Articulus 55
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI SEPTIMI : ET REGNAVIT REX SEDECIAS.
1
Et regnavit rex Sedecias filius Josiæ,
5
6
2 pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex. Quum enim Nabuchodonosor occidisset Joakim filium Josiæ, posuit filium hujus Joakim, scilicet Jechoniam, regem loco patris : quem, quum tribus mensibus regnasset, privavit regno, constituens patruum ejus regem, utpote Sedeciam.1 Ista frequenter jam dicta sunt, nec opus est immorari. Et non obedivit ipse, scilicet Sedecias, et servi ejus et populus terræ Judææ verbis Domini, quæ locutus est in manu, id est per ministerium et exsecutionem, Jeremiæ prophetæ.
3
Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ, et Sophoniam sacerdotem ad Jeremiam, dicens : Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. Videns Sedecias vaticinia Jeremiæ impleta in fratre suo Joakim rege, ejusque filio, tenuit Jeremiam pro vero Dei Propheta, famulo et amico : idcirco orationum ejus postulavit suffragium. Dicuntque alii, et satis verum videtur ex his quæ infra scribuntur, quod Sedecias iste in se satis pius fuit et mitis : unde infra legitur faciliter flexus, et ad Jeremiam utcumque benignus. Sed aliorum pravis consiliis fuit subversus, sicut in præsidentibus quotidie accidit. Jeremias autem libere ambulabat in medio populi, scilicet in Jerusalem; non enim miserant eum in custodiam carceris. Quo patet quod Sedecias fuit ei clementior quam Joakim. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto ad auxiliandum Sedeciæ atque Judæis, sicut ei condixerat; et audientes Chaldæi, qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem, ut rebellarent contra Ægyptios : quibus abeuntibus, Sedecias putavit eos non reversuros, misitque ad Jeremiam, quatenus oraret ne Chaldæi redirent contra Jerusalem.2
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens : Hæc dicit Dominus : Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad interrogandum me. Hæc verba dixit Jeremias præfatis nuntiis Sedeciæ, qui non solum misit eos ad Jeremiam ut oraret pro populo, sed etiam ut sciscitaretur a Deo an Chaldæi essent reversuri. Ad quod
8
9
4 Dominus per Jeremiam respondet : Ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam : quia in via mutaverunt consilium, considerantes potentiam Chaldæorum : sicque paventes regressi sunt. Nolite decipere animas vestras, dicentes : Euntes abibunt a nobis Chaldæi, ita quod ultra non redient; quia non abibunt, id est, Chaldæam non introibunt, nisi primo terram istam vastaverint. Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldæorum, et derelicti ex eis fuerint aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc : id est, quantumcumque pauci et debiles fuerint Chaldæi, vobis nihilo minus prævalebunt, quia justo Dei judicio estis plagandi, ita quod etsi illi paucissimi essent, Deus tamen corda vestra terret, illisque daret triumphum.3
10
11
D
Ergo quum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, egressus est Jeremias de Jerusalem, id est, egredi cœpit : non enim in toto exiit urbem, sicut patebit; ut iret in terram Benjamin, puta in Anathoth, sitam in sorte tribus Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium, id est, agrum quem a patruele suo emit, in possessionem coram habitatoribus Anathoth sumeret, eumque a venditore de cetero separatum monstraret. Quumque pervenisset ad portam Benjamin, id est ad portam illam Jerusalem, per quam ad terram Benjamin de Jerusalem iter fuit, erat ibi custos portæ per vices, id est in tempore et ordine suo, nomine Jerias; et apprehendit Jeremiam, dicens : Ad Chaldæos profugis, tanquam proditor populi tui. Et respondit Jeremias : Falsum est, non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum, id est, Jerias excusationi Jeremiæ non credidit. Et apprehendit Jeremiam, et adduxit ad principes. Cur non magis ad regem? Forte quia rex aliqualiter pius fuit Prophetæ, principes autem noverat crudeliores esse ad eum. Quamobrem irati principes contra Jeremiam : magis enim credebant custodi portæ quam sancto Prophetæ; cæsum eum miserunt in carcerem (forsitan flagellaverunt eum aut manibus percusserunt) qui erat in domo Jonathan scribæ. Carcer iste, ut statim patebit, pœnalissimus fuit.
Itaque ingressus est Jeremias in domum laci, id est in carcerem, et sedit ibi diebus multis, sustentatus pane tribulationis et aqua angustiæ; sed consolationes divinæ ei non deerant. Discamus ergo exemplo tanti Prophetæ, saltem parva et modica ad breve tempus æquanimiter ferre, præsertim quando meremur, si ob imperfectionis nostræ miseriam, magna diu propter justitiam pati non possumus.
Mittens itaque rex Sedecias, tulit eum, id est, Jeremiam de carcere deduci, atque ad se duci præcepit, idque occulte, ne offenderet principes sui palatii. Et interrogavit eum in domo sua abscondite : Putasne est sermo a Domino? id est, revelavit tibi Deus aliquid de his quæ superventura sunt nobis? Et dixit Jeremias, Est. Et ait : In manu regis Babylonis traderis. In hoc patet constantia Jeremiæ atque justitia, quod in tantis tribulationibus tam absolute locutus est regi, quod ei molestissimum fuit audire. Non ergo propter humanum favorem sive pavorem recedamus a veritate, nec viam justitiæ relinquamus, nec alicui adulemur.
Et dixit Jeremias ad regem : Quid peccavi tibi et servis tuis, id est principibus, quia misisti me in domum carceris? Principes enim fecerunt hoc, rege permittente. Idcirco et regi adscribitur, qui tenebatur hoc impedire : quoniam rex debet esse quasi viva lex et animata justitia, suosque subditos ab injustitia, præsertim a pauperum ac justorum oppressione, reprimere. Ubi sunt prophetæ vestri, videlicet pseudo, qui prophetabant vobis, Non veniet rex Babylonis super vos? quasi dicat : Ad oculum patet, quod ego ex Deo locutus sim, et illi mentiti sint. Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex, et ne me remittas in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi, scilicet in carcere ejus, propter loci horrorem et pœnam. Itaque viri sancti possunt vicissim persecutionum suarum petere relevamen, salva triplici veritate, videlicet vitæ, doctrinæ, atque justitiæ.
Præcepit ergo Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulum carceris, scilicet superius in loco mitiori, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, id est præter seu ultra pulmentum, ita quod utrumque ministrabatur ei quotidie, donec consumerentur omnes panes civitatis Jerusalem.4 Et mansit Jeremias in vestibulo carceris. In quo ostenditur aliqualis pietas Sedeciæ, qui tamen secundum veram justitiam debuit Jeremiam tanquam innocentem omnino dimittere. Sed ne principes suos offenderet, in vestibulo carceris clausit Prophetam. Tales sunt multi, qui volunt dominis duobus servire, Deo et mundo placere, atque ubique gratiosi parere :5 quos constat errare, et a tramite æquitatis sæpissime deviare.
Footnotes
Chapter 55 of 75