Skip to the text

Articulus 64

ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI SEXTI : QUOD FACTUM EST VERBUM DOMINI AD JEREMIAM.

CONSUETUDO est Prophetis, ut postquam ea quæ populum suum, scilicet populum Judæorum, concernunt, descripserint, illarum gentium vastitatem prænuntient, quæ Judæis molestiam intulerunt. Ita nunc agit Jeremias, imo Spiritus Sanctus per eum. Et primo loquitur contra Ægyptios, qui Josiæ regis Juda filium captum in Ægyptum duxerunt, et populum Juda gravi afflixerunt tributo, deinde vanam eis confidentiam tribuerunt contra Chaldæos. Præmittitur autem in principio hujus capituli prologus brevis, ad sequentia pertinens. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam contra gentes. Nam consequenter fit sermo contra quinque gentes, ut patebit.

Deinde descenditur Ad Ægyptum, adversus exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti. Porro Pharao commune est nomen regum Ægypti, sicut Delphinus, regum Franciæ. Nechao autem proprium nomen est regis Ægypti, contra quem nunc sermo dirigitur. Qui exercitus vel rex Ægypti, erat juxta flumen Euphraten currentem per Babylonem, in Charcamis, id est in loco sic dicto; quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Joakim regis Juda. Deinde Ægyptiis ironice dicitur ex zelo justitiæ, quod etiam per modum propheticæ prænuntiationis intelligi potest : Præparate scutum et clypeum, ut armetis vos contra Chaldæos, et procedite ad bellum; jungite equos, ut ordinate procedant, et ascendite eos, o equites; state in galeis, id est, galeati manete, polite lanceas, acuendo eas et adornando, et induite vos loricis. Quasi dicat : Quum omnia ista feceritis, nil proderit vobis. Ideo subditur :

Quid igitur? Vidi ego Jeremias, id est, in spiritu præcognovi, et imaginaria visione conspexi, ipsos, puta Ægyptios, pavidos in congressu contra Chaldæos, et terga vertentes in bello jam inchoato; vidi et fortes eorum cæsos, id est a Chaldæis occisos. Et fugerunt conciti, id est festinantes, nec respexerunt, id est, præ festinatione et pavore retro adspicere non audebant. Non fugiet velox, id est, veloces Ægyptii effugere non valebunt, insequentibus eos Chaldæis, nec salvari, id est de manibus hostium erui, se putet fortis quivis de exercitu Pharaonis. Ad aquilonem, id est versus plagam aquilonarem, juxta flumen Euphraten victi sunt a Chaldæis, et ruerunt Ægyptii. Quod autem de eadem re loquantur Prophetæ sub eodem sermonis contextu, nunc per verba præteriti, nunc per verba præsentis, nunc per verba futuri temporis, certum est.

Quis est iste qui quasi flumen ascendit, id est, quis est iste Nechao rex Ægypti, cum copioso exercitu cum impetu contra Babylonios pergens, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus, id est, ejus phalangæ seu populi, inflante superbia, instar fluminum elevantur? quasi dicat : Quamvis cum apparatu pompatico pergat, superabitur tamen. Quod autem istud de Ægyptiis asseratur, verba pandunt sequentia : Ægyptus fluminis instar ascendit, id est, Ægypti habitatores cum multitudine ad similitudinem aquæ copiosæ contra Chaldæos procedent, et velut flumina movebuntur in pergendo fluctus, id est copiosæ turbæ ejus. Quod autem per flumina designentur exercitus regum, in Isaia ceterisque ubertim liquet Prophetis. Et dicet rex Ægypti cum exercitibus suis : Ascendens contra Chaldæos, operiam terram per multitudinem hominum ad me pertinentium, perdam civitatem et habitatores ejus, id est, Babylonem Chaldæosque destruam.

Ascendite equos, o Ægyptii, et exsultate in curribus, in quibus contra adversarios tenditis. Et procedant fortes, id est, robusti ex Ægypto contra adversarios proficiscantur. Hoc ironice dicitur, tanquam dicat : Quum fecerint ita, eis non proderit. Æthiopiæ et Libyæ tenentes scutum, id est auxiliatores Ægyptiorum exsistentes de Æthiopia et Libya, scutati, et Lydii qui erant in Lydia, arripientes et jacientes sagittas, id est validi sagittatores. Hi, inquam, procedant. Quasi dicat : Frustra hoc facient, quia et ipsi pariter a Chaldæis superabuntur. Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, id est tempus belli omnium horum contra Chaldæos a Deo præordinatum, tempus vindictæ divinæ justitiæ, ut sumat vindictam de inimicis suis, id est, peccata populorum istorum puniat per Chaldæos. Devorabit gladius, id est, gladius Chaldæorum istos occidet, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum, id est, abundantissime eorum sanguinem fundet. Victima enim Domini in terra aquilonis, id est, populus iste præfatus divino judicio adversariorum gladio offerendus, erit in prædicto loco aquilonari, juxta flumen Euphraten.

