Articulus 67
EXPLANATIO CAPITULI QUADRAGESIMI OCTAVI : AD MOAB. HÆC DICIT DOMINUS EXERCITUUM.
HOC capitulo Propheta describit Moabitarum dejectionem. Dicuntque aliqui, quod a principio hujus capituli usque ad id, Hæc dicit Dominus, Ecce quasi aquila volabit, describatur destructio Moab per Assyrios;1 et ab illo loco, ejusdem populi vastitas per Chaldæos : quod, ut videtur, stare non potest. Jeremias enim hoc loco prophetice loquitur de futuro, non historialiter de præterito. Vastitas autem Moabitarum per Assyrios facta, diu præcessit tempus vaticinii hujus, imo et nativitatem Jeremiæ. Facta est enim per Sennacherib regem Assyriorum, qui fuit tempore Ezechiæ. Denique rex Babylonis tempore hujus prophetiæ demolitus jam fuit regnum Assyriorum. Quod autem per Sennacherib victi fuerint Moabitæ, constat ex verbis Hieronymi super Isaiam. Hinc arbitror totum præsens capitulum eam Moabitarum dejectionem prænuntiare, quæ per Chaldæos peracta est. Nec obstat quod istud capitulum in multis coincidit cum his quæ in Isaia de vastitate Moab per Assyrios facta scribuntur : siquidem civitates quas rex Assyriorum vastavit, postea rex Babylonis Nabuchodonosor cum Chaldæis oppressit.
Ad Moab, supple pertinent quæ sequuntur. Quorum punitio accidit, quia frequenter adversati sunt filiis Israel, et de eorum oppressione per Chaldæos lætati : quemadmodum et filii Ammon, quorum eadem ratione vastitas sequenti prophetatur capitulo. Unde per Sophoniam Dominus loquitur : Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. Propterea vivo ego, dicit Dominus, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha.23 Væ tem- poralis afflictionis super Nabo civitatem Moabitarum : quo nomine habitatores ejus intelliguntur; quoniam vastata est et confusa per Chaldæos, qui post destructionem regni Juda, regnum Moab debellarunt. Capta est Cariathiarim, id est civitas in terra Moab sic dicta;4 confusa est fortis, id est civitas ista robusta, et tremuit timore Chaldæorum, quibus resistere non valebat. Et non est ultra exsultatio in Moab, id est, in populo Moabitarum, ingredientibus terram eorum Chaldæis, non exsultatio, sed vehemens fuit tristitia. Contra Hesebon urbem Moab, cogitaverunt malum Chaldæi, dicentes : Venite, et disperdamus eam de gente, populum ejus interimendo seu captivando, vel ipsam demoliendo. Ergo silens conticesces, o Moab, id est, adversariis tuis repugnare aut reclamare non audebis, sequeturque gladius te, id est, Chaldæi cum gladiis fugientes Moabitas insequentur; vel, post silentium gladio ferieris.
Vox clamoris de Oronaim, id est, de civitate seu loco sic dicto procedet ac audietur clamor pereuntium Moabitarum; item vastitas et contritio magna eorumdem. Contrita est Moab, id est regio Moabitarum devicta; annuntiate clamorem parvulis ejus, id est, subditis sive juvenibus ejus dicite imminere clamorem, vel majorum ejulatum eis narrate. Per ascensum enim Luith, id est per iter civitatis sic dictæ, vel montis, secundum quosdam, plorans ascendit Moab in fletu, quoniam in descensu Oronaim civitatis hostes Moab, puta Chaldæi, ululatum contritionis Moabitarum audierunt, illum a longe percipiendo.
