Skip to the text

Articulus 70

EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI QUADRAGESIMI NONI.

AMMON interpretatur, populus turbidus: quo nomine passionati, potissime impatientes, ac iracundi signantur. Ira enim et impatientia præcipue hominem inquietant, perturbant, et stulto assimilant. Propter quod Salomon loquitur: Impatiens operatur stultitiam; et, Ira in sinu stulti requiescit. Porro Melchom interpretatur, rex eorum: per quod principes talium exprimuntur. Itaque per Ammonitas et Melchom, terram Israeliticam et tribus Gad violenter possidentes, significantur injusti, vitiosi et inquieti, qui justorum atque simplicium seu minus potentium bona diripunt, possident, aut consumunt. Hinc super Rabbath, id est avaritia violentiaque istorum filiorum Ammon, seu hominum turbidorum, auditum faciet Dominus fremitum prælii, quia permittet eos ab invisibilibus hostibus impugnari, superari, torqueri. Rabbath autem interpretatur, grande peccatum; et juxta rei proprietatem, per Rabbath metropolim filiorum Ammon, signati sunt principales in talibus malis, qui ceteris gravius punientur, juxta illud Sapientiæ: Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatus. Et possidebit Israel possessores suos, id est, fideles et justi, qui in præsenti sæculo ab impiis opprimuntur ac possidentur, in futuro habebunt eos sibi subjectos, præsertim in die judicii, juxta illud Sapientiæ: Dijudicabunt justi nationes, et dominabuntur populis; atque in Psalmo, Gladii ancipites in manibus eorum ad faciendam vindictam in nationibus. Propter quod ait

Apostolus: Nescitis quia Sancti de hoc mundo judicabunt?

Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Ar. Hesebon interpretatur cogitatio; Ar autem, apprehendens. Itaque ululant cogitantes iniqua, quoniam apprehendentes ea, scilicet eis consentientes, in anima vastantur, atque dispereunt. Clamate ex pœnitentiali dolore, filiæ Rabbath, id est, congregationes seu animæ magnis vitiis implicatæ. Accingite vos ciliciis, pro satisfactione; plangite vestra peccata. Beati enim qui lugent. Et qui in hoc mundo peccata sua non deflent, ad eum devenient locum, ubi, Christo testante, est fletus et stridor dentium, haud dubium quin æternus. Circuite per sepes, id est disciplinæ custodias seu actus virtuosos, quibus spirituales mentis divitiæ ab adversariis nostræ proteguntur salutis. Nempe ut in Ecclesiastico scriptum est, Ubi non est sepes, diripietur possessio. Salomon quoque testatur: Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Quoniam Melchom, quod interpretatur, rex eorum, id est princeps prædictorum peccantium, nec eos virtuose regens, in transmigrationem ducetur: quia simul cum subditis suis peribit, ductus ad carcerem, ad quem qui semel descenderit, nunquam liberandus exibit; sacerdotes ejus, et principes ejus simul, qui eum non increpant neque erudiunt, aut ejus vitia imitantur. Quid gloriaris in vallibus, id est in subjectis tibi familiis, seu rebus terrenis, lutosis, ac infimis? Filia delicata, id est, anima sæcularis, mollis, superba, quæ opera servilia atque humilia tangere aspernaris, defluxit vallis tua, id est, familia tua, seu facultas terrena, tecum pariter defluet, nec veram ac stabilem tibi conferre potest felicitatem: secundum quod scriptum est: Quid profuit nobis superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?

Ad Idumœam, id est contra terrenos

Matth. v, 5.

Ibid. VIII, 12;1 XLI, 50; etc.

Eccli. XXXVI, 27. Eccle. x, 8.

Sap. v, 8.

Prov. XIV, 17. Eccle. VII, 10.

Sap. VI, 7, 9.

Ibid. III, 8. Ps. CXLIX, 6, 7.