Insuper Ægyptiis ironice dicitur : Ascende in Galaad, id est in terram illam in qua medicinalia abundabant, et tolle resinam, id est medicamentum pro vulneratorum curatione tuorum, virgo filia Ægypti, id est popule Ægyptiorum. Vocatur autem tota plebs, non solum fidelium, sed infidelium quoque, Virgo filia, ad insinuandum puritatem naturæ humanæ in se, et quod Creator diligat eam amore paterno secundum id quod ab ipso sortita est, sicut jam ante plenius recolo dictum.1 Frustra multiplicasti medicamina, sanitas non erit tibi, id est, incurabiliter ab adversa-

3

4

5

6

7

8

B

C

D riis es percussa. Audierunt gentes ignominiam tuam, id est, ceteræ nationes tuam inhonestam fugam ac dejectionem perceperunt; et ululatus tuus, id est cadentium ac fugientium vox turbata, replevit terram: quia late diffusa est, et in remotis locis percepta; quia fortis impegit in fortem, id est, unus fugientium bellatorum tuorum, ad alium fugientem se trusit, ambo pariter conciderunt, id est, simul in terram collapsi sunt.

Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti. Ista vastatio totius Ægypti a rege Babylonio, facta est diu post bellum præmemoratum, ut Josephus scribit.2 Itaque Dominus ait: Annuntiate, o Prophetæ seu alii rem cernentes, Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis dicite. Postquam generaliter nominavit Ægyptum, in particulari exprimit præcipuas ejus urbes. Sta et præpara te, o tota plebs Ægypti urbiumque istarum, contra Chaldæos; quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt, id est, Chaldæi omnia ad te spectantia destruent.

Quare computruit fortis tuus? id est, robusti tui cur occisi et in putredinem versi sunt? Non stetit, id est, dejecti sunt; et subditur causa: quoniam Dominus subvertit eum, id est, Chaldæis contulit potestatem superandi Ægyptios, multiplicavitque ruentes, id est, multos Ægyptios cadere fecit, ceciditque vir ad proximum suum, id est, unus Ægyptiorum juxta alium passim ruit in prælio. Et dicent auxiliarii Ægyptiorum, videntes sic labi Ægyptios: Surgite, et revertamur de terra Ægypti, ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, videlicet ad Æthiopiam, Libyam, ac Lydiam, a facie gladii columbæ, id est regis Babylonis, cui resistere non valemus. Cur autem Nabuchodonosor columba dicatur, expositum est capitulo vicesimo quinto in fine illius.3 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti, id est, in adjutorium vestrum vocate regem vestrum, Ægyptii; tumultum adduxit tempus, id est, tempus divinitus præstitutum debellationi Ægyptiorum, adduxit tumultuantem exercitum Chaldæorum super Ægyptum. Dicitur autem tempus facere ea quæ fiunt in tempore, et ea denominant tempus: sicut quum dicitur, Dies mali sunt, et, Tempus adjuvat illum.

Vivo ego, inquit Rex universorum, Deus omnipotens, Dominus exercituum nomen ejus: quod jam supra expositum est; quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet: id est, tam vere et clare eveniet quod de Ægypto prænuntio, quam verum et clarum est, montem Thabor esse inter montes, atque Carmelum prope mare locatum. Plura autem fuisse loca nomine Carmeli vocata, docet Scriptura; sed nunc de uno eorum est sermo. Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti, id est, tu, popule Ægyptum inhabitans, ad fugam dispone te, faciendo tibi ea quæ secum ferre solent transmigrantes ac fugientes; quia Memphis, id est regia illa Ægypti urbs, in solitudine erit, id est similis deserto, habitatoribus ejus occisis, et deseretur inhabitabilis usque ad tempus.

