Skip to the text

Articulus 69

EXPLANATIO CAPITULI QUADRAGESIMI NONI : ITEM AD FILIOS AMMON.

CAPITULO isto plurimarum gentium vastitas prophetatur : et primo Ammonitarum, quorum punitionis dejectionisque causa per Chaldæos factæ, a Sophonia (ut dictum est) ponitur.1 Ezechiel autem plenius aperit, quum dicit, quod filii Ammon toto affectu gavisi sunt de subversione templi ac populi Israel, et pede percusserunt terram, manibusque plauserunt præ gaudio :2 in quo graviter peccaverunt, quum essent nati de Lot nepote Abrahæ patris filiorum Israel, et quoniam Abraham plurima beneficia contulit Lot, sicut in Genesi scribitur.34

Item (vel Ite) ad filios Ammon. Aliqui textus habent, Item, sicque ad præcedentia continuatur præsens capitulum ; aliqui, Ite, et sic est verbum Dei ad Chaldæos, ut pergant contra Ammonitas. Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israel? id est, an patriarchæ sancto Jacob, qui alio nomine dictus est Israel, non supersunt in mundo aliqui filii?5 vel, an ipsi filii Israel penitus perierunt? Aut heres non est ei? id est, an Jacob seu Israel non habet heredem? quasi dicat, Quum sint multi viventes de filiis Israel. Cur ergo hereditate possedit Melchom, id est rex seu deus filiorum Ammon, Gad, scilicet terram seu sortem tribus Gad? Hæc siquidem tribus, sicut in Deuteronomio scriptum est, cum tribu Ruben, et media tribu Manasse, hereditatem accepit trans Jordanem, non longe a terra filiorum Ammon. Unde et postea Ammonitæ terram Gad invaserunt.67 Porro idolum Ammonitarum, Melchom vocatum est. Et quoniam Melchom interpretatur, rex eorum, sæpe pro rege Ammon accipitur. Si autem pro deo seu idolo illorum accipitur, non est intelligendum, quod idolum illorum fuerit aliquid in terra hac possidens, sed nomine idoli ejus exprimuntur cultores. Unde in libro Judicum Jephthe mandavit regi Ammon: Nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur?8 Putabant quippe gentiles collata sibi a diis, quæ a vero Deo habuerunt. Nec obstat quod hoc loco dicitur Melchom deus Ammonitarum, quum præfato loco Chamos dicatur deus regis Ammon: nam et tertio Regum fertur Salomon coluisse Moloch idolum filiorum Ammon. Plurimis enim idolis servierunt, vel vicissim per temporum intervalla, vel simul.9 Et populus ejus, scilicet regis Ammon, habitavit in urbibus ejus, videlicet filiorum Gad? Quasi dicat: Hoc injuste est factum. Hinc præter causam superius assignatam, ponitur alia causa punitionis filiorum Ammon.

Ideo ecce dies veniunt in te, o popule Ammon, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath urbem regiam atque metropolim filiorum Ammon, fremitum prælii, scilicet fervorem exercitus Chaldæorum; et erit in tumultum (seu tumulum) dissipata, id est destructa usque congeriem ruinarum, filiæque ejus, id est civitates urbi præfatæ subjectæ, igne succendentur. Unde in libro Josue civitates inferiores, principalioris urbis filiæ appellantur.10 Et possidebit Israel possessores suos, id est, terram et populum Ammon, ejus terram injuste possidentem, habebit subjectum. Quod tempore Machabæi videtur impletum, juxta illud primi libri Machabæorum: Et transivit Judas ad filios Ammon, et invenit manum fortem; commisit prælia multa, et contriti sunt filii Ammon ab eo, et cepit civitatem Gazer et filios ejus.11 Ulula, Hesebon, id est, habitatores civitatis illius, quoniam vastata est Ar, id est locus sic dictus. Unde in Deuteronomio ait Dominus: Filiis Lot dedi12

Ar in possessionem. Clamate, filiæ Rabbath: de quibus jam dictum est, intelligendo nominibus urbium, habitatores earum.

Accingite vos ciliciis in signum doloris, plangite et circuite per sepes, hinc inde vagantes ac fugientes; quoniam Melchom in transmigrationem ducetur: Chaldæi enim idola Ammonitarum propter pretiositatem materiæ et ornamentorum, secum tulerunt; sacerdotes ejus, scilicet idoli hujus, et principes ejus simul.

Quosdam enim istorum abduxerunt

Chaldæi captivos.

