Skip to the text

Articulus 59

EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI PRIMI : ET FACTUM EST IN MENSE SEPTIMO.

1

ET factum est in mense septimo anni captivitatis Sedeciæ, destructionisque templi, venit Ismael de semine regali, regum scilicet Juda : fuit enim natione Judæus; et optimates regis, forsitan Ammonitarum, a quo fuerat missus, et decem viri cum eo. Dicunt quidam, quod plures erant cum eo, sed decem tanquam principales exprimuntur; sed hoc certum non est. Ad Godoliam; et comederunt panes simul in Maspha. Godolias namque splendide eos recepit atque refecit, nil suspicans mali. Per panem autem in Scripturis omne genus alimenti exprimitur. Surrexerunt autem Ismael et decem viri cum eo, et interfecerunt Godoliam. Omnes quoque Judœos qui erant cum Godolia, et Chaldœos qui reperti sunt ibi : vicissim enim mittebantur Chaldæi ad Godoliam, ut de principatu suo redderet regi Babylonis rationem; et viros bellatores exsistentes ibidem, percussit Ismael. Ex quo sequi videtur, quod multo plures quam decem viros habuerit secum. Sed in Scholastica historia dicitur, quod dormientibus post prandium Godolia ceterisque convivis, percusserit eos Ismael iste crudelissimus et nefandus.

2

3

4

5

Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo sciente extra civitatem et locum ubi istud commisit, venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squalentes; munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. Omnes isti fuerunt de populo Judæorum seu Israel : qui ex tristitia fecerunt sibi barbam radi, et vestimenta sua sciderunt propter miserias quæ acciderant Judæis; veneruntque ut munera sua Deo offerrent in domo Domini, id est in templo Jerusalem, secundum quosdam, ita quod viri isti quando de locis suis egressi sunt, nondum noverunt templum et Jerusalem esse incensa, in via tamen id audierunt. Aliis autem videtur, quod quia templum incensum fuit quinto mense, et isti venerunt septimo mense, jam dudum perceperunt templi destructionem :1 idcirco per domum Domini, intelligunt domum in qua asserunt Godoliam ædificasse altare Deo, destructa Jerusalem.

C

Egressus ergo Ismael in occursum eorum de Maspha, quia a longe vidit aut percepit eos venire, incedens et plorans ibat : quod simulatorie fecit, ut viri illi putarent eum de Judæorum adversitate dolere, sicque crederent sibi. Dixit ad eos : Venite ad Godoliam. Qui quum venissent ad medium civitatis Maspha, interfecit eos. Ex quo sequi videtur, quod plures quam decem erant cum Ismael. Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael : Noli occidere nos, quia habemus thesaurum in agro, scilicet absconditum, frumenti et hordei et olei et2

6

7

8 mellis. Et non interfecit eos, non pietate, sed cupiditate, quia sine eorum ducatu putavit se hanc copiam rerum invenire non posse. Porro an viri isti confinxerint ista, ut tali mendacio evaderent mortem, certum non est. Lacus autem in quem projecit Ismael omnia cadavera virorum quos interfecit propter Godoliam, ipse est quem fecit Asa rex Juda propter Baasa regem Israel :3 de quorum inimicitia et compugnatione scriptum est plenius tertio Regum. Et captivas duxit Ismael omnes reliquias populi Judæorum, quæ erant in Maspha, scilicet filios regis Sedeciæ, et universum populum qui remanserat in Maspha, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiæ, Godoliæ. Nec obstat quod jam dictum est, quemadmodum Ismael universos Judæos qui erant cum Godolia in Maspha, occidit : hoc enim de eis dicitur, qui cum Godolia erant in domo ejus atque convivio. Hic autem per Maspha, intelligitur locus hinc inde vicinus loco seu habitaculo Godoliæ.

Audivit Johanan et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum quod fecit Ismael; et assumptis universis viris sibi subjectis ac sociatis, profecti sunt ut bellarent adversus Ismaelem, et invenerunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gabaon. Circa quas aquas pueri Joab et Abner leguntur contra se pugnasse, et pariter cecidisse.4 Quumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismael, id est capti ab eo, Johanan et principes, lætati sunt, videntes se eruendos de manibus Ismaelis, qui voluit eos secum ducere ad regem filiorum Ammon. Et reversus est omnis populus quem ceperat Ismael, in Maspha. Ismael autem fugit cum octo viris, duobus de decem occisis aut debilitatis. Tulit ergo Johanan et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismaele de Maspha : quia ut jam dictum est, reliquiæ istæ viso Johanan, redierunt de Gabaon in Maspha; sicque reduxit eas Johanan de Maspha ad se, quas primo reduxerat de Gabaon. Et abierunt Johanan et principes cum præfatis reliquiis populi, et sederunt peregrinantes in terra Chanaan, id est in terra Israel, quæ olim dicta est terra Chanaan, Chananæis in ea manentibus, ut introirent

Ægyptum a facie Chaldæorum. Timuerunt equidem a Chaldæis occidi, eo quod Ismael vir Judæus, occidisset Godoliam officialem regis Babylonis, aliquos quoque Chaldæos cum eo.

Footnotes

  1. IV Reg. xxv, 8, 9. ↩

  2. I Joann. iv, 1. ↩

  3. 9 * percussit III Reg. xv, 16-22. ↩

  4. II Reg. II, 13-16. ↩

Chapter 59 of 75