Articulus 62
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI QUARTI : VERBUM QUOD FACTUM EST, ETC.
1
VERBUM Domini quod factum est ad Jeremiam, et ad omnes Judæos qui habitabant in terra Ægypti. Verbum istud primo fiebat divinitus ad Prophetam, deinde per eum ad populum.
2 Hæc dicit Dominus : Vos vidistis corporalibus oculis omne malum pœnale, id est genera plagarum, quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda, id est urbium habitatores, et etiam super structuras; et ecce sunt desertæ, propter malitiam quam fecerunt habitatores earum, ut colerent deos alienos.
2
3
7
Et nunc hæc dicit Dominus : Quare vos fecistis malum hoc grande contra animas vestras, id est ad vestram perditionem (vobis enim, non mihi, vestra nocet iniquitas), sacrificando diis alienis in terra Ægypti? id est, quum Judæorum idololatriam puniri videritis, merito essetis emendati, idololatriamque abjicientes, et nunc econtrario imitamini illorum facinora, etiam in Ægypto deos alienos colendo; ut dispereatis, et sitis in maledictionem et opprobrium cunctis gentibus terræ, et ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judæ, id est ex grege reliquiarum Judæ exsistentium in Ægypto, nec relinquatur vobis quidquam residuum. Isti enim idololatræ, et qui sponte intraverunt Ægyptum, postea a Chaldæis ibidem oppressi fuerunt. Porro quod ait, Ut dispereatis, et, Ut intereat, intelligendum est concomitanter, non directe causaliter. Numquid obliti estis mala patrum vestrorum? quasi dicat : Non, sed ea pertinaciter continuatis.
8
7
9
11
12
14
Ideo hæc dicit Dominus : Ponam faciem meam in vobis in malum, id est, ad puniendum vos intuebor, et disperdam omnem Judam : quia omnes Judæorum reliquiæ Ægyptum ingressæ, fuerunt per Chaldæos inde deletæ, quamvis non omnes occisæ. Et assumam reliquias Judæ, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti, id est, sponte et facie obfirmata, seu animo pertinaci, eam ingressæ sunt. Et consumentur, id est morientur, omnes in terra Ægypti in gladio et fame, a minimo usque ad maximum ; et erunt in jusjurandum, et in miraculum, id est stuporem. Istud capitulo quadragesimo secundo expositum est. Et non erit qui effugiat, et revertatur in terram Juda, ad quam ipsi elevant animas suas, ut revertantur et habitent ibi. Isti namque Judæi intraverunt Ægyptum, ut ibi ad tempus peregrinarentur, deinde ad Judæam redirent, sublato Chaldæorum timore atque incursu. Non revertentur, nisi qui fugerint. Aliqui enim istorum Judæorum fuerunt ceteris meliores, et Jeremiæ magis acquiescentes, qui etiam dicuntur invite Ægyptum ingressi, sed a principibus esse compulsi: qui divinæ pietatis moderamine, Chaldæorum manus evaserunt, et post vastitatem Ægypti, in Judæam reversi sunt, quemadmodum Isaias et Ezechiel prædixerant.
Denique quam irrationabiles et obstinati fuerint hi Judæi sponte Ægyptum ingressi, subjungitur: Responderunt autem Jeremiæ omnes viri, scilicet Judæi, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis: quarum peccatum redundabat in viros, qui eas compescere a tanto debuerunt flagitio; et universæ mulieres, et omnis populus habitantium, scilicet Judæorum, in terra Ægypti: Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Dei nostri, non audiemus ex te, id est, admonitionibus quibus nos hortaris relinquere idola, non acquiescemus. Sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, id est, non verbis tuis, sed propriis verbis tribuemus effectum, ut sacrificemus reginæ cœli, id est lunæ, vel Junoni, et libemus ei libamina1, offerendo ei de materiis liquidis, sicut fecimus nos et patres nostri in urbibus Juda; et saturati sumus panibus, et bene nobis erat quando hoc fecimus. Ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare reginæ cœli, indiguimus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus. Ecce quanta fuit istorum cæcitas atque perversitas. Istorum quoque errori similis fuit perversitas Romanorum quorumdam, qui urbem suam cernentes vastari, contra Christianos clamare cœperunt ac dicere, quod ex quo sacra deorum in Roma omissa fuerunt, et cultus Christi invaluit, civitas ipsa perisset. Et hoc fuit S. Augustino occasio scribendi librum de Civitate Dei, ut ipsemet in eodem libro testatur, ubi falsitatem istorum demonstrat. Insuper feminæ feminea levitate se excusando, vel potius in malis defendendo ac justificando, adjiciunt: Quod si, pro quia, nos sacrificamus reginæ cœli, numquid sine viris nostris, id est non sine eorum consensu et communione, facimus ei, scilicet lunæ, placentas, eas offerendo eidem?
