Articulus 61
EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI TERTII : FACTUM EST AUTEM QUUM COMPLESSET JEREMIAS, ETC.
1
2
3
5-7
FACTUM est autem quum complesset Jeremias loquens ad populum Judæorum universos sermones Domini, etc., quod scilicet remanerent in terra Judææ, nec ingrederentur Ægyptum; dixit Azarias, et Johanan, et omnes viri superbi, imo multum superbi, qui tot tribulationibus non erant humiliati, et insuper sanctum Prophetam tam contumeliose affati sunt, secundum quod subditur: Mendacium tu loqueris; non misit te Dominus Deus noster, dicens, Ne ingrediamini Ægyptum.
Sed Baruch te incitat adversum nos, ut tradat nos manibus Chaldæorum. Viri isti reputabant Jeremiam hominem simplicem, non malitiosum: ideo a Baruch ejus notario et amico dixerunt eum callide informatum. Denique horum superborum malitiam multi sequuntur, qui aliquid facturi, primo a sapientibus et devotis quærunt consilium, adstruentes se eorum informationem recepturos; sed quum ea ab his audiunt, quæ sæpe carnalitati aut perversitati seu propriæ voluntati contraria sunt, indignantur, neque assentiunt: quin potius tales errare, mentiri, aut callide seu malitiose loqui existimant.
Sed tollens Johanan, et principes, universos reliquiarum Juda, et filias regis, et Jeremiam, et Baruch, ingressi sunt terram Ægypti. Dicunt aliqui, quod Jeremias ex compassione ivit cum eis; alii, quod coactus. Et venerunt usque ad Taphnis urbem præcipuam in Ægypto. Quia enim rex Ægypti adversarius fuit regis Babylonis, et confœderatus regibus Juda, Joakim scilicet et Sedeciæ, putabant Judæi isti se a rege Ægypti bene tractandos, atque in ejus territorio secure mansuros; fuitque magna nimis eorum perversitas, quod Jeremiæ toties vero invento, non crediderunt.
Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens: Sume lapides grandes, et absconde eos in crypta quæ est sub muro latericio, in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus Judæis. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam, et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, quia divinæ justitiæ exsecutorem contra iniquos. Misit autem Dominus ad eum, quia divina inspiratione factum est, quod venit contra Ægyptum, in quantum divina justitia voluit per eum Ægyptiorum punire peccata. Et quantum ad hoc, intelligi potest quod angelum bonum misit, qui ei hoc inspiravit; in quantum vero rex Babylonis bonæ inspirationi propriam adjecit malitiam, ex crudelitate et cupiditate atque superbia veniendo contra Ægyptum, faciensque mala intentione quod Dominus bona intentione fieri voluit, ab angelo malo creditur instigatus. Et ponam thronum ejus super lapides istos, et statuet solium suum super eos, id est, in loco isto vel prope, tanquam victor et dominus terræ Ægypti, sedebit.
Veniensque percutiet terram Ægypti, id est Ægyptios; quos in mortem, in mortem; et quos in captivitatem, in captivitatem; et quos in gladium, in gladium: id est, quosdam occidet, quosdam captivabit, quosdam graviter vulnerabit. Et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, id est fanis seu templis idolorum. Et amicietur terra Ægypti, id est, multitudine populi regis Babylonis operietur, sicut amicitur, id est vestitur, pastor pallio suo: hoc est, exercitibus adversariorum adimplebitur.
8
9
10
11
12
13
Et egredietur inde, scilicet de Ægypto rex Babylonis, in pace, optato potitus triumpho. Et conteret statuas domus, id est templi, solis, quem Ægyptii pro Deo colebant; quæ sunt in terra Ægypti. In pluribus namque locis Ægypti fuerunt simulacra solis, præsertim in civitate Heliopoleos, quæ vocatur ab ἥλιος, quod est sol, et πόλις, civitas. Solem quoque gentiles communiter coluerunt, quem Empedocles appellavit patrem deorum atque virorum. Propterea Epiphanius et doctores communiter asserunt, quod dum Jeremias secundum divinum præceptum lapides poneret in loco præfato, exacerbati Judæi cum eisdem lapidibus lapidaverunt occideruntque eum. Unde quod de veteribus Sanctis ait Apostolus, Lapidati sunt, de Jeremia exponitur. Hebr. xi, 37.
Chapter 61 of 75