Quid gloriaris in vallibus, id est fertilitate et fructibus locorum illorum magis quam in Creatore eorum? Defluxit vallis tua, id est, vallium terræ nascentia ab hostibus diripientur, filia delicata, id est, gens Ammonitarum carnalis et mollis, quæ confidebas in thesauris, id est in divitiis tuis, et dicebas, Quis veniet ad me? id est, quis me impugnare audebit? Quod quia superbe mendoseque dixerat, subditur: Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo, id est, ex Chaldæorum adventu te perterrebo: inter quos erant auxiliarii ex diversis nationibus in gyro territorii Ammon; et dispergemini singuli a conspectu vestro, id est, unus filiorum Ammon ab alio elongabitur captivitate, morte seu fuga. Et post hæc reverti faciam fugientes et captivos filiorum Ammon, ait Dominus, id est, Ammonitas ad propriam terram reducam, vel eosdem qui fuerunt abducti, aut natos ipsorum. Sed huic contrariari videtur, quod per Ezechielem Dominus loquitur : Dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus.13 Ad hoc ex præcedentis capituli expositione patet responsio, ubi de filiis Moab inducta est objectio similis.14 Vel dicendum, quod filii Ammon post vastitatem præfatam non fuerunt tantæ famæ ut ante. Sed et dictio, Ultra, non semper perpetuitatem, sed vicissim longam sive insolitam durationem importat : quod jam aliis locis sæpius dixi.

Consequenter prophetia inducitur contra Idumæos, qui quum essent nati de Esau fratre Jacob, debuerunt filiis Israel esse benevoli, sed frequenter erant eis contrarii.15 Ad Idumæam, id est terram et populum filiorum Esau, pertinent quæ sequuntur. Hæc dicit Dominus : Numquid non ultra est sapientia in Theman ? id est, sapientia Idumæorum in urbe nomine Theman morantium periit, infatuataque est. Periit consilium a filiis, scilicet Esau, vel urbis præfatæ; inutilis facta est sapientia eorum : id est, nil profuit eis ad resistendum Chaldæis, quibus terram eorum ingredientibus, ita territi ac turbati fuerunt, quod mens et consilium fugit ab eis. Excessivæ enim passiones animæ, actum impediunt rationis. Unde in visione Abdiæ Dominus ait : In die illa perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau. Nec intelligenda sunt hæc, quod ante Chaldæorum adventum fuerit in Idumæa et Theman sapientia spiritualis ac vera, sed carnalis et sæcularis;16 vel etiam philosophicalis, cujus studium in Theman viguisse asseritur : propter quod scriptum est apud Baruch, Disciplina non est audita in terra Chanaan, neque visa in Theman.17 Fugite et terga vertite, o Idumæi, quia nec fortitudine nec sapientia potestis resistere ; descendite in voraginem, id est in antra et subterranea quælibet loca, habitatores Dedan urbis Idumææ; quoniam perditionem Esau, id est vastitatem populi hujus, adduxi super eum, tempus visitationis, id est punitionis, ejus per exercitum Chaldæorum.

Denique quæ de Idumæorum pressura subduntur, pene omnia et quasi eisdem verbis, in visione Abdiæ, qui diu Jeremiam præcessit, habentur; et quia ibidem ea prolixe exposui, nunc pertransire intendo. Si vindemiatores ejus, qui uvas abscindunt, venissent super te, o Idumæa, reliquissent racemum, id est, aliquas uvas in vineis tuis reliquissent. Si fures in nocte domus tuas intrassent, rapuissent quod sufficeret sibi, id est non totum, sed quod portare potuissent, vel ausi fuissent, secum tulissent. Ego vero discooperui Esau, id est, bona ejus occultata, feci a Chaldæis inveniri; revelavi abscondita ejus : quia Chaldæi, Deo disponente, secretissima loca istorum scrutati fuerunt; et celari non poterit populus Idumææ, vel ejus possessio. Vastatum est semen ejus, id est generatio seu filii Idumææ, et fratres ejus, et vicini ejus, id est proximi et propinqui; et non erit populus iste, quantum ad interfectos, vel in fortitudine pristina.

Relinque pupillos, id est infantes et pueros tuos, et ego faciam eos vivere, id est, a Chaldæis non sinam occidi, et viduæ tuæ in me sperabunt, id est, me protegente, de manibus Chaldæorum evadent. Parvuli namque et viduæ præservari solent a morte, viris parentibusque occisis. Quo insinuatur, quod viri Idumææ erant generaliter devastandi, cujus et ratio subditur : Quia hæc dicit Dominus : Ecce quibus non erat judicium ut biberent [calicem], id est, qui propriis culpis a Chaldæis seu aliis persecutionem pati non meruerunt, bibentes bibent, id est, pœnam necemque sentient, prout in Ezechiele ad Jerusalem loquitur Deus :18 Ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. Et tu, Idumæa vitiis plena, quasi innocens, id est impunita, relinqueris ?

