Articulus 57
EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI NONI : ANNO NONO SEDECIÆ REGIS JUDA.
ANNO nono Sedeciæ regis Juda, venit Nabuchodonosor et omnis exercitus ejus, et obsidebant Jerusalem. Undecimo autem anno Sedeciæ aperta est civitas, per violentiam Chaldæorum exteriorem murum ejusque portas frangentium : non enim habitatores Jerusalem eam aperuerunt. Et ingressi sunt principes regis Babylonis.1 Rex autem Nabuchodonosor non erat tunc cum eis, ut statim patebit. Et sederunt in porta media, quæ scilicet erat inter duos muros exteriores; volueruntque ceteras portas destruere. Jerusalem autem circumdata fuit triplici muro. Quumque vidisset eos Sedecias et omnes bellatores secum tunc exsistentes, fugerunt, et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis : quia hæc via fuit in horto ipsius, vel duxit ad eum; et per portam quæ erat inter duos muros civitatis. Et dicunt nonnulli, quod fuerat ibi porta intrandi subterraneam viam, cujus egressus fuit remote ab urbe, per quam rex et ejus ministri fugerunt. Ista quarto Regum libro plenius scripta sunt. Et ad ista prophetice designanda, præcepit Dominus Ezechieli perfodere parietem, egredique per eum, et vasa transmigrationis ferre in humeris, prout in Ezechiele diffuse describitur.2
Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, id est deserti quod fuit prope Jericho. Unde scriptum est quarto Regum, quod in planitie Jerichontina fuerit comprehensus.3 Et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor in Reblatha, id est urbem quæ alio nomine dicitur Antiochia; et locutus est ad eum judicia, id est increpatoria et dijudicatoria verba, reprehendendo eum de fœderis fractione, infidelitate, rebellione, perjurio. In Scholastica historia fertur, quod dixit ad Sedeciam : Deus tuus, qui odio habet iniquitatem tuam, tradidit te in manus meas. Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis ejus : quod fuit ei ineffabiliter grave videre; et omnes nobiles Juda, id est majores ac principales populi Juda simul captos cum Sedecia. Oculos quoque Sedeciæ eruit per ministros, et vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem. Unde ab Ezechiele fuit prædictum : Babylonem intrabit, et ipsam non videbit.4
Domum quoque regis, id est palatium, et domum vulgi, id est domus vulgarium, incenderunt Chaldæi, et murum Jerusalem subverterunt, id est tres muros ipsius. Et reliquias populi Judæorum quæ remanserant in civitate Jerusalem, et profugos qui transfugerant ad eum, id est ad regem Babylonis, et superfluos vulgi Judaici transtulit Nabuzardan magister militum regis Babylonis in Babylonem. Et de plebe pauperum, scilicet Judæorum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan in terra Juda, ut colerent eam; et dedit eis vineas et cisternas in die illa, ut regi Babylonis servirent, tributumque solverent per Godoliam eis præfectum, ut infra dicetur.
Præcepit autem Nabuchodonosor de Jeremia magistro militiæ : Tolle illum de vestibulo carceris, et pone super eum oculos tuos, id est, clementer te habe ad eum; nihilque ei mali facias, sed ut voluerit, sic facias illi. Æstimandum est autem quod Chaldæi, rege suo absente, ingressi Jerusalem, et invenientes ibidem virum quemdam clausum, scilicet Jeremiam, intelli-
11
12 gentesque causam, retulerunt negotium istud ad regem suum in Reblatha, qui tunc, Deo ordinante, præcepit magistro militiæ, sicut jam dictum est; tuncque magister iste et ceteri optimates seu principes regis Babylonis, miserunt servos suos, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, sicut in textu habetur; et tradiderunt eum Godoliæ, quem rex Babylonis præfecit Judææ, ut intraret domum Godoliæ, et habitaret in populo, id est inter Judæos in terra cum Godolia relictos.
Ad Jeremiam autem factus fuit sermo Domini, quum adhuc clausus esset in vestibulo carceris : Vade, et dic Abdemelech Æthiopi : Hæc dicit Dominus :5 Ego*,* ego inducam*, id est, opere adimplebo, sermones meos de vastitate Jerusalem prophetice prænuntiatos,* super civitatem hanc in malum supplicii, et non in bonum liberationis*;* et erunt in conspectu tuo in die illa : id est, tempore vastitatis et destructionis Jerusalem, videbis impleri hæc verba, erisque memor sermonum meorum. Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas*, videlicet Chaldæorum.* Sed eruens liberabo te; et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem*, id est, sanus manebis, vel in æternum salvaberis,* quia in me habuisti fiduciam*. Hæc fuit specialis et maxima ratio suæ liberationis, confidentia quam habuit in Deo. Meruit quoque id ipsum per aliqua opera bona, præsertim quod de liberatione Jeremiæ a lacu, tam sollicitus fuit. Præterea verba hæc omni in Deo speranti dicuntur, qui si constanter speret, sortitur salutem, juxta illud in Psalmo :* Adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos, et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos*;6 quia speraverunt in eo.*
Præterea Sedecias ejusque principes ac ministri, speciem gerunt inobedientium Christianorum, qui regi confusionis diabolo traduntur : a quo et filii eorum spirituales seu subditi, spiritualiter occiduntur, dum ejus tentationibus acquiescunt. Diabolus quoque oculos eruit Sedeciæ, eumque ligat compedibus : quia iniquorum prælatorum ac principum Ecclesiæ corda vehementer excæcat, impietatis vinculis stringit, et in infernum transmittit.
Footnotes
Chapter 57 of 75