Fugite, o Moabitæ, salvate animas vestras, id est vos ipsos de manibus Chaldæorum: quod vel ironice ex zelo justitiæ, vel consultorie dicitur ex amore et compassione. Et eritis quasi myricæ in deserto, id est infructuosi ac miseri. Consequenter præter causas prætactas ponuntur breviter duæ aliæ causæ, quibus meruerunt Moabitæ vastari. Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus, id est in fortalitiis tuis, et in thesauris tuis, id est multitudine divitiarum, tu quoque capieris. Hæc enim fecerunt populo Moab confidentiam vanam et impiam præsumptionem. Et ibit Chamos deus seu idolum filiorum Moab, in transmigrationem, id est ad terram aliam. Chaldæi quippe idola Moabitarum propter valorem materiæ secum ad propria detulerunt. Sacerdotes ejus et principes ejus simul: quia nonnulli istorum a Chaldæis in captivitatem abducti sunt. Et veniet prædo, id est rex et populus Babylonis, ad omnem urbem Moab, et urbs nulla ex urbibus Moab salvabitur, evadendo hostium manum. Et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, id est, fructus seu habitatores vallium atque camporum terræ Moab, a Babyloniis occupabuntur. Quoniam dicit Dominus: Date florem Moab, id est, virorem ac dignitatem ipsius Moabitici populi date Chaldæis hostibus ejus, vel ipsum Moab comparate flori decidenti, quia florens egredietur, id est, populus iste dum potestate atque divitiis florens, a propriis expelletur, et pristinum florem amittet, et civitates ejus desertæ erunt a propriis incolis, et inhabitabiles ad tempus, seu destructæ.
Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter. Ad litteram sensus est, maledictum esse exercitum Chaldæorum, si punitionem Moabitarum juxta Dei voluntatem non adimpleret. Nec tamen id faciendo benedicti fuerunt, quia non recta id intentione egerunt, sed animo cupido atque crudeli. Et maledictus quicumque de bellatoribus Chaldæorum, qui prohibet gladium suum a sanguine, id est ab effusione sanguinis Moab.
Fertilis in propagatione filiorum et opibus ac fructibus terræ, fuit Moab, id est populus natus de filio Lot nomine Moab, ab adolescentia sua, id est a principio suæ multiplicationis in propria terra; et requievit in fæcibus suis, id est immunditiis vitiorum et carnalitatibus seu rebus terrenis, quæ inquinant animam, et comparatione spiritualium bonorum quasi fæces et stercora sunt spernenda; nec transfusus est de vase in vas, id est, statum suum non emendavit, nec de loco peccati ad locum pœnitentiæ transiit, et in transmigrationem non abiit, id est, per captivitatem ad aliam terram translatus non est. Idcirco permansit gustus ejus in eo, id est, sapor mentis suæ, quo ab antiquo carnalia, non spiritualia, sapuit, in ipso perseveravit: et hic sapor est amor sive affectio vel oblectatio in carnalibus et caducis; et odor ejus non est immutatus, id est, fama sive perceptio ejus, turpis et vitiosa remansit; vel, Odor, id est fœtor, quo in peccatis sorduit coram Deo, non est immutatus ad suavitatem virtutum ac famam honestam. Ex quibus constat, quod temporalium opulentia atque prosperitas, paxque carnalis, causæ sunt perseverandi in vitiis itemque diffamiis. Vexatio enim dat intellectum; et paupertas peccatorum multorum occasionem abrumpit. Loquitur quoque Propheta de populo isto sub metaphora vini, quod dum in fæcibus suis perdurat, neque de vase priore ad aliud funditur, saporem pristinum retinet et odorem, ac pejoratur.
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei, scilicet populo Moab, ordinatores, id est Chaldæos, qui superfluitatem et immoderantiam divitiarum deliciarumque Moab tollent ab eo, et ad debitam mediocritatem penuriamque reducent, et stratores laguncularum, id est occisores corporum humanorum instar lagunculæ fragilium; et sternent, id est percutient, eum, scilicet Moab, et vasa ejus, id est divitiarum repositoria, exhaurient, bona Moabitarum in usum proprium redigendo, et lagunculas eorum collident, id
Gen. xiv 37.
Is. xxviii 19. est, corpora dissipabunt. Et confundetur Moab a Chamos, id est propter idololatriam qua coluit Chamos, sicut confusa est domus Israel, id est decem tribus, a Bethel, id est propter idololatriam qua in Bethel vitulum aureum adoravit, ut tertio Regum libro habetur. Quemadmodum enim ob id decem tribus datæ sunt manibus Assyriorum, sic propter cultum Chamos traditus est populus Moab Chaldæis.5 Ex his patet, non de Assyriis loqui Prophetam eo modo quo illi a Chaldæis distinguuntur.
