Articulus 54
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI SEXTI: ET FACTUM EST IN ANNO QUARTO JOAKIM.
QUANTA ipse beatissimus Jeremias propter justitiam passus sit, et quanta fuerit incorrigibilitas Judæorum, quanta item benignitas ac longanimitas Dei circa eos, præsenti capitulo atque sequentibus aperitur. Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, quarto scilicet anno regni, non vitæ ipsius; factum est verbum Domini ad Jeremiam dicens: Tolle volumen libri, et scribes in eo, non propria manu, sed per notarium tuum Baruch, ut statim subdetur, omnia verba quæ locutus sum tibi adversus Israel et Judam, id est decem tribus et duas, et adversus omnes gentes, scilicet de quibus mentionem habui tecum, a die qua locutus sum ad te, id est, ad te loqui exorsus sum, ex diebus Josiæ usque ad diem hanc. Sub Josia etenim rege cœpit vaticinari. Si forte audiente domo Juda, id est populo regni Juda, universa mala, id est tormenta, quæ ego cogito facere, id est infligere, eis, revertatur unusquisque a via, id est vita, sua pessima; et propitius ero iniquitati eorum. Hæc est infinita misericordia Dei, qui offensoribus mittit legatum, ut reconcilientur, etsi non amore justitiæ, saltem formidine pœnæ. Itaque medicus mittit ægrotis consiliarium, ut curari dignentur. Istud facit Pater misericordiarum et Deus totius consolationis quotidie, dum corda mundana, vitiosa et intimorata, per servos suos devotos ad emendationem hortatur, impœnitentibusque æternam damnationem minatur. Porro quod Dominus ait, Si forte, notat nostri libertatem arbitrii, non aliquam ignorantiam Dei.
Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ; et scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, scilicet Jeremiam, in volumine libri. Estque constructio hæc intransitiva. Et præcepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini, id est templum. Joakim enim rex vitiosus inclusit Jeremiam, ne destructio-
6
7
8
10
9
11
12 nem Jerusalem prænuntiaret, regis quoque et populi vastitatem. Ingredere ergo tu templum, et lege de volumine verba Domini audiente populo in domo Domini in die jejunii. Quod intelligitur vel de jejunio legali, vel de jejunio tunc instituto ad impetrandum auxilium Dei contra Chaldæos. Insuper et audiente universo Juda, id est cunctis Judæis, qui veniunt de civitatibus suis ad templum, leges eis hæc verba; si, id est quatenus, forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, id est, Deo accepta sit, eique placide præsentetur. Et bene loquitur, Forte: quoniam spes nostra etsi certitudinem habeat ex parte objecti, scilicet Dei et misericordiæ ejus, cui innititur, non tamen ex parte subjecti, videlicet nostræ fragilitatis, quia nescimus an gratiæ Dei obicem ponimus. Quoniam magnus furor est, id est gravis afflictio, et indignatio, quam locutus est Dominus adversus populum hunc. Et fecit Baruch juxta omnia quæ præcepit ei Jeremias. In quo utique magna constantia et obedientia ejus ostenditur. Nec sine speciali gratia Baruch hæc fecit, imo conscius fuit cœlestium secretorum, et mirabilium Dei circa Jeremiam, cujus oratione et meritis speravit se de Chaldæorum rabie eruendum.
Factum est autem in anno quinto Joakim, prædicaverunt principales in regno jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universæ multitudini quæ confluxerant de civitatibus Juda in Jerusalem causa orationis in templo, ut de manibus Chaldæorum eriperentur. Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiæ in domo Domini in gazophylacio Gamariæ filii Saphan scribæ, in vestibulo superiori, in introitu portæ novæ domus Domini, audiente omni populo.1 Stetit itaque Baruch in altiori vestibulo, ut ab omnibus melius audiretur. Porta autem hæc nova, est quam ædificavit Joathan rex Juda, ut dictum est supra.
Quumque audisset Michæas filius Gamariæ, omnes sermones Domini ex libro, descendit in domum regis Joakim: quia palatium erat proximum ædificio templi, quod fuit in altiori parte montis Sion, quam regis palatium; ad gazophylacium, id est thalamum, scribæ alicujus principalis, forsitan de quo subditur, et ecce ibi omnes principes regis Joakim sedebant, Elisama scriba, etc. Et nuntiavit eis Michæas omnia verba quæ audivit legentem Baruch: non penitus omnia sigillatim, sed in quodam generali, et quantum ad principalia puncta.