I Cor. VI, 2. atque carnales. Numquid non ultra est sapientia in Theman? Theman, Auster seu Africus interpretatur. Per quod hoc loco sapientes sæculi designantur, qui sapientes et in lumine eminentiæ alicujus se arbitrantur, præsuntque in civili regimine : in quibus non est vera ac salutaris sapientia, dum exterioribus et terrenis magis quam æternis intenti sunt, et de temporalibus potius quam divinis ac spiritualibus curant. Rursus per Theman, spirituales et religiosi seu contemplativi intelliguntur, qui si inaniter gloriari inceperint, vel carnaliter affici, infusam veramque sapientiam perdunt. Periit consilium, illud utique quod est unum de donis Spiritus Sancti, a filiis hujus sæculi;2 inutilis facta est sapientia eorum carnalis : imo multum nociva, quia a vera felicitate retraxerunt.3 Prudentia enim carnis, mors est. Descendite in voraginem, id est, profunde vos humiliate, et iram Dei omnipotentis declinare curate, habitatores Dedan, id est, mundani, qui de carnis nobilitate vos jactatis, aut carnalibus affectibus inhæretis. Dedan quippe cognitio interpretatur. Istis ergo dicendum est illud Malachiæ : Nonne pater unus omnium nostrum?4 nonne Deus unus creavit nos? Quoniam perditionem Esau, id est eorum qui fortes sunt ad perpetrandum opera vitiosa, adduxi super eum, videlicet damnationem æternam. Esau autem quercus interpretatur. Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita ejus, et celari non poterit. Omnia enim impiorum peccata deducentur in publicum, Christo testante :5 Nihil absconditum quod non reveletur. Hinc monet Apostolus : Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui manifestabit consilia cordium, et revelabit abscondita tenebrarum.67

Relinque pupillos tuos, id est, ad imitationem pravitatis non attrahas eos : sicut de quibusdam ait Psalmista, Dimiserunt reliquias suas parvulis suis ;8 et ego faciam eos vivere, vita virtutum per caritatem et gratiam. Vel, Relinque eos, permittendo et persuadendo, ut religionem sanctam introeant, ubi si ordinem digne observent, erunt filii Dei carissimi. Porro, quod transgressores legis divinæ vindictam Dei nequaquam effugiant, ipsemet Dominus monstrat per hoc, quod etiam innocentes, electos ac virtuosos, variis adversitatibus tribulationibusque exercet. Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia in maledictionem erit Bosra, id est omnis anima vel persona contra æquitatem munita, quæ justitiæ se opponit, nec veritati stabiliter acquiescit, et omnes civitates ejus, id est societates ei conformes. Bosra autem interpretatur munita.

Auditum audivi a Domino, id est verbum salubre, et legatus ad gentes missus sum. Hoc dicat prælatus seu princeps fidelis, quem Deus ad custodiendum gregem sibi commissum transmittit : qui ad spirituales pugnas hortari debet suos, dicendo : Congregamini per caritatem et sapientiam salutarem, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata ; consurgamus in prælium contra aciem vitiorum et invisibilium æmulorum.

Ecce parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. Hoc Dominus loquitur omni terreno, superbo et vitioso, qui quanto amplius se magnificare, ceterisque præferre conatur, tanto a Deo altissimo minor ac vilior reputatur. Ideo in Proverbiis Salomon ait : Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum. Arrogantia tua decepit te, qui habitas in cavernis petræ, id est in duritia proprii sensus, in pertinacia animi, in derisione cordis tui lapidei, et apprehendere niteris altitudinem collis, id est dignitatem ecclesiasticam, scientiamque inflantem, seu eminentiam aliquam. Horum corda non intrat Spiritus Sanctus, qui super humiles requiescit. In tantum autem superbia nostra decipit nos, ut proprias iniquitates, vilitates, ingratitudines, defectuositates, atque pericula non pensemus : quod si faceremus, humiles utique efficeremur, et subesse potius quam præesse appeteremus.9

Nunc autem ista est natura superbiæ, ut pro eo quod homo deberet se Deo tanto humilius subdere, quanto plura ab ipso bona sortitus est, et quo plura mala commisit; econtrario de bonis a Deo concessis vanissime extollatur, nec quam vilis factus sit per peccata, intueatur.10 Unde, non obstante quod revera vilissimus sit, aliis cupit præferri et præfici. Quum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Qui et in Evangelio protestatur: Qui se exaltat, humiliabitur.11 Superbis enim Deus resistit.1213 Hinc in Job: Si ascenderit usque ad cœlum superbia impii, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.1415 Et erit Idumæa, id est plebs terrena quærens carnalia commoda, deserta a Spiritu Sancto, et data diabolo, in tantum ut omnis qui ejus calamitates mente gustaverit, obstupescat.