13

14

Non eris innocens, sed bibens bibes, id est, rem, bellique ducem contra Idumæos. Unde in persona Dei subjungitur :

15

16

17

18

19 calicem iræ Dei senties; quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, qui majorem non habet per quem juret, idcirco se ipsum in testem verborum suorum assumit; quia in solitudinem, per habitatorum carentiam, et in opprobrium et in derisum et in maledictionem erit Bosra. Per quod hoc loco intelligitur Idumæa. Verumtamen, secundum Hieronymum super illud Isaiæ, Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra?19 Bosra non fuit in terra Edom seu Idumææ, sed erat civitas terræ Moab, de qua fuit Jobab rex Edom, quemadmodum in Genesi habetur;20 et quia hic Jobab rex Idumææ, fuit de Bosra, per Bosra exprimitur Idumæa. Et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.21 Hoc idem ab Ezechiele prædictum est, et Abdias dixit ad Edom: Propter iniquitatem tuam in fratrem tuum Jacob, peribis in æternum. Quibus repugnare videtur, quod gens Idumææ post suam a Chaldæis dejectionem legitur reparata. Ad quod respondetur, quod dictio Hebraica, pro qua Hieronymus sæpe transtulit, Sempiternum, etiam significat Sæculum, ut ipsemet ait Hieronymus: unde et nunc per sempiternum, intelligitur duratio longa.

Consequenter loquitur Jeremias de se ipso. Auditum, id est verbum propheticæ revelationis de vastitate Idumææ, audivi a Domino, ministerio angeli sancti, interiori auditu, quemadmodum Zacharias testatur: Angelus loquebatur in me.22 Et legatus ad gentes missus sum, id est divinitus deputatus loqui de Chaldæis, quod contra Idumæam ituri sint. Non autem ivit Jeremias corporaliter ad Chaldæos, ut eis proprio ore ista denuntiaret. Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in prælium. Istud potest esse verbum Chaldæorum, se mutuo exhortantium ad conveniendum et præliandum contra Idumæam. Vel est verbum Dei ad Chaldæos, quibus Dominus se connumerat, dicens, Consurgamus: ad insinuandum quod eum habeant adjuto-

B

C

D

Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, id est, modicum in numero feci te, populum Idumææ, inter gentes, multis de tuis per Chaldæos occisis, contemptibilem inter homines, quia Chaldæis te vehementer subjeci. Arrogantia tua decepit te, id est, cor tuum excæcavit, et nimis de te ipso præsumere fecit, et superbia cordis tui, ita quod mente et verbis ac apparatu et facto fuisti superbus, qui habitas in cavernis petræ, id est speluncis saxorum propter ardorem solis valde vigentem in Idumæa, vel in habitaculis fortibus, quæ faciliter accedi et expugnari non valent, et apprehendere niteris altitudinem collis, id est, immoderate omnino conaris exaltare te ipsum. Quum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, id est, quantumcumque in honore et potestate ascenderis, inde detraham te, dicit Dominus, id est, per Chaldæos dejiciam et occidam. Et erit Idumæa deserta, id est hominum habitatione privata. Omnis qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas ejus, id est, de tanti regni tam multiplici vastitate mirabitur, et in signum stuporis seu irrisionis faciet sibilum oris. Sicut subversa est Sodoma, et Gomorrha, et vicinæ ejus, ait Dominus, id est aliæ tres civitates simul cum illis subversæ, utpote Adama, Seboim, Segor. Non habitabit ibi, scilicet in Idumæa, vir, et non incolet eam filius hominis. Quod intelligendum est de Sempiterno præfato, scilicet sæculo: estque similitudo ista aliqualis, non autem omnimoda; partim quoque hyperbolica est ista locutio.

Ecce quasi leo ascendet rex Babylonis de superbia Jordanis, id est de animositate sua, seu post animositatem quam exercuit in terra Judææ, ubi fluit Jordanis: quia quum hanc vastasset, postea ingressus est Idumæam; ad pulchritudinem robustam, id est terram urbibus, populis, divitiisque ornatam. Vel sic: De superbia Jordanis, id est instar tumoris seu elationis, vel inundationis ipsius Jordanis, qui intumescendo operit terram vicinam. Quo insinuatur, quod rex Babylonis esset cum magna potestate et pompa contra Idumæam venturus: et juxta hunc sensum verbum hoc sequenti capitulo, de rege Persarum sive Medorum contra Babylonem veniente, conscriptum est. Propter quod subditur: quia subito currere, id est celeriter tendere, faciam eum ad illam. Et quis erit electus quem præponam ei?23 id est, quis ex Idumæis tam elegans erit, ut præferam eum regi Babylonis in potestate? quasi dicat, Nullus. Quis enim in creaturis similis mei similitudine naturali, seu æqualitatis? Et quis sustinebit me, quum eum voluero separare sive punire? Et quis est iste pastor, id est Idumæorum princeps, qui resistat vultui meo, id est præsentiæ meæ aliquid operari seu ulcisci volenti? quasi dicat: Quum tam summus atque omnipotens sim, victoriam cui voluero dabo.

