Articulus 66
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI SEPTIMI: QUOD FACTUM EST VERBUM DOMINI.
CONSEQUENTER contra Palæstinos allophylos seu Philistæos, sermo divinus ac prophetalis dirigitur. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam [contra Palæstinos], antequam percuteret Pharao rex Ægypti Gazam urbem Philistinorum: quam aliqui dicunt ab Ægyptiis spoliatam, quoniam egressi sunt ad auxiliandum Sedeciæ regi Juda contra Chaldæos.
Hæc dicit Dominus: Ecce aquæ, id est exercitus Chaldæorum instar aquarum multarum copiosus, impetuosus, terribilis, ascendunt ab aquilone, id est de Chaldæa; et erunt quasi torrens inundans, cum tumultu et strepitu accedendo, et operient terram, scilicet Philistinorum, de qua nunc sermo, et plenitudinem ejus, urbem, id est civitates terræ istius, et habitatores ejus. Omnia enim terræ nascentia, homines et jumenta terræ istius, occupaverunt rex Babylonis et populus ejus. Juxta hanc similitudinem etiam ab Isaia de rege atque exercitu Chaldæorum prædictum est: Adducet Dominus super eos, scilicet super decem tribus Israel, aquas fluminis multas et fortes, et ibit per Judam inundans et transiens.1 Clamabunt homines, scilicet habitantes in terra Philistiim, præ angustia et dolore, et ululabunt a strepitu pompæ armorum et bellatorum ejus, videlicet regis Babylonis, a commotione quadrigarum ejus et multitudine rotarum illius. Tam fortem enim, pomposum ac sonorum apparatum exercitus et curruum Chaldæorum cernentes Philistiim, ingemuerunt ac ulularunt.
Non respexerunt patres filios manibus dissolutis, id est, tanta fuit Philistinorum angustia, quod patres populi hujus filios suos in angustiis constitutos non attenderunt: tantum quilibet habuit agere cum se ipso, omni sua tabefacta virtute, et præ timore collapsa; pro adventu diei, id est ex consideratione temporis jam imminentis, in quo vastabuntur a Chaldæis omnes Philistiim. Loquitur autem Propheta de eodem negotio jam per verba temporis præteriti, jam futuri, consuetudine prophetali. Prophetalis nempe cognitio, est resplendentia seu impressio et irradiatio quædam divinæ scientiæ, in qua cuncta quasi principaliter innotescunt, et sine differentia temporis in ipso æternitatis Nunc invariabiliter elucescunt. Et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus auxiliis suis, id est, urbem Tyri et Sidonis auxiliariosque eorum vastabunt Chaldæi : de qua re in Isaia et Ezechiele plura scribuntur. Depopulatus, id est demolitus, est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ : quia Palæstini descenderunt de gente terræ illius, de qua et Cappadoces, ut legitur in Genesi. Et in Amos Dominus ait : Numquid non Israel ascendere feci de terra Ægypti, et Palæstinos de Cappadocia ?
Is. xxiii; Ezech. xxviii.
Gen. x, 14. Amos ix, 7.
Venit calvitium super Gazam, id est tribulatio magna super Gazæ habitatores. Calvitium enim fieri consuevit in signum mœroris. Conticuit Ascalon, id est, populus civitatis hujus Philistinorum Chaldæis resistere non valebit, et reliquiæ vallis earum, id est populi ei vicini, in bassioribus locis harum urbium siti. Usquequo occideris, seu concideris ? id est, quamdiu tu, popule Philistiim, ita rues et interficieris ab istis Chaldæis? Hoc Propheta quadam compassionis affectione, et caritate et pietate dicebat, naturæ eorum (quos in spiritu vidit ruentes) compatiens : sicut et Isaias Babyloniis et Moabitis se compati profitens, Corrui, inquit, quum audirem; et, Cor meum ad Moab quasi cithara sonabit. Simili pietate Jeremias subjungit : O mucro Domini, id est, gladie Chaldæorum, divinæ instrumentum justitiæ, de quo per Ezechielem Dominus ait : Quum cœperit gladius meus volare super terram Ægypti. Usquequo non quiesces a Palæstinorum occisione tam dira? Ingredere in vaginam tuam, et refrigerare ab ultionis fervore, et sile a sonitu ictuum. Loquitur autem Propheta ad gladium rem inanimatam, non ut gladius intelligat, sed ut pietatem suam nobis insinuet, et gladius
Is. xxi, 3. Ibid. xvi, 11.
Ezech. xxvii, 10. materialiter intelligat, id est, utile aliquid nos intelligere faciat : juxta quem modum hortamur inanimata ut Creatorem benedicant ac laudent. Quod autem Propheta hæc dixerit potius ex naturali quadam compassione, quam ex illuminata et Deo se conformante ratione, insinuat subdens :
Quomodo quiescet mucro iste ab occisione præfata, quum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem urbem Philistiim, et adversus maritimas ejus regiones, id est partes hujus provinciæ juxta mare sitas, vel contra regiones Palæstinæ confœderatas ad resistendum Chaldæis, ibique condixerit illi, scilicet gladio Chaldæorum, ut istos occidat? Deus autem omnipotens omni præcipit creaturæ, quanquam per hoc quod gladio præcepisse adstruitur, intelligi queat quod Chaldæis id ipsum inspiraverit modo sæpe præhabito. Unde per Ezechielem ait : Et dixero gladio, Transi per terram.
Ezech. xiv. 17.
B De hac Philistinorum punitione Sophonias etiam breviter scribit. De quo in Isaia plura prædicta noscuntur.
Soph. ii, 1-7. Is. xiv, 28-32.
C Postremo morale hujus capituli ex præinductis frequenter patescit, et ex nominum interpretatione accipitur. Siquidem per Philistæos, qui interpretantur, libantes sanguinem, truculenti et cupidi designantur, qui aliorum bona diripiunt, labores consumunt, sanguinem fundunt. Contra hos venient principes totius confusionis et turbationis, diaboli, tanquam impetuosissima flumina, eosque operient, et in locum trahent gehennæ ululantibus miseris. Erit quoque tanta uniuscujusque istorum calamitas, ut se ipsum ferre non valens, alium quantumlibet propinquum, damnatum relevare non curet ob commodum ejus. Istis autem ceterisque in miseriis constitutis homo pius condolens, ait : Mucro Domini, usquequo non quiesces? Verum cuncta ex ordine æternæ sapientiæ ac summæ justitiæ Dei contemplans procedere, se ipsum consolatur.
Footnotes
-
Is. viii, 7, 8. ↩
Chapter 66 of 75