Skip to the text

Articulus 58

EXPLANATIO CAPITULI QUADRAGESIMI : SERMO QUI FACTUS EST AD JEREMIAM A DOMINO.

SERMO qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, id est de civitate sic dicta, quia usque ad locum illum Jeremias a Jerusalem venit cum captivis Judæis, compatiens eis; quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, scilicet captivorum, qui migrabant de Jerusalem, et ducebantur in Babylonem.

Tollens ergo magister militiæ Jeremiam, id est, a grege captivorum separans eum, ut juxta imperium Nabuchodonosor regis honorifice eum tractaret, dixit ad eum :1

Dominus Deus tuus locutus est malum hoc pœnale super locum istum, quia peccastis Domino. Quod ait, Peccastis, non ad Jeremiam, sed ad alios refert. Sed unde huic gentili notitia Dei Israel, et quod ipse per Prophetas ista fuerit prælocutus, quod item ipse Dominus propter Judæorum peccata eos Chaldæis tradiderit? Ad quod dici potest, quod etiam dominus ejus rex Nabuchodonosor ista cognovit; et forte a tempore captivitatis Joakim, talia didicerunt ex relatione Judæorum in Babyloniam translatorum, inter quos Daniel et tres socii ejus fuerunt, qui in regis Babylonis steterunt palatio :23 a quibus potissime eos ista intellexisse opinor.

4

Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis. Asserunt quidam, quod ministri regis Babylonis solverunt Jeremiam a catenis quibus ligaverunt eum Judæi et rex Juda, in ipsa Jerusalem; sed Jeremias cum Judæis ligatis et catenatis egrediens, supposuit collum suum catenis eorum, quantum valebat : et ab istis catenis fertur nunc a magistro militiæ liberatus. Verumtamen ex ordine textus magis videtur, quod Jeremias adductus sit usque ad magistrum militiæ cum prioribus vinculis. Neque enim magister militiæ per se ipsum tulit eum de carcere, sed per famulos suos, ut patuit præcedenti capitulo. Si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te, id est, benefaciam tibi ibidem juxta regis mei edictum. Si autem displicet tibi venire mecum, reside hic in Judæa. Ecce omnis terra in conspectu tuo est : id est, libertatem habes manendi in quocumque Judææ loco volueris. Habita apud Godoliam, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Juda, jam in potestatem regis Babylonis redactis. Godolias iste fuit natione Judæus, et (ut dicitur) ad Chaldæos transfugit, sicut et alii multi, de consilio Jeremiæ.

5

Dedit quoque ei Jeremiæ magister militiæ4 cibaria et munuscula, et dimisit eum, non sine grandi honore, tanquam Dei amicum ac sanctum prophetam : quo demonstratur perversitas regum ac populi Juda, quod rege Babylonis ejusque principe credentibus, atque honorem deferentibus Jeremiæ, ipsi persecutionem intulerunt eidem. Venit ergo Jeremias ad Godoliam in Maspha. Hoc ex divina inspiratione fecit Propheta. Et habitavit cum eo.

6

Quumque audissent omnes principes exercitus Judæorum, qui dispersi fuerant per regiones, id est in provinciis Judææ vicinis, ad quas timore Chaldæorum fugerunt, quod præfecisset rex Babylonis Godo-

7 liam terræ Judææ, et quod commendasset ei viros, et mulieres et parvulos, etc., venerunt ad eum, Ismael filius Nathaniæ, et Johanan, etc. Et juravit eis Godolias, dicens : Nolite timere servire Chaldæis; habitate in terra, etc. Cum juramento asseruit, quod secure habitarent in Judæa, dummodo servirent Chaldæis. Ecce ego habito in Maspha, ut respondeam præcepto Chaldæorum qui mittuntur ad nos. Quasi dicat : Nullus erit vobis molestus, et si opus fuerit, respondebo pro vobis. Manete

8

9

10 in urbibus quas tenetis, id est, quas nunc tute obtinere potestis. Sed et omnes Judæi qui erant in Moab, et in finibus Ammon, etc., id est Judæi inter Moabitas, Ammonitas, Idumæos, ac ceteras nationes dispersi, audito quod, etc., id est, auditis quæ de præfectione Godoliæ jam dicta sunt; venerunt ad eum, malentes in terra natali quam alibi demorari, et collegerunt vinum et messem multam nimis. Non enim Chaldæi Judæam eatenus destruxerunt, quin ea quæ remanserunt de vineis, agris, atque olivis, suffecerint copiose his paucis Judæis ad Godoliam collectis.

11

12

C

Johanan autem filius Caree et omnes principes, scilicet socii ejus, ad Godoliam dixerunt : Scito quod Baalis rex filiorum Ammon, misit Ismael filium Nathaniæ : de quo Ismaele paulo ante dictum est, quod venit, quemadmodum et Johanan, ad Godoliam.5 Unde Johanan tanquam vir acutus, consideravit aut percepit machinationes Ismaelis. Percutere animam tuam, id est te ipsum occidere, sumendo partem pro toto, juxta consuetudinem Scripturarum. Dicunt aliqui, quod Ismael iste, qui dudum ad regem Ammonitarum confugit, de consilio regis illius quæsivit occidere Godoliam, quia rex Ammon optaverat obtinere Judæam, tunc desolatam. Alii asserunt, quod Ismael ex proprio animo istud concepit, invidens Godoliæ principatum Judææ, quia Ismael hic fuit de semine regum Juda. Et non credidit eis Godolias, quod scilicet Ismael in tanta desolatione Judææ, tantum committeret scelus. Joha-

13

14

D

15 nan autem dixit seorsum ad Godoliam : A Et ait Godolias : Noli facere verbum hoc; Ibo et percutiam Ismael, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, id est te, sumendo partem pro toto, et dissipentur, id est, hinc inde dispergantur, et pereant omnes Judœi qui congregati sunt ad te. falsum enim loqueris de Ismael. Quamvis benefecerit Godolias, non statim credendo omni spiritui, incaute tamen se habuit, quod non melius se observavit, nec rem diligentius investigavit.

Footnotes

  1. Jer. xxxix, 11, 12. ↩

  2. Dan. i, 6, 4. ↩

  3. Dan. 1, 6, 4. ↩

  4. Jer. xxxix, 13, 14. ↩

  5. vers. 8. ↩

Chapter 58 of 75