Ecce quasi leo ascendet ipse diabolus de superbia Jordanis, id est de illorum tumore, spiritualique pompa, qui de ipsa sua humilitate spiritualique vita superbiunt. Jordanis quippe, descensus humilis interpretatur. Et quidam incauti, de suo spirituali profectu et diuturno labore adepta humilitate, stultissime intumescunt, aliosque despiciunt: quibus a se vastatis ac victis, ascendit diabolus tanquam leo rugiens, quærens quem devoret.16 Ad pulchritudinem robustam, id est ad auferendum per suas tentationes spiritualem decorem, de corde eorum qui fortes ac perfecti videntur. Non enim satiatur sanguine animarum atrocissimus homicida, habens fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.17 Unde et uno spirituali dejecto, animatur ad impugnandum alium, quamvis perfectiorem. Et quis erit electus quem præponam ei, puta diabolo? quasi dicat Dominus Deus: Nemo suis viribus prævalebit.

Audite consilium Domini quod iniit de Edom, id est contra crudeles, et viros sanguinum immisericordes. Edom equidem cruentus interpretatur. Si non dejecerint, id est, imo dejicient, eos parvuli gregis, id est inferiores et minores spiritus maligni, qui sunt de grege primi apostatæ angeli; nisi dissipaverint cum eis habitaculum, id est corpora eorum. Hi enim homines vitiosi a quacumque tentatione facillime superantur, eorumque corpora vitiis substernuntur: quorum damnatio atque punitio tanta est, ut quicumque eam audierint, expavescant.

Moralitas ista nimis extenditur, idcirco percurrere cogor, et in summa aliquid dicere. Ad Damascum. Damascus civitas deliciosissima fuit et est, interpretaturque, sanguinem bibens. Nomine ergo Damasci, voluptuosi, carnales, gulosi signantur: qui omnes inordinatis replentur affectibus, et diabolicarum tentationum gladiis incessanter gravissime in anima vulnerantur, et tanto miserabilius, quo minus attendunt aut sentiunt. Denique isti dissolventur in morte, et loca pristinæ voluptatis relinquent. Quærentes quoque judicium Dei effugere, angustiis atque doloribus instar parturientium tenebuntur. Juvenes autem Damasci cadent in ejus plateis, dum in lata sæculi via et voluptatis libertate ruunt lapsu peccati.

Ad Cedar, et ad regna Asor. Cedar, calligo seu tenebræ; Asor vero, sagitta luminis interpretatur. Per Cedar itaque, diffames et vitiis denigrati, atque erroribus implicati; per Asor autem, pungitivi et callidi, qui suam pravitatem justitia palliant apparenti, et verbis mordacibus quasi sagittis apparenter lucidis, sed vere provocativis, alios lædunt, intelliguntur. Hos vastat, impugnat, occidit rex Babylonis, id est princeps totius inordinationis diabolus; daturque ei a Deo licentia irruendi in eos, et cuncta eorum opera inficiendi intentione perversa, suggestione pestifera, affectione illicita. Qui camelos eorum et pecora, id est desideria sensualitatis, et opera carnis, in suam redigit potestatem: captivi enim ab ipso tenentur ad ipsius voluntatem, secundum Apostolum. Insuper disperguntur in omnem ventum passionum atque inanium doctrinarum. Fiunt18

Ps. xc, 13. vers. 32. quoque habitaculum draconum, id est malignorum spirituum, venenatorum et callidorum, de quibus fertur in Psalmo : Conculcabis leonem et draconem. Et dispergam eos qui sunt attonsi in comam. Hoc quibusdam clericis præsertim timendum est, qui contra Decretalem crispantes fovent capillos.

Adversus Elam. Elam interpretatur despiciens. Itaque contra aliorum despectores et irrisores, qui in tantum viliores sunt his quos despiciunt, quo amplius intumescunt, quo vehementius spernunt, quo sibi plus placent : contra hos, inquam, fit sermo Dei, quod omne eorum robur peribit, et gravissimis suppliciis affligentur.

Footnotes

  1. Ibid. VIII, 12; XIII, 50; etc. ↩

  2. Is. xi, 2. ↩

  3. Rom. viii, 6. ↩

  4. Malach. ii, 10. ↩

  5. Matth. x, 26; ↩

  6. Marc. iv, 22. ↩

  7. I Cor. iv, 5. ↩

  8. Ps. XVI, 14. ↩

  9. Is. LXVI, 2. ↩

  10. Jer. II, 36. ↩

  11. Luc. XIV, ↩

  12. Jacob. IV, 6; ↩

  13. 11; XVIII, 14. ↩

  14. Job XX, 6, 7. ↩

  15. 1 Petr. V, 5. ↩

  16. 1 Petr. V, 8. ↩

  17. Job XL, 18. ↩

  18. 17; 19; 20; 23-26; 28-33; II Tim. II, 26. ↩

Chapter 70 of 75