Skip to the text

Articulus 65

DE MORALITATE EJUSDEM CAPITULI QUADRAGESIMI SEXTI.

QUOD universitatis Creator primo de populo Judæorum, deinde de aliis locutus est gentibus per Prophetas, id signat, quod de fidelibus suis specialis cura et singularis providentia Deo sit, nihilo minus ceterorum omnium judex, provisor et Dominus ipse est. Insuper Babylon interpretatur confusio, idcirco per regem Babylonis diabolus significatur, auctor inordinationis :1 cujus invidia mors culpæ confusionis origo, intravit in orbem terrarum. Ægyptus vero caligo seu tenebræ interpretatur. Ideo per Ægyptum sive Ægyptios, sæculi amatores, vitiorum caligine involuti, intelliguntur. Per Jeremiam quoque, prædicator seu quilibet animarum pastor exprimitur. Fit itaque verbum ad Jeremiam, videlicet ad virum spiritualem hujusmodi, contra Ægyptum ejusque regem, id est contra mundanos et dominatores eorum, quod a rege Babylonis, id est diabolo et angelis ejus, sint impugnandi, vincendi, et torquendi : et hoc, juxta fluvium Euphraten, id est temporalium affluentiam rerum : qui enim volunt divites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli.2

Hinc vir spiritualis admonet istos : Præparate scutum et clypeum, id est, spiritualia arma accipite : sicut Apostolus loquitur, Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.3 Specialiter quoque per scutum intelligitur fides et propugnaculum ejus. Unde Petrus : Diabolo, inquit, resistite, fortes in fide.4 Et procedite ad bellum, contra invisibiles hostes, resistendo tentationibus et peccatis : quia ut ait Apostolus, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.5 Jungite equos, id est, bestiales motus subjicite rationis judicio ; vel, Jungite equos, id est, eos qui in via Dei fortes, veloces atque ferventes sunt, semitam mandatorum ac consiliorum instar equorum celerrimo gradu currentes, vobis in auxilium associate, ut cum Sanctis sanctificemini.6 Et ascendite, equites, id est, horum orationi, consilio et auxilio innitimini, ut ipsi vos portent ac ditent :7 quemadmodum Elias et Eliseus, currus Israel et auriga ejus fuisse scribuntur. State in galeis, id est, firmi ac longanimes estote in spe, dicente Apostolo : Galeam spem salutis assumite.8 Polite lanceas, id est, sapientiales considerationes, quibus veritatis adversarii confodiuntur et vincuntur, acuite operibusque fulcite ; induite vos loricis, id est justitia, Paulo hortante :9 Induti loricam justitiæ. Hæc enim undique circumdat ac protegit hominem.

Verum his saluberrimis documentis homines carnales, molles et effeminati non acquiescunt. Ideo subditur : Vidi ipsos pavidos ad congressum contra peccata, quia ad ardua virtutum debiles sunt ac paventes, juxta quod scriptum est :10 Illic trepidaverunt timore ubi non erat timor. Siquidem carnis macerationem per devota jejunia, vigilias in oratione nocturnas, disciplinas, increpationes, et temporales afflictiones abhorrent. Et terga vertentes, id est, virtutum exercitia fugientes. Fortes eorum cæsos, id est in anima læsos ac interfectos morte peccati. Fortes quippe sunt propria æstimatione, corporalique robore, et in actibus culpæ ; debiles vero ad ea quæ Dei sunt ac suæ salutis. Et fugerunt conciti. Conciti fugiunt, qui ab inchoatis bonis operibus cito desistunt, tentationibusque diaboli mox præbent consensum : contra quos ait Salvator :11 Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Nec respexerunt, ut se vitiorum aciei opponerent, et suam superarent acediam. Non fugiet velox, id est, isti ad peccata proclives, nec manum Dei effugient, nec rete diaboli; ejusque potestati subduntur, cujus impugnationi non renituntur. Nec salvari se putet fortis, id est, qui prætacto modo robusti sunt, salutem non consequentur : quibus per Amos Dominus comminatur : Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno;12 et peribit fuga a veloce, et fortis non salvabit animam suam. Ad aquilonem, id est in frigore vitiorum, victi sunt a diabolo, mundanis vanitatibus et concupiscentiis propriæ carnis.

