Skip to the text

Articulus 68

DE MORALITATE EJUSDEM CAPITULI QUADRAGESIMI OCTAVI.

DE expositione moralitatis præsentis capituli plurima possunt commemorari, de quibus pertranseo, tum quia virtualiter jam sæpe inducta sunt, tum quia super Isaiam in expositione morali capitulorum quintidecimi et sextidecimi, pro maxima parte jam dixi quæ hic essent dicenda; tum quia omnia hujus capituli verba per moralitatem extenuare, fastidium magis pareret quam profectum. Hinc non nisi quædam principalia præsentis capituli moralizabo.

Ad Moab. Moab interpretatur, ex patre.

Quo nomine hoc passu impii designantur, de qualibus ait Salvator:1 Vos ex patre diabolo estis. Ad horum ergo punitionem atque æternam damnationem pertinent quæ sequuntur. Hæc dicit Dominus: Væ super Nabo. Nabo, sessio interpretatur: per quod delectatio, quies seu mora in vitiis designantur. Væ ergo damnationis æternæ debetur et imminet his qui delectantur et perseverant in suis vanitatibus et peccatis: quia etsi humanum sit peccare, diabolicum tamen est in peccatis persistere. Quoniam vastata est anima talis ab invisibilibus hostibus. Et non est ultra exsultatio in Moab, id est generatione perversa, quæ impietatem diaboli imitando, eum habere patrem censetur: quæ etsi nunc in rebus pessimis gaudet, tamen id gaudium est instar puncti, atque ad æternum perducit mœrorem.2 His quoque verum spiritualeque gaudium, quod ab Apostolo inter fructus Spiritus computatur, non competit.3 Contra Hesebon cogitaverunt malum: id est, cogitantibus iniqua per consensum, cogitant hostes maligni inferre pœnam perpetuam, juxta illud: Væ qui cogitatis inutile.4 Ergo silens conticesces: juxta quod scriptum est, Impii in tenebris conticescent.5 Et per Prophetam Dominus loquitur:6 Non erit tibi aperire os præ confusione. Denique omnis reprobus in hora judicii sui particularis et universalis, quando Deus statuet eum contra faciem suam, silebit, respondere non valens. Nec aliquis nostrum putet se Omnipotenti posse respondere, præsertim quum scriptum sit in libro Job: Si voluerit homo contendere cum Deo, non poterit respondere unum pro mille.7

Annuntiate clamorem parvulis ejus, id est, posteris seu filiis insinuate clamorem patrum suorum Deo rebellium, quem sustinent in inferno, ne eorum sectentur peccata.

Pro eo quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, id est divitiis corporalibus vel spiritualibus, et virtutibus, machinamentis quoque illicitis, capieris, id est, funibus vitiorum stringeris, et subjectus eris dæmonibus, atque in carcerem corrues infernalem. Hoc contra eos qui non ponunt Deum adjutorem suum, sed sperant in multitudine divitiarum suarum, et prævalent in vanitate sua, vel de propriis meritis nimis præsumunt;8 contra eos insuper, qui in creaturis magis quam in Creatore confidunt, et qui iniquitates suas magistraliter excusare palliareque norunt, ac increpantem argumentorum suorum munitionibus retundere atque convincere. Date florem Moab, id est, iniquos sinite ad tempus florere, ut temporali prosperitate calamitatem quæ finem non habet, conquirant: sicut Hieronymus loquitur, Gaudeant nunc reprobi. Vel, floribus mox marcescentibus eos assimilate: juxta quod ait Psalmista, Quoniam tanquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.9

Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter, id est, Deo, quod sibi debetur, non exhibet: qui divinæ majestatis honorationi debitum subtrahit, qui in cultu divino fraudem committit, qui simulator et callidus est, qui Altissimo non obedit: juxta illud in Psalmo, Maledicti qui declinant a mandatis tuis.10 Huic maledictioni subjacent, qui opus Dei faciunt negligenter, irreverenter, sine timore, sine cura, sine custodia, sine affectu. Consideremus ergo ubique et semper æternæ sapientiæ intuitum super nos fixum, infallibilem Judicem nos indesinenter adspicientem, Creatoris nostri majestatem prorsus immensam: sique omni diligentia, casto pudore, filiali timore, incalescenti amore adsistamus et obsequamur Deo sublimi et benedicto; atque ad id peragendum, sui auxilii gratiam humili mente infatigabiliter invocemus. Maledictus qui prohibet gladium suum, id est sacræ Scripturæ verbum sibi cognitum:11 siquidem teste Apostolo, Gladius spiritus est verbum Dei; a sanguine, id est vitiorum operumque carnis et sanguinis increpatione, seu propinquorum informatione, quando locus, tempus et causa id exigunt. Correptio namque fraterna, uno modo cadit sub præcepto.

Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua: quia ut cernimus, reprobi in temporalibus prosperantur; et requievit in fæcibus suis: id est, quicumque non pœnitet, sed mundanam conversationem continuat, in suis fæcibus requiescit: quod præsertim carnalibus obscenisque competit, contra quos Dominus ait in Sophonia:12 Visitabo super viros defixos in fæcibus suis.13 Nec transfusus de vase in vas. Vasa nostra sunt corpora nostra, de quibus Apostolus: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus.1415 Qui ergo carnaliter vivunt, de vase suo non transfunduntur: de quibus ad Romanos ait Apostolus: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt.16 Qui autem ab omni inquinamento carnis se purgat, et corpus suum prius fœdum vitiisque deserviens ac subditum, subdit spiritui, de vase in vas transfunditur. Imo de corpore diaboli ad mysticum corpus Christi transfertur, et de vase digno damnatione, transit ad vas dignum salvatione. Ad quod Paulus nos admonens: Hæc est, ait, voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii.1718 Sed et corda nostra vasa nostra vocantur, et qui de impuritate venit ad puritatem mentalem, salubriter prorsus transfunditur. Et in transmigrationem non abiit, de vitiis scilicet ad virtutes.

Idcirco permansit gustus ejus in eo, id est sensus carnalis, terrenorumque sapor. Etenim, juxta Apostolum, Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Tales gustare non valent, quam dulcis est Dominus.19 Unde etsi verba Dei audiant, eis non sapiunt, nec dulciter afficiuntur ad Deum. Denique ipsi vitiosi affectus mundani atque carnales, sunt velut humores febriles, cordis palatum inficientes, et felle venenatissimo intoxicantes:20 ita ut spiritualia et divina, quæ vere super mel et favum exstant suavia, ei videantur amara, vel saltem non dulcia;2122 carnalia autem, immunda atque caduca, ei dulcescunt. Et odor ejus non est immutatus, id est, fama ejus meliorata non est. Peccata enim faciunt peccantem diffamem, et aliis scandalosum; et fama mala plurimum est vitanda, quum dicat Scriptura : Curam habe de bono nomine; hoc enim plus proderit tibi, quam mille thesauri. Vel, Odor pravorum, est fœtor eorum in vitiis. Porro qui vitam emendat, et virtuosus efficitur, immutat odorem, potestque dicere cum Apostolo : Christi bonus odor sumus. Talis est odor Sponsæ, de qua fertur in Canticis : Cujus inæstimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus, puta virtutibus, quibus anima induitur et ornatur. De quo et Isaac loquens de Jacob :23 Ecce, inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni.

12 Propterea dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum. Hoc accipi potest in bono, et item in malo. In bono equidem ordinatores, sunt prædicatores atque pastores virtuosi, qui proximos peccatis deordinatos, ad formam virtutum, ordinatamque vitam reducunt : qui etiam stratores laguncularum, id est mortalium ac fragilium corporum humanorum, vocantur, per hoc quod ea quotidianæ mortificationi in actibus pœnitentialibus exhibent et exponunt, quemadmodum Paulus hortatur ad Colossenses : Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. In malo autem, per ordinatores et stratores laguncularum, nominantur invisibiles hostes, vel ceteri per quos Deus omnipotens reproborum peccata ulciscitur, et quod in eis inordinatum est per peccatum, ordinat juste per pœnam. Et confundetur Moab a Chamos. Moabitis idolum Chamos dictum colentibus assimilantur, quicumque temporalibus, carnalibus, mundanisque rebus magis inhærent, intendunt, junguntur, quam Deo adorando et glorioso : ut gulosi, quorum deus venter est ;24 avari, quorum deus pecunia ; superbi, quorum deus honor inanis ; lubrici, quorum deus fœtidissima caro.

13

Hi omnes confundentur a caducis quibus insistunt.

Quomodo dicitis, Fortes sumus et viri robusti ad præliandum? Hoc contra eos qui in oculis suis spirituales, sapientes ac virtuosi sunt, seque ad resistendum diabolo, mundo et carni arbitrantur robustos;25 nihilo minus facili tentatione turbantur, passionibus agitantur, vanitatibus delectantur. Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurrit nimis. Plane nil verius. Quamvis enim iniqui diu in sæculo videantur florere, si tamen futuri sæculi æternitatem pensemus, agnoscimus quam momentaneum sit quod nunc delectat, et quod vapor ac fumus ad modicum parens, sit vita gaudiumque ipsorum;26 quod item post labilissimam istam brevissimamque in mundo hoc consolationem, ituri sint ad irreparabilem perditionem. Descende de gloria, sede in siti, id est, o homo mundane, de excellentia et præsumptione tua desiste, et humiliare, requiesce in temporali penuria, ut in æternum diteris, siti justitiam, ut spiritualiter satieris.27 In via sta, id est in observatione præceptorum, et imitatione vestigiorum præcedentium patrum, et prospice, considerando novissima tua. Interroga fugientem, qui relicto sæculo, ad conversationem confugit claustralem, et ei qui evasit impugnationes diaboli, dic, Quid accidit amatoribus sæculi? Quibus dicendum est : Confusus est Moab, quoniam victus est, id est, omnis iniquus deperiit, succumbens diabolo et desideriis carnis.

