Skip to the text

Articulus 56

ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI OCTAVI : AUDIVIT AUTEM SAPHATIAS FILIUS MATHAN.

1

AUDIVIT autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias, etc., sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum. Poterant enim habitatores Jerusalem vestibulo carceris propinquare, vel ingredi circa hoc: quibus Jeremias mala imminentia prædicavit, dicens: Quicumque manserit in civitate hac, non tradens se manibus Chaldæorum, aut fugiens, morietur gladio, et fame, et peste, id est aliqua harum plagarum. Quod non est de omnibus illic manentibus, absolute intelligendum: nam quidam eorum manserunt viventes, sicut et Sedecias rex, cui jam dixit Propheta, In pace morieris.1 Sed est distributio pro generibus singulorum: et ideo ait, Quicumque, quoniam comparative loquendo, paucissimi evaserunt: quod autem modicum est, pro nihilo reputatur. Qui autem profugerit ad Chaldæos, vivet; et erit anima, id est vita ejus, seu ipse vivens, quasi spolium. Nam et animæ ceterorum immortales fuerunt.

2

4

Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste. De industria enim, id est malitiose et callide, dissolvit manus virorum bellantium, id est, corda habitatorum ac pugnatorum Jerusalem perterret, sicque robur eorum debilitat, et tremulas efficit manus. Passio namque timoris, vires dissolvit, infrigidat, et tremorem inducit. Siquidem homo iste, scilicet Jeremias, non quærit pacem populo huic, sed malum, id est, rei publicæ adversatur. Et dixit rex: Ecce in manibus vestris est, id est, potestatem do vobis in eum. Et in hoc peccavit mortaliter, quod virum innoxium tradidit morti, quanquam hoc egerit timore humano, ne suos offenderet. Obedire autem oportet Deo magis quam hominibus.2

5

A

Nec enim fas est regem, scilicet me, vobis quidquam negare. Quod falsum fuit, quia contra justitiam voluntatemque Dei, nulli acquiescendum est, præsertim inferiori ac subdito. Imo talis, si erret, instruendus increpandusque est, non fovendus in malo. Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ, et submiserunt funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum, ut dira longaque morte moreretur ibidem fame et luti oppressione. Descendit itaque Jeremias in cœnum. Ecce quanta vir iste sanctissimus passus est propter justitiam. Erubescat ergo infelix impatientia nostra.

B

Audivit autem Abdemelech Æthiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum, et locutus est ad regem: Domine mi rex, malefecerunt viri isti contra Jeremiam; non sunt enim ultra panes in civitate. Per quod patuit verbum quod Jeremias dixit, eos fame perituros. Præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi: Tolle hinc triginta viros, et leva Jeremiam de lacu. Innotescit ex his, quod Sedecias fuit vir mollis, et cito hinc inde flexibilis. Dixitque Abdemelech ad Jeremiam: Pone veteres pannos sub cubito manuum tuarum et super funes. Fecit ergo Jeremias sic. Et extraxerunt Jeremiam funibus de lacu. Mansit autem Jeremias in vestibulo carceris, ne in oculis principum appareret.

C

Et misit rex, et tulit ad se Jeremiam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini. Erant quippe ante templum tria ostia. Primum et exterius, fuit ostium atrii mulierum; secundum, atrii virorum; tertium, atrii sacerdotum, ad quod adductus est Jeremias. Et dixit rex ad Jeremiam: In-

6

7

8

9

10

12

13

14

15 terrogo te sermonem, ne abscondas a me aliquid. Dixit autem Jeremias: Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? Et si consilium tibi dedero, non me audies. Ex divina equidem revelatione noverat Jeremias, quod Sedecias sibi non acquiesceret.

16

Juravit ergo rex Jeremiæ, clam dicens: Vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc, id est, animas nostras creavit, et vitam seu voluntatem istam donavit, si occidero te: id est, non occidam. Et dixit Jeremias ad Sedeciam: Hæc dicit Dominus: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, id est, tu ipse incolumis permanebis, et civitas hæc non succendetur, et salvus eris tu et domus tua, id est tua familia. Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas hæc in manus Chaldæorum, et succendetur, et tu non effugies de manu eorum.

17

18

19

Et dixit Sedecias ad Jeremiam: Solicitus sum, id est, timore anxior, propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eorum, a Chaldæis vel alio modo, et illudant mihi, me viliter molestando, aut turpiter occidendo. Respondens autem Jeremias, dixit ei: Non te tradent Chaldæi in manus Judæorum istorum. Audi, quæso, vocem Domini, quam loquor ad te de exeundo ad Chaldæos, et bene tibi erit, et vivet anima tua: secundum modum expositum.

20

21

22

Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus, id est, quem revelavit mihi implendum in te: Ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda, id est in domo tua, o Sedecia, educentur ad principes regis Babylonis. Chaldæi enim, capta Jerusalem, intraverunt palatium, et feminas eduxerunt captivas. Et ipsæ dicent tibi, quum te viderint captum et exoculatum: Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te viri pacifici tui. Hoc quidam exponunt de pseudoprophetis, qui consilium dederunt regi resistendi Chaldæis, et pacem et securitatem ei denuntiaverunt. Potest quoque exponi de rege ac plebe Ægypti, qui Sedeciæ atque Judæis promiserunt auxilium contra Chaldæos, sed nihil juverunt. Generaliter quoque accipi potest de cunctis quorum persuasione Sedecias ad resistendum fuit inductus atque seductus. Demiserunt te in cæno, id est, ad magnam dejectionem te perduxerunt, et in lubrico pedes tuos, id est, ad ruinam et ad vacillationem te deduxerunt. Quod moraliter exponi potest de universis qui aliorum adulatione, promissione, seu qualibet instigatione molliti, justitiæ se opponunt, et cadunt ac pereunt: qui demerguntur in cæno vilissimæ iniquitatis, et affectiones suas ponunt in lubrico, hoc est in rebus labentibus ac terrenis, non in summo et incommutabili bono. Oremus igitur cum Psalmista: Eripe me de luto, ut non infigar. Denique præhabita verba locutæ sunt mulieres domus Sedeciæ contra eum, insultando eidem ex impatientia et mærore, eo quod ejus impietate ipsæ ad tantam devenerint calamitatem. Sed et viris pœnalissimum est, quod eorum uxores hostium exponuntur libidini.

Ps. LXVIII, 15.

24

25

26

Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam: Nullus sciat verba hæc, nullus videlicet habitatorum Jerusalem pro præsenti. Timuit enim Sedecias principum indignationem. Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et dixerint tibi, Indica nobis quid locutus sis cum rege, dices: Prostravi preces meas coram rege, id est, humiliter rogavi, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer, id est ad carcerem qui est in domo illius. Jeremias autem ita respondit principibus, nec tamen mentitus est. Intelligendum est namque, quod Jeremias id utique postulavit, sicut et præcedenti capitulo id ipsum efflagitasse describitur. Mansit ergo Jeremias in vestibulo carceris, usque ad diem quo capta est Jerusalem.

Jer. XXXVII, 19.

28

Footnotes

  1. Jer. xxxiv, 5. ↩

  2. Act. v, 29. ↩

Chapter 56 of 75