Miserunt itaque omnes principes ad Baruch, Judi filium Nathaniæ, dicentes: Volumen ex quo legisti, o Baruch, sume, et veni. Et venit Baruch ad eos. Et dixerunt: Sede, et lege hæc in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum. Igitur quum audissent omnia verba, obstupuerunt timore et admiratione, et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos? Sciebant enim regem esse crudelem, et talia graviter auditurum. Et interrogaverunt eum, scilicet Baruch, dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus, videlicet Jeremiæ. Hoc quæsierunt, ut conjicerent an Jeremias ex divina revelatione, vel potius ex propria confictione ista composuisset. Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebatur, quasi legens ad me omnes sermones istos de malis imminentibus populo Juda, id est, tam prompte ista dictavit, quasi ex libro ea pronuntiasset: quod fuit signum instructionis supernæ. Nulla quippe in addiscendo est difficultas aut mora, quando illuminat mentem Spiritus Sanctus, cujus nescit gratia tarda molimina seu diuturnos conatus. Unde et plurimi in dictando et conscribendo seu exponendo ita juvantur a Spiritu Sancto, ut promptissime ex quadam plenitudine mentis, omnia promant. Et ego scribebam atramento.
Et dixerunt omnes principes ad Baruch: Vade, et abscondere tu, et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis. Hoc dixerunt, quoniam intenderunt hæc regi insinuare, quem opinabantur ex his verbis contra Jeremiam et Baruch indignaturum, et forte inquisi-
13
14
15
16
17
18
19 turum eos ad mortem. Videtur autem quod tempore hujus denuntiationis Jeremias non fuerat clausus: quod si fuisset, quonam se abscondere potuisset? Sed cur tunc proprio ore ista non prædicavit in populo? An forte ad tempus subtraxit se persecutoris furori, quemadmodum Christus facta Judæorum conspiratione ut interficerent eum, jam non in palam ambulabat, prout in Joanne legitur? Et ingressi sunt ad regem in atrium. Porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamæ scribæ, et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones Baruch.
Misit itaque rex Judi, ut sumeret volumen: qui tollens illud, legit audiente rege. Rex autem sedebat in domo hiemali. Palatia enim regum habent distinctas mansiones secundum officiorum, negotiorum, necessitatum et temporum diversitates. Et posita erat arula coram eo plena prunis: quia carbones ardentes in hujuscemodi ferreo instrumento pro calefactione ponuntur. Quumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor (per pagellas quidam intelligunt versus), scidit illud ipse rex, vel Judi de præcepto regis, scalpello scribæ, id est cultello facto ad radendum materiam in qua scribitur, et projecit in ignem. Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua rex et servi ejus, audita vastitate eis jam imminente, quemadmodum fecit Josias pater regis istius, qui auditis verbis Prophetissæ, vestes scidit, flevit et indulgentiam postulavit. Verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias contradixerunt regi ne combureret librum. Hoc enim videbatur eis in magnam Dei injuriam cedere, atque majorem iracundiam provocare. Et præcepit rex ut comprehenderent Baruch scribam et Jeremiam prophetam, forte ad occidendum: in quo patet obstinatio et contumacia regis. Abscondit autem eos Dominus, supernaturaliter eos præservando. Quomodo autem absconderit eos, non dicitur, et forte eo modo, quomodo postea Christus abscondit se, et exivit de templo. Non utique Christus abscondit se retro palernam, sed invisibilem suis adversariis se ipsum exhibuit. Vel forte Dominus transtulit Jeremiam et Baruch ad locum cunctis ignotum, quamvis non remotum.
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, libro combusto: Rursus tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores; et ad Joakim dices: Tu combustisti volumen illud. Propterea hæc dicit Dominus contra Joakim: Non erit ex eo qui sedeat super solium David, et cadaver ejus projicietur ad æstum per diem, et ad gelu per noctem. Quomodo intelligenda sint hæc, expositum est capitulo vicesimo secundo, quo legitur: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David. Et paulo ante eodem capitulo: Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch, qui scripsit in eo ex ore Jeremiæ omnes sermones libri quem combussit rex; et insuper additi sunt sermones multo plures de tribulatione imminente regi ac populo ejus, quam ante fuerunt. Jam enim peccata fuerant aucta, ideo majorem pœnam promeruerunt.
Denique hunc Joakim imitantur et increduli et protervi ac universi superbi, qui caritativas increpationes piasque comminationes et advisationes perpeti dedignantur, et unde emendari debuerant, gravius indurantur; postremo increpantibus advisantibusque, quibus gratias agere deberent, irascuntur, atque insidias moliuntur. Contra quos in Proverbiis Salomon ait: Viro qui dura cervice corripientem contemnit, repentinus superveniet interitus. Hi nempe assimilantur phreneticis et insanientibus ægris, qui patrem succurrentem medicumque sanantem repellunt aut mordent. Qui talem se invenit, se emendet.
Joann. VIII, 59.
27
28
29
30
Jer. XXII, 30.
Ibid. 19.
32
Prov. XXIX, 1.
Joann. XI, 53, 54.
20
21
22
23
24
IV Reg. XXII, 11, 19.
25
26
B
C
D
Footnotes
-
Jer. xxvi, 10. ↩
Chapter 54 of 75