Vitula elegans atque formosa Ægyptus, id est populus ejus indomitus ac lascivus, de quo ait Ezechiel:4 Quorum carnes ut carnes asinorum, et fluxus eorum ut fluxus equorum. Stimulator ab aquilone veniet ei, scilicet rex et populus Chaldæorum, refrenans ac domans seu pungens Ægyptios. Mercenarii quoque ejus, puta Ægypti, qui versabantur in medio ejus, quærentes lucra et commoda sua in terra Ægypti, quasi vituli saginati, id est locupletati ac lubrici, quia Ægyptus fertilissima terra est, versi sunt ad latibula, et fugerunt timore Chaldæorum, quia dies interfectionis eorum venit super eos, quos Chaldæi apprehendere potuerunt. Vox ejus, utpote exercitus hujus Chaldæorum, quasi æris sonabit, id est, magnum fragorem impetumque producet præ collisione armorum, seu vociferatione hortantium ad pugnandum; quoniam cum exercitu properabunt Chaldæi contra Ægyptum, et cum securibus venient ei, ad destruendum civitates ac machinas ejus. Quasi ligna cædentes, succiderunt saltum ejus, id est, multitudinem populorum Ægypti interfecerunt Chaldæi, sicut quis amputat ligna. Per saltum autem, qui accipi solet pro infructuosarum multitudine arborum, signantur hoc loco infructuosi ac vitiosi Ægyptii. Qui populus Ægypti vel Chaldæorum supputari non potest: quia hominum innumerabilis fuit multitudo utriusque exercitus. Multiplicati sunt super locustas, et non est in eis numerus homini certus. Per quod maxima horum multitudo insinuatur: estque hyperbolica ista locutio. Confusa est filia, id est plebs, Ægypti, et tradita in manu populi aquilonis, scilicet Chaldæorum.

Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, id est, plurimos civitatis sic dictæ in Ægypto exsistentis habitatores puniam per Chaldæos, et super Pharaonem, et super Ægyptum, quantum ad reliquas ejus urbes a Chaldæis vastandas, et super deos ejus: quia Chaldæi Ægyptiorum fana atque simulacra destruxerunt, et idolorum pretiosas rapuerunt materias, argentum et aurum; et super reges ejus, id est regulos Pharaoni subjectos. Tales enim in Ægypto fuerunt, juxta illud in Psalmo: Et dedit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.5 Et super eos qui confidunt in eo, id est in Pharaone, sperantes ejus potestate a Chaldæis defendi, quales fuerunt reliquiæ Judæorum Ægyptum ingressæ. Et dabo eos in manu regis Babylonis. Et post hæc habitabitur, id est, Ægyptus reducetur ad statum priorem, et populus ejus in ea morabitur, sicut diebus pristinis, ait Dominus: juxta illud Ezechielis: Dabo terram Ægypti desertam quadraginta annis, dicit Dominus; post finem autem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis.6

Consequenter inducitur consolatio Judæorum. Et tu ne timeas, serve meus Jacob; et ne paveas, Israel: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ.7 Totum istud capituli hujus residuum, usque ad ultimam ejus clausulam, supra etiam sub eadem fere forma verborum scriptum est, atque ibidem diffuse expositum. Quidam autem exponunt ipsum de reditu Judæorum de Babylonica captivitate; sed loco præallegato plenius super hoc dictum est. Castigabo te in judicio, id est, per temporales adversitates te paternaliter ac discrete corrigam et purgabo: quod et loco præfato prolixius recordor tractatum; nec quasi innocenti parcam tibi, id est, a malis pœnalibus non habebo te penitus supportatum, quasi omnino innocens esses, sed peccata tua in præsenti ulciscar, ne tibi videaris innoxius.

Postremo de Ægyptiorum punitione, in tribus capitulis Ezechielis, in Isaia quoque, aliisque locis Prophetarum, multa conscripta sunt, quæ hic poterant allegari.8 Sed propter brevitatem transii, præsertim quum materia non sit magni ponderis, nec fidem seu Christi mysteria directe respiciens.

27

28

23

24

25

26

Footnotes

  1. Jer. xiv, 17. ↩

  2. Ant. Jud. lib. X, c. 9. ↩

  3. Jer. xxv, 38. ↩

  4. Ezech. xxiii, 20. ↩

  5. Ps. civ, 30. ↩

  6. Ezech. xxix, 12, 13. ↩

  7. Jer. xxx, 10, 11. ↩

  8. Ezech. xxix, xxx, xxxii. ↩

Chapter 64 of 75