit sermo Dei ad eum, sed secundo quum adhuc clausus esset in atrio carceris, pro causa præcedenti capitulo posita : Hæc dicit Dominus, qui facturus est et formaturus istud et paraturus, id est, qui verbum mihi revelatum implebit, seu rem verbis significatam faciet et formabit. Quæ autem sit ista res, statim subditur. Dominus nomen ejus : quoniam ipse solus omnibus propria auctoritate dominatur ac præsidet, de quo scriptum est in Job : Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est?1 Ad quem videlicet omnes alii dominatores et domini, comparantur sicut instrumenta et servi ad primum opificem summumque principem, de quo Aristoteles duodecimo Philosophiæ disseruit : Entia nolunt male disponi ; pluralitas principum mala, unus igitur princeps. Qui in Isaia testatur :2 Ego Dominus, et non est alius ; et rursus per Isaiam : Ego Dominus, hoc est nomen meum ;3 gloriam meam alteri non dabo. De quo ait Psalmista : Cognoscant quia nomen tibi Dominus.4

Deinde ponuntur verba Dei ad Jeremiam. Clama ad me, id est, affectuose me invoca, ut in corde potius quam in voce sit clamor : et hic clamor, est fervidus amor, seu ignita ad Deum affectio. Et annuntiabo tibi grandia et firma, id est magnifica atque stabilia opera Dei, quæ nescis. Prophetæ enim paulatim, divinis illuminationibus in eis crescentibus, profecerunt. Porro grandia et firma ista, sunt quæ infra in isto capitulo describuntur, videlicet mysteria Salvatoris, incarnatio, salvatio, dominatio ejus : quæ licet jam ante fuerint Jeremiæ aliqualiter revelata, non tamen eatenus plene atque distincte, ut nunc; nec etiam aliquis viatorum valet mysteria ista comprehendere plene ac clare. Et quia reductio Judæorum a Babylonica captivitate, fuit figura salvationis tunc fiendæ, nunc factæ per Christum, primo breviter tangitur figurativa illa salvatio, deinde vera per Christum redemptio.

Quia hæc dicit Dominus ad domus urbis hujus, et ad domus regis Juda, quæ destructæ sunt, id est, jam protinus destruentur, et jam partim destructæ fuerunt, et ad munitiones, id est, ad ea quibus habitatores Jerusalem munierunt se contra Chaldæos, providendo sibi de victualibus ac defensamentis, et ad gladium venientium, ut dimicent cum Chaldæis, id est ad auxiliatores Chaldæorum, qui quotidie accurrerunt ad auxiliandum exercitui obsidenti Jerusalem, ut impleant eas, scilicet domus Jerusalem, cadaveribus hominum, id est Judæorum jam occidendorum, quos percussi, id est, jam per Chaldæos percutiam, in furore meo, id est justo rigore. Chaldæi namque erant quasi instrumenta et exsecutores divinæ justitiæ in Judæos; nec hoc faciendo peccassent, si recta fuisset eorum intentio. Abscondens faciem meam a civitate hac, id est, ab habitatoribus Jerusalem gratiam protectionis seu pietatis adspectum subtrahens justo judicio propter omnem malitiam eorum. Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, id est, populum istum de suis afflictionibus eruam, de suis peccatis purgabo, et civitatem ac domus destructas recuperabo: quod post reditum a Babylonia cœpit impleri; sed per Christi incarnationem ac passionem, perfecta a læsione peccati sanitas est effecta.

Quæ autem sequuntur in isto capitulo, non solum a Catholicis, sed ab Hebræis quoque doctoribus, saltem aliquibus, pro tempore Christi exponuntur; sed quæ nos vere ac spiritualiter facta cognoscimus, illi in Messiæ adventu implenda inaniter præstolantur. Et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis, id est, pacem internam et veritatem, pro qua ipsi et patres eorum deprecati sunt me, eis ostendam seu exhibebo. Unde in Joanne habetur: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.5 Et ut docet Apostolus, Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum. Hinc angeli ipso nato, mox cecinerunt:6 In terra pax hominibus bonæ voluntatis. Christus quippe Prophetarum implevit et verificavit oracula, et inter Deum humanumque genus edidit pacem, juxta illud ad Ephesios: Solvens inimicitias in carne sua, ut duos condat in semetipso in unum7 novum hominem, faciens pacem, et reconciliet in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso; et veniens, evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope: quoniam per ipsum habemus accessum in uno Spiritu ad Patrem.

Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, id est, electos Judæorum atque Jerusalem reliquias a captivitate peccati et jugo diaboli eruam: de quibus loquitur Isaias:8 Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus. Et per Judam ac Jerusalem, omnis Deo confitens, et ipsa Ecclesia militans, intelliguntur etiam ad litteram, sicut frequenter jam patuit, præsertim tricesimo ac tricesimo primo capitulis. Et ædificabo eos in donis gratiæ atque virtutum, in sacramentis, documentis ac moribus, sicut a principio, scilicet tempore Moysis, quando de Ægypto educti sunt, ac divina lege instructi. Et quemadmodum tunc ædificatio seu instructio Dei fuit per diversa miracula roborata, ita et Christus per innumerabilia miracula ædificavit ac roboravit Ecclesiam, sicut evangelia pandunt.9 Unde scriptum est ad Hebræos: Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et virtutibus, ac variis Spiritus Sancti distributionibus?10

Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum. Hoc nullus fecit nisi Salvator, qui pretio sanguinis sui genus humanum perfecte redemit, quantum in ipso est, seu sufficienter. Quod autem aliqui fructum suæ passionis non sortiuntur, ex eorum contingit defectu. Hinc de Christo scriptum est:11 Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. De quo in Isaia legitur: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum;12 vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Sicque Deus Pater, vel Trinitas superbenedicta, per Christum hominem a peccatis suis humanum genus redemit. Propter quod ait de Christo Zacharias: Ecce ego adduco servum meum Orientem;13 et auferam iniquitatem terræ illius in die una, videlicet in die Parasceves, qua passus est Christus. De qua emundatione peccati in veritate facta per Christum, clarissime scriptum est in Daniele, loquente angelo ad Prophetam: Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum.14

Et erunt mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ facturus sum eis. Istud post primum Christi adventum vere et copiose impletum est. In toto etenim orbe terrarum gentiles ad Deum conversi, audientes quam ineffabilia gratiæ beneficia contulit Christus primitivæ Ecclesiæ, ex electissimis illis Judæis collectæ, Christum multipliciter nominaverunt, laudaverunt, et glorificaverunt cum gaudio. Propter quod ab Isaia prædictum est: finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi. Deus autem in suis electis ac famulis honoratur, secundum quod in Isaia dicit: Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Et Psalmista: Laudate, inquit, Dominum in Sanctis ejus. Et pavebunt, et turbabuntur, id est, vehementer admirabuntur et obstupescent, in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis, id est ex consideratione atque intuitu beneficiorum quæ eis præstabo. In miraculis quoque, quæ Christi discipuli peregerunt, plurimi obstupuerunt. Hoc est quod Psalmista prædixit: Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna; dedit vocem suam, mota est terra. Pavor itaque iste, ex consideratione magnalium Dei processit. Unde in Evangelio scribitur, quod turbæ videntes miracula Christi, timuerunt. Turbatio quoque hæc non fuit vitiosa, sed ex commotione ingenti. Non enim omnis turbatio mala est, præsertim quum de Christo scriptum sit, Turbavit se ipsum; et alibi, Turbatus est spiritu. Præterea certum est, prædicta post reditum a Babylone, ante Christi adventum non esse impleta; nec Judæi tunc erant in tanta magnificentia, pace et gloria.