Insuper increpantur Moabitæ, quod suam fortitudinem jactitabant. Quomodo dicitis, o Moabitæ, Fortes sumus et viri robusti ad præliandum? quasi dicat: Nunc instante Chaldæorum invasione, patet oppositum. Vastata est Moab, id est terra illa, et civitates illius ascenderunt Chaldæi, intrando super muros, et electi, id est elegantes, juvenes ejus descenderunt in mortem, id est, a sua præsumptione usque ad mortem dejecti sunt. Prope est interitus Moab ut veniat, et malum, id est punitio, ejus velociter accurrit nimis. Cito enim post hujus vaticinii tempus vastati sunt filii Moab, tribus scilicet annis revolutis a destructione regni Juda per Chaldæos, secundum Hieronymum. Consolamini eum, scilicet populum Moab desolatum, omnes qui estis in circuitu ejus, et universi qui scitis nomen ejus, id est, populum istum et ejus potestatem agnoscitis. Dicite: Quomodo contracta est virga fortis, id est regia dignitas Moab, baculus gloriosus, id est rex seu populus iste olim inclytus et famosus? Istud vel ironice dicitur, vel compassionate, quia et qui desolato ac flenti compati se ostendit, ei efficit relevamen.
Descende de gloria, id est de pristina majestate, sede in siti, id est grandi inopia, habitatio filiæ Dibon, id est populus habitans in Dibon urbe Moab: unde Isaias scribit, Ascendit domus et Dibon;6 quoniam vastator Moab, scilicet rex Babylonis, ascendet ad te; dissipabit munitiones tuas, id est turres et fortalitia reliqua. In via sta, et prospice, habitatio Aroer, id est, popule in urbe sic dicta habitans, sta et vide hinc inde si quem videas, a quo, quid acciderit, posses percipere, quemadmodum in angustia positi facere solent.7 Interroga fugientem, et ei qui evasit rabiem Chaldæorum, dic ei, Quid accidit? Cujus responsio subditur: Confusus est Moab, id est, populus noster succubuit, quoniam victus est a Chaldæis. Ideo ululate et clamate, annuntiate in Arnon, id est oppido sic vocato, quoniam vastata est Moab, et judicium, id est ultio seu punitio justa, vel secundum judicium Dei inficta, venit ad terram campestrem, id est habitatores locorum campestrium, super Helon et super Jasa, etc., id est urbes Moab quæ nominantur in textu. Abscissum est cornu Moab, id est celsitudo ejus regalis, et brachium, id est robur, ejus contritum est.
Inebriate eum, o Chaldæi, id est, pœnis replete, utpote calice iræ Domini seu potione vindictæ divinæ justitiæ, cujus exsecutores circa Moabitas fuerunt Chaldæi. Porro particula illa, Calice iræ Domini, non est de textu. Quoniam contra Dominum erectus est Moab tumore superbiæ atque blasphemiis; et allidet Dominus manum, id est virtutem, Moab in vomitu suo, id est in dejectione et occisione ipsius Moab, qua sanguinem suum effluet, sicut inebriatus ea quæ intra se habet, per vomitum rejicit. Unde quia jam dixit, Inebriate eum, servat metaphoram, per vomitum significans mortem. Et erit in derisum etiam ipse Moab hostibus suis. Fuit enim in derisum tibi, Israel, id est, tibi tempore vastitatis tuæ ab Assyriis et Chaldæis illusit, quasi inter fures reperisses eum, id est, sicut irridetur qui inter fures deprehenditur, vel quasi ipse te inter fures invenisset, sicque a te inter fures esset repertus, per hoc quod ibidem tibi occurrisset. Propter verba ergo tua irrisoria et blasphema, quæ adversum illum, videlicet populum Israel, locutus es, captivus duceris, o Moab. Unde per Isaiam Dominus ait: Væ qui spernis, nonne et ipse sper-
Prov. III, 34. neris? Et Salomon: Illusores, inquit, Dominus illudet. Relinquite civitates proprias, fugiendo, et habitate in petra, id est, ad loca firma saxeaque latibula confugite, et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis, id est subtilioribus inaccessisque rupibus, ne vos deprehendant Chaldæi.