Quis est iste qui quasi flumen ascendit? Quasi flumen ascendunt potentes ac divites hujus sæculi, in temporalibus floridi, exterioribusque ornati; et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus, id est, desideriorum ejus profluvia superbiæ replentur tumore. Ægyptus, id est mundi amator, fluminis instar ascendit, id est, in temporalibus prosperatur, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, id est, fluctuantes cogitationes ipsius instabiles erunt, vagæ atque ad nihilum redigentur, juxta illud primi Machabæorum : Gloria peccatoris, stercus et vermis; hodie extollitur, et cras non invenitur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.13 Item in Psalmo :14 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Et dicet : Ascendens operiam terram, id est, in divitiis, potestate et gloria dilatabor. Hoc modo avari terram operire conantur, dum multa terrarum spatia in suam redigere possessionem exoptant. Perdam civitatem et habitatores ejus. Hoc contra eos qui dominandi libidine victi, aliorum principum terras et urbes sibi ipsis per violentiam subjicere satagunt : qui cum auxiliariis suis dispereunt, secundum quod subditur :

Dies autem ille Domini, dies ultionis est : quia et nunc justo judicio sinit eos ad tempus peccare, dæmonum voluntati servire, atque innumerabilia peccata incidere (quod est maxima ira Dei); deinde pœnas infligit æternas; ut sumat vindictam de inimicis suis. Devorabit gladius, id est, divina sententia consumentur; et saturabitur, propter quod in Osee Dominus loquitur : Juxta desiderium meum corripiam eos.15 Et inebriabitur sanguine eorum, id est, copiose eos damnabit. Hinc in Deuteronomio testatur : Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis, inebriabo sagittas meas sanguine, etc. De quo et per Isaiam :16 Inebriatus est, inquit, gladius meus in excelso.17 Victima enim Domini, id est multitudo hæc reproborum, quos Deus morte æternæ miseriæ percutit, est in terra aquilonis, id est in sæculo isto nequam, seu in mundo, qui totus in maligno positus perhibetur;18 juxta flumen Euphraten, id est ubertatem abundantiamque terrenam. Euphrates enim frugifer dicitur. Hinc per Isaiam asseritur : Victima Domini in Bosra. Qui enim terrena pro cœlestibus diligunt, occisi in anima traduntur diabolo, qui dicebat :19 Sedebo in lateribus aquilonis.20

Verum ne peccatores in tanta incidant mala, consulitur omni societati eorum : Ascende in Galaad, id est in Ecclesiam, seu ad sacram Scripturam, in qua est acervus testimoniorum pro expurgatione culparum. Galaad quippe acervus testimonii interpretatur. Et tolle resinam, id est salutarem doctrinam contra peccati læsuram. Frustra multiplicasti medicamina, sanitas non erit tibi. Hoc contra eos qui sibi contra corporalem infirmitatem, læsionem vel infectionem, varia quærunt remedia; de animæ autem curatione non curant, aut minus quam dignum est curant. Idcirco sanitas vera mentalis eis non erit. Præterea vani et scioli, qui quærunt sapientes ac docti videri, et aliis multa pulchra loquuntur seu prædicant quæ ipsi non operantur, frustra multiplicant sibi medicamina Scripturarum, quibus curantur animarum vulnera, dum propriis vitiis non medentur : quibus et dicitur : Medice, cura te ipsum; et rursus, Hypocrita, ejice primo trabem de oculo tuo, deinde festucam de oculo alieno. Horum ignominia omnibus innotescet, et ululatus eorum in die perditionis terram implebit : quia fortis impegit in fortem, quando videlicet unus istorum trahit alium ad peccandum, ambo pariter conciderunt propria iniquitate, quæ ruina est animæ, juxta illud in Isaia : Erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, præcipitati.2122 Atque in Evangelio : Cæcus si cæco ducatum præbeat, ambo in foveam cadunt.

Annuntiate, o viri devoti et prædicatores idonei, Ægypto, in Magdalo, in Memphis, in Taphnis, id est in universis sæcularium hominum locis : Sta in gratia et timore, et præpara te contra aciem vitiorum et tentamenta diaboli; quia, nisi hoc feceris, devorabit gladius divinæ sententiæ vel impugnationis dæmoniacæ, ea quæ per circuitum tuum sunt, id est universam operationum tuarum congeriem, ita quod nihil proficies neque mereberis, sed peribis.

Quare computruit fortis tuus? id est, cur potens in sæculo, qui vitiorum consuetudine putrescit in anima, non stat in stabilitate virtutum? Quoniam Dominus subvertit eum, id est, justo judicio gratiam ei subtraxit, multiplicavitque ruentes, quia multos perire juste permittit. Quod videntes medici et auxiliarii animarum, invicem dicunt : Revertamur ad populum nostrum, quando videlicet cernunt se nil posse circa induratos proficere, a facie gladii columbæ, id est Christi innocentis ac simplicis (qui ait : Estote simplices sicut columbæ. Ipse enim est leo, ipse columba, secundum proprietates distinctas), ne et ipsi a Christo relicti, cum perversis pervertantur.2324 Vocate nomen Pharaonis. Hoc impiis ironice dicitur, qui dum vivunt, quærunt potentibus divitibusque placere : quibus hora mortis atque judicii juvari non poterunt; sed tum vere veniet eorum damnatio, sicut est Thabor in montibus. Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix Ægypti, id est, o anima sæcularis, de impiorum consortio ad eos qui timorati sunt, fuge : sicut Apostolus ait, Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis.25 Quia Memphis in solitudine erit, id est, congregationes carnalium divinitus deserentur.