Consequenter Propheta reprehendit vanissimam responsionem istorum. Et dixit Jeremias ad omnem populum Juda præfatum: Numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda, recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus? id est, sacrificiorum quæ idolis immolastis in Judæa, ostendit se Dominus memorem, inferendo vobis pro eis debitam pœnam. Et non poterat Dominus ultra portare vos propter malitiam studiorum vestrorum, id est, propter idololatrias et cetera vestra facinora, non decuit Deum diutius differre vindictam. Sicque de Dei potentia ordinata loquendo, non potuit istud, quamvis secus sit, loquendo de ejus absoluta potentia.
Et dixit Jeremias: Hæc dicit Dominus: Vos locuti estis, dicentes, Faciamus vota nostra, id est, promissa nostra impleamus, ut sacrificemus reginæ cœli. Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, id est per me ipsum immensum et summum, quia majorem per quem veritatem protester, non habeo; quia nequaquam ultra vocabitur, id est exprimetur, nomen meum ex ore omnis viri Judæi: id est, viri isti pravissimi occidentur: quo facto, me amplius nominare, ut ante, non poterunt in jurando, in præsentique sæculo. Qui fugerint gladium, scilicet Chaldæorum, revertentur in terram Juda viri pauci. Hoc jam dictum atque expositum est. Et scient prædicti rebelles, cujus sermo compleatur, meus, an illorum. Nam in angustiis constituti, per experientiam pœnæ sibi illatæ noverunt Deum veracem, se autem mendaces. Et hoc vobis signum, quod scilicet præfatis plagis, o Judæi, in Ægypto peribitis: Ego tradam Pharaonem regem Ægypti in manu inimicorum ejus, videlicet Chaldæorum. Istud intelligendum est de signo prænosticativo futuri, non recordativo præsentis, sicut ad
20
21
22
24
25
26
28
29
30
15
16
17
18
19
B
C
D
Moysen Dominus dixit: Hoc habebis signum quod miserim te:2 Quum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Domino in monte isto. Itemque Isaias: Dabit Dominus vobis signum: Ecce virgo concipiet et pariet filium.3
Denique in eo quod ait Propheta, Non poterat Dominus ultra portare vos propter malitiam vestram, insinuat infinitam misericordiam Dei, quod quasi invitus atque coactus, peccata nostra ulciscitur, qui quantum in se est, mallet salvare quam perdere.45 Postremo, præinductis Judæis qui Jeremiæ dixerunt, Bene nobis fuit, dum sacrificavimus reginæ cœli, etc., assimilantur aliqui Christiani imperfectissimi vehementer, qui tempore suæ impiæ et mundanæ conversationis prosperantur, quumque ad vitam pœnitentialem parum conversi, et Deum colere orsi, viderint se adversitatibus exerceri, scandalizantur, et æqualiter intra se dicunt: Bene nobis fuit, quando sacrificavimus reginæ cœli et diis alienis, id est, quando rebus sæcularibus et terrenis carnalibusque inhæsimus, et creaturam magis quam Creatorem dileximus atque quæsivimus;6 ex quo autem ab hujuscemodi vita recessimus, apprehenderunt nos plurima mala. Sicque fracti et miserabiliter victi, ad vitam vertuntur priorem.
Footnotes
Chapter 62 of 75