28 Deinde magnitudo elationis populi Moab exprimitur: Audivimus superbiam Moab: superbus est valde, scilicet in corde, in verbis, in factis, in apparatu, et in cunctis quæ eum circumstant. Ideo subditur: sublimitatem ejus in ambitione, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus in cogitando, et in appetendo, et magna de se sentiendo. Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus et arrogantiam, et quod non sit juxta eam virtus ejus, id est, non tantum se extendit sua potentia ut præsumpsit, nec fortitudo ejus tanta fuit ut æstimavit. Superbus enim quo exstat superbior, eo excæcatior invenitur: ideo non vere cognoscit se ipsum nec propriam vilitatem, et plus vero ac justo se reputat, quum a luce veritatis sit alienus. Nec juxta quod poterat, conata sit facere: id est, ea quæ vires suas excedunt, hic populus attentavit. Hoc et in Isaia habetur: Superbia ejus et arrogantia ejus et indignatio ejus, plus quam fortitudo ejus.
Is. XVI, 6. 31 Consequenter in persona propria ait Propheta: Ideo super Moab ejulabo, id est, ejus calamitatem deflebo; et ad Moab universam, id est ad totam hanc plebem, clamabo, compatiendo naturæ humanæ in tanta sanguinis effusione, naturali affectu. Naturale est namque, consorti naturæ in adversitatibus condolere: gratia autem naturam non aufert, sed perficit. Maxime autem idcirco Propheta eis condoluit, quia de populo illo, scilicet Ruth Moabitide, Christum cognovit nasciturum, juxta illud Isaiæ: Emitte Agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti, ad montem filiæ Sion. Itaque clamabo ad viros muri fictilis lamentantes, id est ad flentes Moabitas, quorum urbes clausæ fuerunt muris factis de coctis lateribus, juxta illud in Isaia: His qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. De planctu Jazer plorabo tibi, id est, de fletu populi Jazer civitatis in terra Moab, habebo materiam deplorandi te, o Moab, et, o vinea Sabama, id est, popule urbis illius. Propagines tuæ, id est filii in te habitantes et nati, transierunt mare navigio, usque ad mare Jazer, id est huic loco vicinum, pervenerunt, eundo in captivitatem; super messem tuam et vindemiam tuam prœdo irruit, id est, terræ nascentia tua exercitus Chaldæorum vastavit.
B Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo, id est, a populo Moab ablatum est gaudium quod habebat de fertilitate ac amœnitate Carmeli, qui fuit locus in Moab, alius a Carmelo Judææ. Vinum de torcularibus sustuli, dando Chaldæis virtutem destruendi vineas Moab; nequaquam calcator uvœ solitum celeuma cantabit, id est, Moabitæ, qui uvas calcare consueverunt, ultra non canent carmen illud lætitiæ, quod uvis expressis et vino abundante, consueverunt cantare. De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, id est ab urbe Hesebon usque ad civitates Eleale et Jasa dictas, dederunt vocem suam filii Moab plangentes; item et Segor usque ad Oronaim, id est locum ita vocatum, vitulam consternantem. Ipsa etenim Segor, vitula consternans vocatur, quia Sodomitico fuit infecta peccato: eratque una urbium cum Sodoma subversarum. Unde in Isaia habetur: Usque Segor vitulam consternantem. Aquæ Nemrim pessimæ erunt, id est infectæ et conturbatæ sanguine occisorum atque equitibus Chaldæorum. Nemrim autem nomen est civitatis Moab. Et auferam de Moab, dicit Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem in excelsis diis suis, id est sacerdotes et ceteros Moabitas, qui in locis sublimioribus idola coluerunt.
Propterea cor meum ad Moab quasi tibia æris resonabit, id est, verba compassionis alte producet; et cor meum ad viros
Is. XVI, 7.