10

11

Hæc dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, scilicet in Jerusalem et in Judæa, quem vos dicitis esse desertum, id est a Chaldæis vastatum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quæ desolatæ sunt absque homine, et absque habitatore, et absque pecore, id est, hominibus eas habitare solitis pecoribusque privatæ. Dicitque Dominus hæc esse facta, quoniam statim erant fienda: nam quando hæc dixit, obsessa fuit Jerusalem. Vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus. Totum istud in primo adventu Christi exuberanter impletum est. Cœpitque impleri, dum angelus pastoribus loquebatur, Ecce evangelizo vobis gaudium magnum; deinde in parentibus Præcursoris, et justo Simeone, sanctaque Anna prophetissa. Lucas quoque testatur, quod populus Judæorum gaudebat in omnibus quæ gloriose fiebant a Christo. Et rursum: Omnis plebs ut vidit, dedit gloriam Deo. Potissime autem impletum fuit, misso desuper Spiritu Sancto, quando primitiva Ecclesia divinis laudibus die et nocte vacabat, sicut in Actibus legitur.

Porro per sponsum intelligi potest Christus, de quo ait Psalmista: Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Cujus vox in templo et in Jerusalem ac Judæa audiebatur, quando ibidem personaliter prædicavit. Per sponsam vero, Ecclesia. Unde de Christo et Ecclesia loquens Præcursor, ait: Qui habet sponsam, sponsus est. Qui et in Psalmo fatetur: Narrabo nomen tuum fratribus meis, et in medio Ecclesiæ laudabo te. Fuit nihilo minus in conversis Judæis castum connubium et torus immaculatus, ita ut de talibus sponso ac sponsa hæc queant exponi.

Et portantium vota in domo Domini, id est credentium, vota et desideria sua offerentium Deo in Ecclesia: quod et primitivæ Ecclesiæ filii ex Judaismo conversi, in templo Jerusalem fecisse noscuntur, juxta illud Actuum: Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Fideles quoque quotidie offerunt Deo vota sua in domo ejus, juxta illud: Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem; et item, Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Reducam enim conversionem terræ sicut a principio, id est, statum Synagogæ recuperabo in his qui credent in Christum, quorum major fuit excellentia in donis Spiritus Sancti, quam omnium

Luc. II, 10.

Ibid. I, 1.

Ibid. XIII, 17.

Ibid. XVIII, 43.

Luc. XXIV, 53.

Act. II, 14.

46, 47.

Ps. XVIII, 6.

Joann. XI, 29.

Ps. XXI, 23.

Act. V, 12.

Ps. LX, 9.

Ps. XLIX, 14.

  1. præcedentium Judæorum. Unde adverbium, Sicut, non æqualitatem, sed similitudinem quamdam designat.

Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, id est in Judæa urbibusque ejus, habitaculum pastorum et accubantium gregum, id est discipulorum Christi, et congregationum fidelium quibus præerunt illi, videlicet Apostoli et cooperatores eorum, qui per universam Judæam prædicando, plurimos converterunt atque rexerunt. Ideo subditur: et in civitatibus montuosis et campestribus, etc., adhuc transibunt greges ad manum numerantis, id est, pastori suo eos sigillatim consideranti, subditi erunt, potissime ei qui novit numerum prædestinatorum, secundum quod ait:15 Et ego scio quos elegerim. Qui oves suas præcessit, duxit, pavit, et computavit, quemadmodum fassus est: Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meæ.16 Rursusque de bono loquens pastore: Proprias, inquit, oves vocat nominatim, et ante eas vadit, et oves illum sequuntur.17 — Refert Lyra, quod etiam Hebræorum quidam doctor præcipuus, in isto capitulo per oves, jumenta ac pecora, intelligit homines inferiores ac subditos. Hoc dico, ne quis expositionem istam non litteralem, sed spiritualem tantummodo suspicetur.

Præterea, quod præinducta, sint ad tempus Christi referenda, probant verba subsequentia: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, scilicet tempus evangelicæ legis, et suscitabo, id est implebo, verbum bonum, id est promissionem de Christo ac ejus mysteriis, quod locutus sum ad domum Israel, id est ad decem tribus, et ad domum Juda, id est duas tribus. Christi enim adventus, duodecim tribubus est promissus, quia ad omnium filiorum Jacob redemptionem Christus descendit. Quo patet, quod nunc sermo non est de liberatione Judæorum facta tempore Esdræ atque Zorobabel. Siquidem decem tribus usque in præsens manent captivæ: quod et verba subjecta apertissime pandunt. In diebus illis, et, pro id est, in tempore illo germinare, id est oriri, faciam David germen justitiæ, id est Christum justum justorum, qui est filius David secundum naturam assumptam, de quo loquitur Isaias: In die illo erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel.18 Et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel, sive Jerusalem, habitabit confidenter. Et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Totum istud scriptum atque expositum est diffuse supra capitulo vicesimo tertio.19

