Skip to the text

Articulus 52

EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI QUARTI : VERBUM QUOD FACTUM EST, ETC.

VERBUM quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando Nabuchodonosor et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, id est quædam de omnibus istis, bellabant contra Jerusalem, nitentes eam diversis machinationibus obtinere, et contra omnes urbes ejus, id est ceteras civitates nondum destructas, quarum metropolis fuit Jerusalem. Hæc dicit Dominus : Vade et loquere ad Sedeciam regem Juda : Hæc dicit Dominus, Ecce tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam, et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione comprehenderis : quia ut infra habetur, fugiente Sedecia, insecuti sunt eum Chaldæi, et captum adduxerunt regi Babylonis in Reblatha.1 Et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, redarguendo tuam infidelitatem ac rebellionem. Istud auxit Sedeciæ mœstitiam et timorem. Quid enim molestius, quam potentiori atque crudeli offenso ac indignanti, præsentari, loqui, eumque intueri, et ab ipso redargui ? Nonne frequenter gravior mors exspectata, quam illata, et vehementior dolor cordis, quam corporis ? Et Babylonem intrabis.

Attamen audi verbum Domini : Non morieris in gladio, sed in pace, id est non morte violenta ab homine, sed naturali morte, morieris. Obiit enim in carcere. Legitur namque in Scholastica historia, quod Nabuchodonosor jussit eum jam excæcatum, educi e carcere, et coram se præsentari, ut derideretur. Insuper jussit ei dari poculum laxativum : quo facto, passus est resolutionem. Sicque vehementer confusus, reductus in carcerem, ibidem ex tristitia obiit : quo audito, Nabuchodonosor rex ei compatiens, præcepit eum honorifice sepeliri. Ideo subditur : et secundum combustionem patrum tuorum regum priorum, sic te comburent, id est, aromata super corpus tuum incendent, quemadmodum patribus tuis defunctis fiteri consuevit. Hoc autem fiebat ad regum honorem, et contra corporis exanimati fœtorem.2 Et væ domine, plangent te, id est, lugubre carmen super tua morte cantabunt. Forte Judæi ibidem capti, ista de licentia regis Babylonis egerunt.

Et locutus est Jeremias ad Sedeciam universa verba hæc, etc. In quo obedientia atque constantia Jeremiæ monstratur, quod impio regi tam aspera, Deo jubente, denuntiare non recusavit, ut discamus et nos Deo et ejus vicariis etiam in arduis obedire, nec remurmurare.

Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit Sedecias rex fædus cum omni populo in Jerusalem, prædicans, id est, seriose mandans atque insinuans, ut dimitteret unusquisque habitatorum Jerusalem servum suum et ancillam suam, Hebræum et Hebræam, id est servos ac famulas empticios de semine Israel, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, sub jugo suo non tenerentur, sed pristinæ redderentur libertati. Audierunt ergo omnes principes et universus populus, id est, principes Sedeciæ et ceteri habitatores Jerusalem acquieverunt regi Sedeciæ, simulque cum eo pactum inierunt quod facerent ita; et conversi sunt, id est, voluntatem atque propositum mutaverunt, versi de bono in malum, et retraxerunt servos et ancillas quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et in famulas. Quocirca pensandum quod in Exodo Deus per Moysen jussit: Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi; in anno autem septimo egredietur liber gratis.3 Istud præceptum Judæi tempore Sedeciæ, et sæpius ante, transgressi fuerunt. Quum autem rex Babylonis nono anno Sedeciæ cœpisset obsidere Jerusalem, territi Sedecias et populus ejus, ut impetrarent auxilium Dei, præfatum præceptum implere cœperunt. Quumque Chaldæi, audito quod Ægyptii exissent contra eos, abissent a Jerusalem, ut Ægyptiis obviarent, Sedecias cum suis putans se a Chaldæis securum, a bono inchoato defecit, et tam ipse quam principes ac populus ejus, servos famulasque licentiatos, in servitutem pristinam ex avaritia redegerunt. Hoc est quod nunc in textu prolixe narratur.