Vitula elegans atque formosa Ægyptus, id est, mundi amator lascivus et foris decorus apparet.26 Stimulator ab aquilone, puta diabolus, veniet ei : quia quantum glorificavit se ille in deliciis, tantum iste dabit ei tormentum et luctum.27 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus, id est adulantes ac servientes mundanis, et cooperantes eis in malo, propria atque carnalia commoda requirentes, quasi vituli saginati sunt, crassi divitesve effecti, et fugerunt, non resistendo hostibus suæ salutis, quia dies interfectionis eorum spiritualis ac corporalis, venit super eos. Hos omnes succidunt diaboli de electorum grege ac vita, sicut in saltu ligna cæduntur ; multiplicatique sunt super locustas, tam reprobi qui vincuntur, quam ipsi qui tentant. Confusa est filia Ægypti, id est plebs ista mundana diabolo tradita, cujus in omnibus suggestioni consentit. Et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis. Frequenter namque contingit, ut impiis pereuntibus ac deletis, in loco eorum justi morentur.

Verum ne ex his terribilibus Dei sermonibus pusillanimitas, diffidentia, aut timor inordinatus incutiatur electis, rite subjungitur : Et tu ne timeas, serve meus Jacob, id est, o Christiane pœnitens et peccata supplantans. Jacob nempe supplantator interpretatur. Et ne paveas, Israel, id est, religiose et contemplator : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, id est de regione dissimilitudinis ac peccati, et semen tuum, id est conversationis tuæ opera, seu imitatores spiritualesque filios, de terra captivitatis tuæ, id est de præsenti exsilio, et terra peregrinationis præsentis, in qua etiam electi vicissim funibus peccatorum capiuntur ac stringuntur.2829 Et revertetur Jacob iste præfatus, de peccato ad gratiam, de via ad patriam, et requiescet in Deo ac beneficiis ejus, et prosperabitur.30 Omnia enim diligentibus Deum electis cooperantur in bonum: et jam prosperantur in bonis gratiæ, deinceps in bonis gloriæ sempiternæ. Et non erit qui exterreat eum, præsertim in patria, vel nunc formidine inordinata, quum patientiæ fortitudinisque virtutes adeptus exstiterit. Consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, id est reprobos inter quos nunc conversaris, et a quibus affligeris; te vero non consumam: quia etsi te ad tempus errare aut tribulari permitto, finaliter tamen convertam et eruam te; sed castigabo te paterna clementia, in judicio sapientiæ meæ, et juxta discretionis meæ censuram, nec quasi innocenti parcam tibi in sæculo isto, ut parcam tibi salubrius in futuro.31 Qui enim diligit filium suum, instanter corripit illum;32 et ego, quos amo, arguo et castigo.33 Idcirco qui extra disciplinam est, non filius, sed adulter reprobusque vocatur.34

Footnotes

  1. Sap. II, 24. ↩

  2. I Tim. VI, 9. ↩

  3. Ephes. VI, 11. ↩

  4. I Petr. V, 9. ↩

  5. Ephes. VI, 12. ↩

  6. Ps. xvii, 26. ↩

  7. IV Reg. II, 12; XIII, 14. ↩

  8. Ephes. VI, 17. ↩

  9. Ibid. 14. ↩

  10. Ps. XIII, 5; LI, 6. ↩

  11. Luc. IX, 62. ↩

  12. Amos II, 13, 14. ↩

  13. I Mach. II, 62, 63. ↩

  14. Ps. CXLV, 4. ↩

  15. Osee x, 10. ↩

  16. Is. xxxiv, 5. ↩

  17. Deut. xxxii, 41, 42. ↩

  18. I Joann. v, 19. ↩

  19. Is. xxxiv, 6. ↩

  20. Is. xiv, 13. ↩

  21. Is. ix, 16. ↩

  22. Ibid. ix, 16. ↩

  23. Ps. xvii, 27. ↩

  24. Apoc. v, 5. ↩

  25. II Cor. vi, 17. ↩

  26. Luc. iv, 23. ↩

  27. Apoc. xviii, 7. ↩

  28. Matth. xv, 14. ↩

  29. Matth. vii, 5. ↩

  30. Rom. viii, 28. ↩

  31. Prov. xiii, 24; ↩

  32. Eccl. xxx, 1. ↩

  33. Apoc. iii, 19. ↩

  34. Hebr. xii, 8. ↩

Chapter 65 of 75