Consequenter agitur de stabilitate et perpetuitate regni et sacerdotii Christi. Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel, id est, de successoribus David regis erit vir, qui perpetuo regnet atque præsideat electis filiis Patriarcharum, puta conversis et convertendis Judæis, et cunctis credentibus. Vir iste, est Christus, de quo superius dictum est:20 Mulier circumdabit virum. De quo loquitur Isaias: Super thronum David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum.21 Angelus quoque in Evangelio: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus; et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.22 Thronus autem domus Israel, in quo Christus sedit, fuit regia dignitas, judiciariaque potestas ipsius.

Et de sacerdotibus et de Levitis, id est presbyteris et diaconis novæ legis Christi ministris, non interibit vir a facie mea, id est, sacerdotes isti non deerunt, vel de sacerdotibus veteris Testamenti non interibit vir: quia Christus sacerdos fuit et rex, et de regia ac sacerdotali tribu descendit; ejusque sacerdotium exstat æternum, juxta illud in Psalmo, Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech;23 ad Hebræos quoque, Christus eo

15 quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.24 Qui offerat holocausta, et incendat sacrificium, et cædat victimas omnibus diebus. Christus enim se ipsum pro nobis offerendo Deo Patri in cruce, obtulit holocaustum, sacrificium, et victimam, quoniam ejus in cruce oblatio, omnium oblationum legalium efficaciam supereminenter continebat et continet: cujus oblatio quotidie frequentatur, et usque in finem frequentabitur in Ecclesia in Sacramento altaris.25 Possunt quoque nomine holocaustorum, sacrificiorum, et victimarum, cetera Christianorum spiritualia sacrificia convenienter intelligi, quibus se ipsos et sua, cum oratione et obedientia in igne sancti amoris offerunt Deo, sicut Apostolus scribit ad Romanos:26 Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Et de Christo loquens ad Ephesios: Dilexit (inquit) nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.2728 Denique, sacrificium Deo spiritus contribulatus. Et in Ecclesiastico legitur:29 Salutare sacrificium, attendere mandatis Dei.

Insuper ponitur confirmatio hujus per locum ab impossibili. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, id est statutum seu ordinatio mea de dierum noctiumque successione, ut non sit dies et nox in tempore suo, id est indesinenter usque ad terminum a Deo præfixum, quo et motus cœli cessabit, et tempus ultra non erit, quemadmodum in Apocalypsi scriptum est; et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, scilicet Christus, secundum carnem ab eo descendens, qui regnet in throno ejus, regnando per gratiam in credentium cordibus, et per vicarios suos fidelium gregibus præsidens, imo et per angelos dirigens eos, et Levitæ et sacerdotes ministri mei, id est ministri altaris in regno Christi atque Ecclesia.30 Unde in Apocalypsi de Christo inducitur:31 Fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Quibus et Petrus: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta.32 Unde secundum omnes doctores, regnum David perpetuatur in Christo, juxta illud in Psalmo: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: Semen ejus in æternum manebit; et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum: et testis in cœlo fidelis.33 Porro de prætacto diei noctisque pacto, quod naturaliter immutari non potest, scriptum est in Genesi:34 Dies et nox non requiescent.

Sicut enumerari non possunt stellæ cœli ab homine mortali, et metiri arena maris, quantum ad multitudinem ejus; sic multiplicabo semen David servi mei, id est spirituales filios Christi, et Levitas ministros meos: de quibus in Isaia scriptum est: Si posuerit animam suam pro peccato, videbit semen longævum.35 Innumerabiles autem sunt Christifideles, quemadmodum Christus ait in Psalmo: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.36 Quod autem per David, Christus intelligatur ad litteram, dictum est sæpe.

Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Numquid non vidisti, id est, audisti seu advertisti (visus enim sæpe ponitur pro auditu, ut in Apocalypsi:37 Conversus sum, ut viderem vocem quæ loquebatur mecum), quid populus iste locutus sit, dicens:38 Duæ cognationes, id est tribus Juda ac Benjamin, quas elegerat Dominus, quia in eis permansit cultus divinus, aliis decem tribubus ad idololatriam lapsis, et captis, abjectæ sunt, id est a Deo relictæ? Istud dixerunt adversarii Judæorum Chaldæi, et alii videntes civitatem Jerusalem jam capiendam seu captam. Et populum meum, id est duas has tribus, despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis, id est, quia reputatione eorum nullius momenti sunt, vel quia jam eis cernentibus pro maxima parte destructus est hic populus meus.

Hæc dicit Dominus contra istos adversarios Judæorum: Si pactum meum inter3940 diem et noctem irritum esse poterit, id est, quia non erit cassum, ut dictum est. Sol enim solitum servat cursum, et gyrando diem causat et noctem. Et si leges cœlo et terræ non posui, id est, quia imo superioribus inferioribusque corporibus certas leges naturalemque cursum, proprietatem, causalitatem, et ordinem ab exordio creationis præstitui (ut patet in Genesi).41 Propter quod ait Boetius :

Legemque pati sidera cogis,... Omnia certo fine gubernans,... Quisquis rerum fœdera nectis.

Et Psalmista : Statuit ea in sæculum sæculi;42 præceptum posuit, et non præteribit.

Equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, id est, filios Israel et successores David nequaquam in toto abjiciam : imo multi eorum electi sunt, et regnum David stabilitur in Christo. Ideo subditur : ut non assumam de semine ejus principes : quia ex semine David descendit Christus et aliqui Apostolorum, qui sacerdotes principesque fuerunt Ecclesiæ, imo totius mundi facti sunt capita, et judices duodecim tribuum Israel, Christo testante :43 Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.44

De quibus et in Psalmo cantatur : Constitues eos principes super omnem terram.

Footnotes

  1. Job xxxiv, 13. ↩

  2. Is. XLV, 18. ↩

  3. Is. XLII, 8. ↩

  4. Ps. LXXXII, 19. ↩

  5. Joann. I, 17. ↩

  6. Luc. II, 14. ↩

  7. Ephes. II, 14. ↩

  8. Is. I, 9. ↩

  9. Ephes. III, 4-18. ↩

  10. Hebr. II, 3, 4. ↩

  11. Apoc. I, 5. ↩

  12. Is. LIII, 6, 4. ↩

  13. Zach. III, 8, 9. ↩

  14. Dan. IX, 24. ↩

  15. Joann. XIII, 18. ↩

  16. Joann. X, 14. ↩

  17. Ibid. 3, 4. ↩

  18. Is. IV, 2. ↩

  19. Jer. XXIII, 5, 6. ↩

  20. Jer. XXXI, 22. ↩

  21. Is. IX, 7. ↩

  22. Luc. I, 32, 33. ↩

  23. Ps. CIX, 4. ↩

  24. Hebr. VII, 24. ↩

  25. Gen. VIII, 22. ↩

  26. Rom. xii, 1. ↩

  27. Ps. l, 19. ↩

  28. Ephes. v, 2. ↩

  29. Eccli. xxxv, 2. ↩

  30. Apoc. x, 6. ↩

  31. Rom. 1, 3. ↩

  32. I Petr. ii, 9. ↩

  33. Ps. lxxxviii, 36-38. ↩

  34. Apoc. 1, 6. ↩

  35. Is. LIII, 10. ↩

  36. Ps. xxxix, 6. ↩

  37. Apoc. 1, 12. ↩

  38. Apoc. i, 12. ↩

  39. Apoc. i, 6. ↩

  40. Rom. i, 3. ↩

  41. Gen. viii, 22. ↩

  42. Ps. cXLviii, 6. ↩

  43. Matth. xix, 28. ↩

  44. Ps. xliiv, 17. ↩

Chapter 51 of 75