Articulus 60
EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI SECUNDI : ET ACCESSERUNT OMNES PRINCIPES BELLATORUM.
ET accesserunt omnes principes bellatorum, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum; dixeruntque ad Jeremiam: Ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, qui licet sit omnium Deus, specialiter tamen tuus propter præcipuam tuam devotionem ad eum, et maxima ejus beneficia super te; et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus. Quamvis enim tenderent fugere in Ægyptum, voluerunt nihilo minus de hoc Dei oraculum consiliumque inquirere. Dixit autem ad eos Jeremias: Audivi, id est, quod rogastis me, faciam; ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra, id est juxta modum et formam vestræ petitionis. Omne verbum quodcumque respon- derit mihi, indicabo vobis. Quasi dicat: ulta, placatur. Nolite timere a facie regis Babylonis, quia vobiscum sum ego per gratiam defensionis, dummodo in terra ista manseritis.
Vultis etiam facere quod Dominus mihi responderit? Jeremias autem tam familiaris exstitit Deo, quod non dubitavit quin cito ab eo responsum acciperet. At illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, id est fidelitatis, quæ est pars justitiæ: quam homo potissime Deo tenetur in tantum, ut gravius sit frangere votum, quam crimen perjurii; si non, id est imo, juxta omne verbum in quo miserit te Deus tuus ad nos, sic faciemus, sive bonum est, sive malum, id est, sive sit prosperum, sive pœnale et asperum. 5 11
Si autem dixeritis, Ad terram Ægypti pergemus, audite verbum Domini: Si intraveritis Ægyptum, gladius quem formidatis, id est gladius Chaldæorum, ibi comprehendet vos, et ibi moriemini. Littera ista difficultatem non habet. Omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, morientur gladio et fame et peste, id est aliqua harum plagarum. Quod si distributio ista stare non potest pro singulis generum, accipienda est pro generibus singulorum. Rex autem Babylonis post in brevi vastavit Ægyptum, et Judæos exsistentes ibidem. Sicut conflatus est furor meus, id est, rigor justitiæ meæ debacchatus est, super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos, quum ingressi fueritis Ægyptum, id est, zelus justitiæ meæ ultionem diram exercebit in vobis; et eritis in jusjurandum, id est, forma jurandi per exsecrationem, sumetur a vobis ob nimiam vestram calamitatem, ita quod multi sic jurabunt: Nisi id fecero, patiar quod passi sunt Judæi ad Ægyptum confugientes; et in stuporem, ita quod homines de miseriarum vestrarum magnitudine mirabuntur. 13-16 17
Quum autem completi essent dies septem, vel decem, ut Lyra asserit in Hebræo haberi: infra quos dies Jeremias intentus fuit orationi pro habenda revelatione divina. Quod si tantus Dei vates tam multis diebus orationi instabat pro una responsione, quid est quod nos imperfectissimi atque pauperrimi, tam cito ab orationis studio fatigamur atque cessamus, dum non statim ad libitum exaudimur? Factum est verbum Domini, id est divina responsio, ad Jeremiam. Vocavitque Johanan, et principes, et populum; et dixit ad eos: Hæc dicit Dominus: Si quiescentes a peccati tumultu et proposito eundi in Ægyptum, manseritis in terra hac, ædificabo vos, id est, de necessariis providebo vobis, et non destruam, id est, per Chaldæos interfici non permittam; jam enim placatus sum super malo quod feci vobis, id est, peccata vestra, secundum quod sufficit pietati meæ, satis jam ultus sum, ita quod mala pœnalia vobis illata, iram meam quasi exstinxerunt. Loquitur autem Deus more hominis, qui injuria sibi illata, ad libitum 18 19
Consequenter Jeremias admonet eos ne intrent Ægyptum, eo quod Dominus ista locutus est; et quia miserunt Jeremiam ad Deum pro habendo consilio, et quoniam juraverunt quod verbo Domini obedirent; et item quia nisi sic fecerint, male omnino habebunt: ex quibus residuum hujus capituli clarum est. 20 22
5
6
7
8-10
B
C
D
22
Chapter 60 of 75