Articulus 53
ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI QUINTI : VERBUM QUOD FACTUM EST, ETC.
QUEMADMODUM sæpius dictum est, Jeremias in recitatione non servat ordinem temporis rerum gestarum aut fiendarum. Unde quæ isto refert capitulo, ante ea quæ præcedenti numeravit capitulo, acciderunt, videlicet quæ sub Joakim rege, filio Josiæ : post quem Joakim regnavit Sedecias frater ipsius. Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in diebus Joakim regis Juda, dicens : Vade ad domum Rechabitarum, qui ad Jerusalem timore Chaldæorum confugerant, et ibidem in domo quadam hospitabantur. Et loquere eis quæ tibi injungo, et introduces eos in domum Domini, scilicet infra septa templi, in unam exedram thesaurorum, id est in unam de thalamis seu cameris in quibus reponebantur et custodiebantur pertinentia ad mysteria Dei in templo, ut vasa et vestes sacerdotales ; et dabis, id est præbebis, eis bibere vinum : ipsi tamen non bibent.
Deinde ponitur exsecutio Jeremiæ. Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ, et fratres ejus Rechabitas, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum, id est ceteros sui generis exsistentes cum eis ; et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium, id est repositorium oblationum, filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, id est viri virtuosi, quem aliqui dicunt fuisse prophetam. Unde et filii ejus creduntur fuisse meliores et Jeremiæ cariores: propter quod securus ivit ad eos. Quod erat juxta gazophylacium principum, in quo eorum oblationes mittebantur, super thesaurum, id est juxta locum thesauri, Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli templi. Et posui coram filiis domus, id est familiæ seu tribus, Rechabitarum scyphos plenos vino, et dixi: Bibite vinum.
Qui responderunt: Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens. Rechabitæ autem, secundum doctores, nati fuerunt ex semine Jethro soceri Moysis. Non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum: et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec domos, id est firmas, fixas et stabiles mansiones, habebitis; sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini. Jonadab iste fuit vir religiosus, mundanorum contemptor, qui religiosæ vitæ modum posteris suis ostendit, præfixit, reliquit. Siquidem ita vivendo testabantur se terrena despicere, aliamque patriam semper mansuram inquirere, et peregrinari in sæculo isto. Unde quod Jonadab ait, Ut vivatis multis diebus super faciem terræ in qua peregrinamini, non est intelligendum quod propter hoc principaliter atque finaliter prædicta eis præcepit; sed conformavit se modo divinarum promissionum veteris Testamenti, in quibus temporale aliquod bonum, quo ad obediendum allicerentur, exprimebatur, ut quum in Isaia Dominus ait:1 Si audieritis me, bona terræ comedetis. Præcepit ergo filiis suis, ut a temporalibus expediti, liberius Deo vacarent, futuraque bona avidius quærerent: quemadmodum ad Hebræos de veteribus Sanctis tractans Apostolus: Fide, inquit, Abraham demoratus est in terra promissionis tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem;2 exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram: qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.34
Obedivimus ergo voci Jonadab, etc., in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum, etc. In quo ostenditur magna fuisse obedientia horum. Quum autem ascendisset Nabuchodonosor ad terram nostram, id est habitationes nostras, diximus: Venite et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ, qui auxiliabatur Chaldæis contra Judæam; et mansimus in Jerusalem. Per quod se excusabant quod pro nunc habitabant in domo. Necessitas quippe est mater dispensationis: propter quod dicitur legem non habere.
Consequenter ponitur ratio hujus facti, seu commissionis factæ divinitus Jeremiæ. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem, qui erant principales inter viros Juda: Numquid non accipietis disciplinam, id est debitam correctionem, ut obediatis verbis meis? Quo patet, quod castigatio Dei in hac vita ad nostram ordinatur utilitatem, ut scilicet per pœnas illatas, Deo obedire discamus. Prævaluerunt sermones Jonadab, quos præcepit filiis suis, id est, verba viri illius diligentius observata sunt a posteris ejus, quæ multum ardua erant, quam verba quæ ego Deus omnipotens, Pater spirituum immortalis, vobis præcepi, quia rebelles meis mandatis fuistis. Firmaverunt ergo, id est, firmiter impleverunt, filii Jonadab præceptum patris sui, id est cuncta ejus præcepta; populus autem iste Judæorum non obedivit mihi. Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego adducam, etc., id est, pœnas comminatas infligam Judæis istis rebellibus; vocavi illos, id est, per Prophetas ad emendationem invitavi, et non responderunt mihi responsione reali, id est, obedire non curaverunt, nec beneficiis meis vicissitudinem rependerunt.5
Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Hæc dicit Dominus: Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et fecistis universa quæ vobis præcepit, non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. Quod in prædestinatis atque salvatis ex illa familia constat impletum, qui in Ecclesia triumphanti stant æternaliter coram Deo laudantes et obsequentes. Videtur quoque his verbis signatum, quod Rechabitæ non essent a Chaldæis penitus occidendi, sed divinitus eruendi, ac Domino servituri, protracta eorum progenie in longinquum. — Præterea verba litteræ quæ transilio, nullam penitus continent difficultatem, et quantum ad sensum, præhabita sunt.
Porro juxta moralitatem, non solum Judæi, verum et omnes impii Christiani ex obedientia Rechabitarum confunduntur ac reprobantur, quoniam illis præcepto viri mortalis ac patris carnalis tam studiose obtemperantibus, isti unigeniti Filii Dei præceptis renuunt obedire, immortalisque Patris cœlestis verba non metuunt transgredi. Potissime autem claustrales carnales, duri, atque rebelles seu negligentes, hoc facto redarguuntur, qui amant vinum et pinguia, qui superiorum suorum verba ac dogmata parvi pendunt: idcirco gravissimam passuri sunt disciplinam.
Footnotes
Chapter 53 of 75