Inebriate eum pœnis damnationis, videlicet calice iræ Domini, quoniam contra Dominum erectus est. Omnis quippe superbus, quia divinæ voluntati propriam præfert, et præcepta Altissimi desideriis suis postponit, nec Deo secundum formam mandatorum legis divinæ se subjicit, contra Deum erigitur. Cui dicendum est illud in Job : Quid te elevat cor tuum, et contra Deum tumet spiritus tuus?28 De quo in eodem libro asseritur : In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur, et de furore Omnipotentis bibet.293031 Erit in derisum etiam ipse; fuit enim in derisum tibi, Israel. Ex quo innotescit, quod aliorum, potissime devotorum atque simplicium, irrisores, et de proximorum ruina gaudentes, irrideri et perire merentur.32 Ideo in Isaia habetur :33 Nolite illudere, ne constringantur vincula vestra. Malachias quoque ait : Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. Relinquite civitates, scilicet loca deliciarum :34 unde per Osee Dominus ait, Non ingrediar civitatem; et habitate in petra, puta in Christo, seu loco claustrali contra peccata firmato. Estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis, id est, in vulnere pectoris Christi figite mentem.

Audivimus superbiam Moab, id est peccatoris impœnitentis, ex dæmone (quantum ad hoc) procedentis, dicente Joanne apostolo in prima sua Canonica :35 Omnis qui peccat, ex diabolo est. Superbus est valde, quod tam pertinaciter parvi pendit et negligit divina præcepta, et universa Spiritus Sancti eloquia, quæ audit quotidie et cognoscit. Sublimitatem, arrogantiam et superbiam ejus. Ego scio, ait Dominus, et jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus. Pensent et timeant ista summi Judicis verba, universi superbi et præsumptuosi, qui horribiliter incident36 manus Dei viventis, contra quem tam audacter quam impudenter, se extenderunt et cucurrerunt : qui tanto pœnalius premuntur infimis locis carceris infernalis, quanto se nunc liberius efferunt in rebus caducis.37 Istis, quamdiu in via sunt, condolere debemus. Debemus et orare pro ipsis, secundum quod subditur : Ideo super Moab evigilabo. Super messem tuam prædo irruit. Quia etsi isti aliqua opera de genere bona facere videantur, per vanam gloriam tentante diabolo perdunt, sicut ait Salvator :3839 Receperunt mercedem suam.

Quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. Hoc contra eos qui in Dei obsequio indiscreto se jejunio seu labore conficiunt, qui per lucem prudentiæ (quæ virtutum auriga est) non reguntur : quibus clamat Apostolus, Rationabile obsequium vestrum;40 et item, Honeste et secundum ordinem omnia fiant in vobis.4142 Nempe quæ a Deo sunt, ordinata sunt. Hinc ait Bernardus : Paulatim proficere volo, subito summus fieri nolo. Dociles ergo et dirigibiles simus, senioribus superioribusque credamus, nec propriæ prudentiæ innitamur, juxta illud Proverbiorum : Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.43

Footnotes

  1. Joann. VIII, 44. ↩

  2. Prov. II, 14. ↩

  3. Galat. V, 22. ↩

  4. Mich. II, 1. ↩

  5. I Reg. II, 9. ↩

  6. Ezech. XVI, 63. ↩

  7. Job IX, 3. ↩

  8. Ps. LI, 9. ↩

  9. Ps. XXXVI, 2. ↩

  10. Ps. CXVIII, 21. ↩

  11. Ephes. VI, 17. ↩

  12. Soph. 1, 12. ↩

  13. Soph. i, 12. ↩

  14. 11 Cor. IV, 7. ↩

  15. II Cor. iv, 7. ↩

  16. Rom. VIII, 8. ↩

  17. 1 Thess. IV, 3-5. ↩

  18. I Thess. iv, 3-5. ↩

  19. 1 Cor. II, 14. ↩

  20. Ps. XXXIII, 9. ↩

  21. I Cor. ii, 14. ↩

  22. Ps. XVIII, 11. ↩

  23. Gen. xxvii, 27. ↩

  24. Philipp. m, 19. ↩

  25. Is. v, 21. ↩

  26. Jacob. iv, 15. ↩

  27. Matth. v, 6. ↩

  28. Job xv, 12, 13. ↩

  29. Philipp. iii, 19. ↩

  30. II Cor. ii, 15. ↩

  31. Job xxi, 30, 20. ↩

  32. Is. xxviii, 22. ↩

  33. Malach. II, 15. ↩

  34. Osee xI, 9. ↩

  35. I Joann. III, 8. ↩

  36. Hebr. x, 31. ↩

  37. Apoc. XVIII, 7. ↩

  38. Matth. VI, 2, 5, 16. ↩

  39. *ejulabo* ↩

  40. Rom. XII, 1. ↩

  41. Rom. XIII, 1. ↩

  42. I Cor. XIV, 40. ↩

  43. Prov. III, 5. ↩

Chapter 68 of 75