Skip to the text

Articulus 71

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUINQUAGESIMI : VERBUM QUOD LOCUTUS EST DOMINUS DE BABYLONE.

POSTQUAM Jeremias in diversis capitulis de plurimorum populorum vastatione per Chaldæos seu Babylonios facta prophetavit, nunc postremo contra Babylonem vaticinatur, et imperii ejus destructionem describit, quoniam potestate sibi concessa abusi fuerunt Chaldæi, et contra Deum erecti. Fuerunt autem quasi virga et flagellum Dei in punitione peccantium; sed sicut virga, correcto filio, in ignem projicitur, ita et ipsi quum satis percussissent ac tenuissent Judæos, a fonte totius justitiæ Deo æterno hostibus suis sunt traditi.

Dan. v, 30.

Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu, id est per ministerium, Jeremiæ. Annuntiate in gentibus, id est, ubique vulgate, qui nova percipere et promulgare soletis; levate signum, quod Chaldæi devicti sunt, ostendendo vexillum eorum qui ipsos vicerunt. Dicite : Capta est Babylon per Persas ac Medos, confusus est Bel deus seu idolum Babylonis, victus est Merodach. Per quem quidam intelligunt regem Babylonis nomine Balthasar, a Medis ac Persis occisum. Alii asserunt quod Merodach nomen sit idoli Babyloniorum, sicut et Bel : quæ idola in destructione Babylonis confusa et victa narrantur, quoniam terram et populum se colentem, tunc adjuvare non potuerunt. Hinc subditur : confusa sunt omnia sculptilia eorum, superata sunt idola eorum. Quoniam ascendet contra eam, scilicet Babylonem, gens ab aquilone, scilicet Persæ ac Medi, qui respectu Babylonis versus aquilonem situati feruntur, quæ ponet terram ejus in solitudinem, occidendo et auferendo inde Chaldæos; et non erit qui habitet in ea, id est Babylonia seu Babylonica urbe, quæ interim inhabitata non fuit, ab homine usque ad pecus; et moti sunt, et abierunt, id est, tam ipsi Chaldæi, quam eorum pecora, de terra ista ablati sunt. Loquebatur autem Jeremias de futuro per modum præteriti.

In diebus illis venient filii Israel, id est illi qui de decem tribubus simul cum duabus tribubus in Babylonia tenebantur, et filii Juda, id est duæ tribus, etiam cum tribu sacerdotali Levitica, qui omnes per Juda frequenter signantur; ambulantes et flentes, vel ex dolore peccatorum, vel ex recordatione destructionis templi atque Jerusalem, vel ex ingenti lætitia, quod liberati de captivitate gentilium, ad solum natale et locum cultus divini redirent, properabunt, desiderio Terræ sanctæ, et propter viarum discrimina, et domum Domini

5 sui quærent in Sion, id est Jerusalem, vel in monte in quo templum primum steterat, et secundum reparatum est tempore Esdræ. Ibi enim Deum devotionaliter coluerunt sub Esdra et Nehemia, Aggæo et Zacharia, juxta illud Nehemiæ:12 Quater in die et quater in nocte confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.

Interrogabunt viam: quæ inter Babyloniam et Judæam longissima, eisque ignota erat. Huc, scilicet ad Jerusalem, facies eorum venient. Babylone namque destructa, regnavit Darius rex senex modico tempore: post quem imperavit Cyrus, qui primo sui imperii anno dedit Judæis licentiam redeundi ad propria, et instaurandi Jerusalem, templumque in ea, ut scribitur primo Esdræ libro.3 Et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur, id est, firmo pacto et stabili amicitia Deo adhærebunt, nec ultra ad idololatriam declinabunt generaliter sicut ante. Istud quantum ad electos illius plebis oportet accipere. In Christi autem adventu electi ex illis Deo perfectissime sunt uniti, increduli autem ab ipso omnino relicti sunt, de quibus ait Apostolus:4 Pervenit ira Dei super eos usque in finem. Quod etiam supra iste Propheta prædixit.5 Nec ipsi Judæi queunt negare, quin a destructione Jerusalem per Romanos, a Deo sint relicti in hac captivitate longissima atque gravissima. Aliqui tamen affirmant, quod in Hebræo habetur, Fœdere in sæculum: et forte dictio illa Hebraica utrumque significat.