Et factum est verbum Domini ad Jeremiam: Hæc dicit Dominus: Ego percussi fædus cum patribus vestris, id est, legem tradidi eis, in die, id est tempore, qua eduxi eos de terra Ægypti, dicens: Quum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem, id est proximum, suum Hebræum, qui venditus est ei in servum. Et non audierunt me patres vestri. Et conversi estis vos de malo ad bonum, hodie, id est tempore isto; et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum, id est servum Hebræum, ejusdem secum generis exsistentem, ideoque magis amandum; et inistis pactum in conspectu meo, quod scilicet ita faceretis, in domo in qua invocatum est nomen meum, puta in templo. Et reversi estis ad pristinam transgressionem, et commaculastis nomen meum, id est, me multum inhonorastis.

Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri et amico suo, id est Judæis servis vestris empticiis. Jam dixit quod prædicaverunt libertatem: quomodo ergo nunc dicitur quod non prædicaverunt libertatem? Et respondendum, quod ideo nunc dicuntur eam non prædicasse, quia non prædicaverunt eam stabiliter, nec semper quando debuerant.

Tanti autem piaculi subditur pœna: Ecce ego prædico vobis libertatem, id est, a meo obsequio vos seclusos denuntio, et sicut mali servi licentiantur et repelluntur, nec a suis dominis proteguntur, ita a mea defensione repello vos, et ad gladium, et ad famem, et ad pestem, id est, ista libertas vobis collata, qua a mea servitute estis alienati, erit vobis causa pereundi gladio, fame, ac pestilentia; et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ, id est, tam horribiliter vos plagabo, ut quicumque audierint, animo moveantur vel timore, vel admiratione, seu compassione, aut alio modo.

Et dabo viros qui prævaricantur fædus meum, id est præceptum de danda servis libertate, et non observaverunt verba fæderis mei, in quibus assensi sunt, id est, statutum seu pactum quod concorditer mihi percusserunt in templo, fregerunt, vitulum quem conciderunt in duas partes, id est, verba pacti hujus confirmaverunt facto vel signo sensibili, dividendo vitulum in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus, id est inter partes has vituli. Consuetudo namque fuit Judæis, ut verba et pacta sua quibusdam sensibilibus factis et signis firmarent : sicut in memoriam transitus filiorum Israel per arentem Jordanis alveum, Josue posuit duodecim lapides in tabernaculo. Duæ quoque tribus cum media, fecerunt altare magnitudinis infinitæ in testimonium quod Dominus ipse est Deus.4 Dicuntque aliqui, quod inter partes vituli transierunt, protestando quod digni essent occidi ac dividi, qui statutum istud infringerent.5 Et dabo eos in manus quærentium animam eorum, id est Chaldæorum, quærentium vitam eorum exstinguere. Ecce ego præcipio, dicit Dominus, id est, Chaldæos, qui a Jerusalem recedendo iverunt contra Ægyptios, volo jubeoque reverti. Ægyptii namque, cognito Chaldæorum adventu contra se, in propria redierunt. Et reducam eos, puta Chaldæos, in civitatem hanc, id est ad Jerusalem, et capient eam.

Ex quibus elicitur quam grave sit, pactum et votum Deo exhibitum frangere. Multi autem tempore angustiæ promissiones et fœdera faciunt Deo, sed securitate paceque reddita non exsolvunt. Ideo gladio divinæ condemnationis, et fame spiritualis inopiæ, peste quoque scandali activi atque passivi horribiliter pereunt, et regi Babylonis, id est diabolo principi confusionis traduntur. Locis facilibus immorandum non est.

Footnotes

  1. Jer. xxxix, 4, 5. ↩

  2. Ps. xliv, 17. ↩

  3. Exod. xxi, 2. ↩

  4. Josue IV, 20-25. ↩

  5. Josue XXII, 9, 10, 34. ↩

Chapter 52 of 75