32
33
34
Ibid. XV, 5. conternantem
35
36 muri fictilis, id est Moabitas, quorum urbes erant munitæ muris ex lateribus coctis confectis, dabit sonitum tibiarum, id est voces dolorosas altas, ut tibiarum sunt soni. Quia plus fecit populus Moab in operibus vitiosis, quam potuit, id est, licuit, vel quam quod moderanter valebat; vel, Quia plus fecit, id est, facere studuit, quam potuit; idcirco perierunt hi Moabitæ hostibus traditi. Omne enim caput, calvitium; et omnis barba, rasa erit: id est, capita eorum erunt rasa, similiter barba, in signum captivitatis atque tristitiæ. Sic namque consueverunt capti radi, juxta illud in cantico Deuteronomii: De captivitate nudati inimicorum capitis. In cunctis manibus colligatio, id est, Moabitæ captivi erunt manibus suis ligati, vel manus unius erunt alterius manibus colligatæ, sicque pariter capti ducentur; et super omne dorsum cilicium, id est, vestibus vilibus duris velut saccis atque ciliciis, ab hostibus induentur, propriis vestibus eis ablatis; et super omnia tecta Moab, et in plateis ejus omnis planctus. Tecta enim ascenderant, ut viderent si adversarii appropinquarent: quibus visis, planxerunt. Quoniam contrivi, id est destruxi, Moab sicut vas inutile, ait Dominus. Quomodo victa est plebs Moabitica, et ululaverunt Moabitæ? Quomodo dejecit cervicem, deserviens superbiæ? Eritque Moab in derisum et in exemplum perditionis omnibus in circuitu suo.
Hæc dicit Dominus. Quæ sequuntur, quidam exponunt de punitione Moab per Chaldæos completa: et cur ista potius quam præcedentia, referant ad Chaldæos, nec ex textu, nec ex circumstantia ejus elicere queo. Ecce quasi aquila volabit, id est, Chaldæorum exercitus celerrime terram Moab intrabit: de quibus scriptum est Habacuc primo: Equites ejus de longe convenient; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Et extendet alas suas, id est exercituum suorum partes, ad Moab: juxta quem modum in Isaia de rege Assyriorum scriptum est: Erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terræ tuæ, Emmanuel. Capta est Carioth civitas Moab, et munitiones comprehensæ sunt, ea videlicet quibus se contra Chaldæos munivit. Et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris parturientis, id est, Moab robustioribus tunc inerit dolor gravissimus. Et cessabit Moab esse populus, quantum ad eos qui occidentur, et quia comparative perpauci remanebunt, nec hi simul consistent, ut proprie populus appellentur; quoniam contra Dominum gloriatus est, ea sibi ipsi et idolis adscribendo, quæ a vero Deo suscepit.
Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, id est, popule terram Moab inhabitans: id est, diversa tibi instabunt pericula et adversa, ita ut si unum evaseris, aliud incidas. Ideo subditur: Qui fugerit a facie pavoris, id est a terribili adversariorum adspectu, cadet in foveam, id est aliud genus periculi sibi a Chaldæis paratum; et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo. Adducam enim super Moab annum visitationis eorum, id est tempus eorum punitioni præfixum, ait Dominus. In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes: id est, Moabitæ quum multa evasissent periculorum genera, ad fortem urbem, Hesebon nomine, confugerunt, ut in ea essent securi; seu, In ejus umbra, id est protectione. Sed frustra, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon civitatis. Dicitur enim exercitus Chaldæorum has urbes combussisse et exsistentes in eis. Ideo sequitur: et devoravit partem regni seu populi Moab, et virtutem filiorum tumultus, id est fortitudinem inquietorum ac tumultuantium Moabitarum. Væ tibi, Moab; peristi, id est, a Chaldæis vastatus es, popule Chamos, id est, colens idolum nomine Chamos.
Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, id est, post tempora multa subversis Chaldæis, populus Moab redibit ad pristinum locum et statum, ait Dominus. Hucusque judicia Moab, id est, usque ad locum hunc descripta sunt justa flagella, Moabitis ex divinæ æquitatis cen-
41
42
43
44
45
46
47
37
Deut. xxxii, 42.
38
39
40
Habac. 1, 8.
Is. VIII, 8.
B
C verticem
Soph. II, 9. sura superventura. Sed huic verbo obviare videtur, quod Sophonias de Moab et populo Ammon asserit: Siccitas spinarum erit, et acervi salis, et desertum usque in æternum. Ad quod respondit Hieronymus super Sophoniam, quod dictio Hebraica, pro qua ipse transtulit, In æternum, significat duo, videlicet sæculum, id est longam quamlibet durationem, et item, in æternum. Secundum primam itaque acceptionem, Moab et filii Ammon deserti fuerunt, quantum ad populi reparationem. Porro juxta secundam acceptionem, deserti fuerunt et sunt in æternum, quantum ad hoc, quod reges de proprio populo suo exortos, post vastitatem a Chaldæis inflictam, sortiti non sunt. De hoc super Sophoniam plenius dixi.
Footnotes
Chapter 67 of 75