Propterea audite consilium Domini quod iniit, id est, mente tractavit seu inquisitionis discursu, de Edom, id est populo Idumææ. Quemadmodum enim Esau vocatus est etiam Edom, et Seir, ita et populus ab ipso descendens, his tribus designatur nominibus.2425 Et cogitationes ejus, quas cogitavit de habitatoribus Theman, id est urbis sic dictæ, qui fuerunt principalior pars populi Idumææ. Si non dejecerint eos, scilicet habitatores Idumææ, parvuli gregis, id est minores de exercitu Chaldæorum, justitiam meam exsequentes; nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum, id est urbes et domus Idumæorum. Quasi dicat: Imo dejicient. A voce ruinæ eorum commota est terra, id est, habitatores diversarum regionum audito rumore vastitatis Idumæorum, terrore et admiratione turbati sunt; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus, id est, clamorem vocum populi Idumææ vastati, perceperunt navigantes in mari Rubro. Ecce quasi aquila, id est valde velociter, ascendet Nabuchodonosor rex Babylonis, et evolabit de loco suo; et expandet alas suas, id est populi sui acies, super Bosram, id est Idumæam. Et erit cor fortium Idumææ in die illa, quasi cor mulieris parturientis, id est pavidum valde ac dolorosum.

Consequenter loquitur Propheta contra Syriam, cujus præcipua urbs fuit Damascus, juxta illud Isaiæ:26 Caput Syriæ Damascus. Ad quam pertinent quæ sequuntur: Confusa est Emath et Arphad, id est gens habitans in istis civitatibus Syriæ; quia auditum pessimum, id est rumorem gravissimum, audierunt de Chaldæorum adventu. Turbati sunt in mari, id est, negotiantes et occupati ibidem; præ sollicitudine quiescere non potuit, id est populus in mari circa Syriam consistens, in tantum anxiabitur propter advenientes Chaldæos, quorum crudelitatem potentiamque cognovit. Dissoluta, id est viribus destituta, est Damascus, id est populus ejus, timens Chaldæos; versa est in fugam, tremor apprehendit eam, ita quod ex vehementi interiori pavore torporeque intremuit; angustiæ et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. Quid enim tam pœnale, ut exspectare adversarios, quibus se posse resistere homo desperet?

Quomodo dereliquerunt fugientes ex Damasco civitatem laudabilem, urbem lætitiæ, id est ipsam Damascum, elegantem, opulentam, et deliciosam. Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, occisi illico a Chaldæis; omnes viri prælii, id est pugnatores Damasci, conticescent in die illa, id est, reclamare hostibus non audebunt. Et succendam ignem in muro Damasci, eam per Chaldæos incendendo, et devorabit mœnia Benadad, id est structuras quas olim in Damasco fecit Benadad rex ejus. Huic simile est quod in Amos Dominus loquitur: Mittam ignem in domum Hazael, et devorabit domos Benadad.27 In Isaia quoque de destructione Damasci legitur prophetatum: Ecce Damascus desinet esse civitas.28 Fuerunt equidem reges Syriæ filiis Israel ultra modum molesti, quemadmodum tertio et quarto libro Regum scribitur.2930

Insuper sermo prophetalis dirigitur contra Asorenos. Ad Cedar. Primogenitus Ismael fuit Nabajoth, post quem natus est Cedar, cujus posteritas jam nomine Cedar exprimitur, quemadmodum populus Judæorum frequenter nomine Jacob et Israel designatur. Et ad regna Asor, id est populos quorum metropolis fuit Asor; quæ percussit, id est, quæ percutiet: loquitur enim Propheta de futuro instar præteriti; Nabuchodonosor rex Babylonis. Hæc dicit Dominus: Surgite, o Chaldæi, ascendite ad Cedar, id est Asorenos, et vastate filios orientis, videlicet Asorenos in orientalibus partibus demorantes. Tabernacula eorum et greges eorum, scilicet pecora, capient Chaldæi; pelles eorum ac omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi Chaldæi; et vocabunt, id est, suo adventu inducent, super eos formidinem. Habitabant autem hi Asoreni in tabernaculis seu tentoriis, in locis pascualibus seu desertis una cum gregibus suis.

Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, id est, speluncis et subterraneis latibulis vos abscondite, qui habitatis Asor, ait Dominus. Iniit enim contra vos rex Babylonis consilium dicens ad suos: Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, id est nil adversi suspicantem, videlicet contra Asorenos. Non ostia nec vectes eis, id est, contra adversarios non est machinis firmis munita: soli habitant, id est separati ab aliis gentibus. Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in prædam, id est, omnia pecora eorum obtinebunt Chaldæi. Et dispergam eos, scilicet Asorenos, in omnem ventum, id est per loca terrarum hinc inde diversa, qui sunt attonsi in comam, id est, comam curiose nutrierunt, habentes (ut aliqui dicunt) crines recisos ut pugiles; et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos: id est, in exercitu hostium vastantium eos, erunt auxiliarii ex regionibus per gyrum Cedar, a quibus partim occisi fuerunt. Et erit Asor, scilicet civitas memorata, in habitaculum draconum, deserta usque in æternum, id est irreparabiliter demolita, vel saltem in longum tempus.

33

Præterea vaticinatur Jeremias contra Elamitas. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam adversus Elam, id est Elamitas. Elam, secundum Hieronymum, est regio Persidis. Elamitæ ergo sunt Persæ. In principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego confringam per Chaldæos arcum Elam, id est arma et robur Elamitarum, qui (ut dicitur) validi sagittatores fuerunt; et inducam super Elam quatuor ventos, id est vastatores ex quatuor partibus terræ, unde quatuor principales flant venti, a quatuor plagis cæli, id est sub cælo, vel aerio cælo contiguis; et ventilabo eos per fugam seu captivitatem, in omnes ventos istos, id est ad præfatas plagas terræ; et non erit gens ad quam non perveniant profugi Elam.

35

36

Hoc hyperbolice dicitur, ad insinuandum quod ad provincias varias plurimasque confugerent. Et pavere faciam Elam coram inimicis suis: quia cernebant se non posse prævalere Chaldæis; et mittam post eos gladium, donec consumam eos, vel in parte magna, sive in toto. Et ponam solium meum in Elam, id est, præsidentiam seu dominandi auctoritatem in terra Elam, alteri mihi in hoc placenti præstabo, utpote regi Babylonis; et perdam inde reges et principes ex proprio populo illo descendentes, ita quod alieni regnabunt ibidem ad tempus, non semper. Ideo subditur: In novissimis autem diebus, id est post longum tempus, vel in fine regni Chaldæorum per Medos Persasque destructi, reverti faciam captivos Elam ad propriam terram, dicit Dominus: vel eosdem numero, qui fuerunt inde abducti, aut posteritatem eorum.

37

38

39

28

Gen. xxv, 13.

29

30

31

32

Footnotes

  1. Soph. II, 8, 10. ↩

  2. Ezech. XXV, 3, 6. ↩

  3. Ezech. XIV, 14-16. ↩

  4. Gen. XIX, 38. ↩

  5. Gen. xxxii, 28. ↩

  6. 1 Reg. xi, 1. ↩

  7. Deut. iii, 12, 13, 16; xxix, 7, 8. ↩

  8. Judic. xi, 24. ↩

  9. III Reg. xi, 5. ↩

  10. Josue xv-xix, passim. Cf. 1 Par. vii, 28, 29; viii, 12. ↩

  11. 1 Mach. v, 6-8 ↩

  12. * alias Hai Deut. ii, 9. ↩

  13. Ezech.xxv, 10. ↩

  14. Art. LXVII, in fine. ↩

  15. Gen. xxxvi, 43. ↩

  16. Abdiæ 8. ↩

  17. Baruch III, 22. ↩

  18. Ezech. xxi, 3. ↩

  19. Is. LXIII, 1. ↩

  20. Gen. XXXVI, 33, 31. ↩

  21. Ezech. XXXV, 9. Abdiæ 10. ↩

  22. Zach. I, 9; II, 3; IV, 1; V, 5. ↩

  23. Jer. l, 44. ↩

  24. Ezech. xxv, 8. ↩

  25. Gen. xxv, 30; ↩

  26. Is. vii, 8. ↩

  27. Amos i, 4. ↩

  28. Is. xvii, 1. ↩

  29. IV Reg. vi, viii, x, xiii. ↩

  30. III Reg. xx; ↩

Chapter 69 of 75