Grex perditus factus est populus meus, id est Judæi quando a Chaldæis partim occidebantur, partim in captivitatem Babylonicam ducebantur. Pastores eorum, videlicet reges et sacerdotes, idololatræ ac pseudoprophetæ, seduxerunt eos malo exemplo et informatione perversa, ut dictum est sæpe, feceruntque vagari in montibus, in quibus vagam idololatriam exercebant. De monte in collem transierunt: quia in locis excelsis idola coluerunt; obliti sunt cubilis sui, id est templi, in quo fideles in

A Deo requiescere, et per contemplationem quasi obdormire in Domino debent. Omnes qui invenerunt, comederunt eos, et hostes eorum, puta Chaldæi et ceteri, dixerunt: Non peccavimus, vastando Judæos, pro eo quod ipsi Judæi peccaverunt Domino decori justitiæ, id est primæ et exemplari pulchritudini totius æquitatis et sanctitatis, qui essentialiter justus est, et ipsa justitia, fonsque universæ justitiæ ac virtutis, et exspectationi patrum eorum Domino, id est ipsi Domino, quem patres eorum exspectaverunt constanti fiducia, juxta illud Isaiæ: Deus judicii Dominus, beati omnes qui exspectant eum;6 et in Psalmo, Exspectans exspectavi Dominum.7 Quoniam itaque Judæi frequenter Deum patrum suorum dereliquerunt, idola venerantes, reputabant inimici eorum se non peccare persequendo occidendoque eos: in quo tamen erraverunt, quia crudeliter nimis et impia intentione, cupiditate, et ambitione illud fecerunt.

Recedite, o Judæi, de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini, habita a Cyro rege redeundi licentia; et estote quasi hædi ante gregem, id est, imperterrito, forti, et hilari animo redite. Quoniam ecce suscito et adducam in Babylonem congregationem multarum gentium, id est exercitus Darii regis Medorum et Cyri regis Persarum, de terra aquilonis respectu Chaldææ; et præparabuntur adversus eam, scilicet Babylonem, et in die capietur Babylon, scilicet clara luce, sicut infra dicetur. Sagitta ejus, videlicet congregationis gentium venientium contra Babylonem, quasi viri fortissimi interfectoris, id est, acuta et penetrans erit: sicque adverbium, Quasi, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum. Non revertetur vacua, id est, sine effectu non erit, sed tanget atque occidet. Fuerunt enim in regum istorum exercitu validissimi sagittatores. Et erit Chaldæa in prædam, id est, ab hostibus suis prædabitur; omnes vastantes eam Persæ et Medi replebuntur spoliis Chaldæorum, ait Dominus. Cujus ratio subditur, dirigitque Propheta eloquium ad A Chaldæos :

Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes hereditatem meam, id est, in devastatione, expugnatione, et spoliatione Judææ seu plebis Judaicæ, malitiose gavisi estis, et præsumptuose locuti, quasi vestris viribus cuncta perfeceritis; quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, id est, cum grandi aviditate et voracitate irruistis super populum meum, quemadmodum vituli esurientes effundunt se super gramina, et mugistis ut tauri, eos horribilibus clamorosisque verbis terrendo.

Hinc Confusa est, id est, per Persas et Medos confundetur, mater vestra nimis, utpote Babylon, quæ fuit in regno Chaldææ metropolis, quemadmodum secundo Regum mulier sapiens dixit ad Joab : Quæris subvertere matrem civitatum in Israel?8 Et adæquata pulveri, id est omnino dejecta, quantum ad principales ipsius partes, quæ genuit vos : quia in Babylone magna pars Chaldæorum genita fuit ; vel, Genuit vos, quantum ad præsidentialem hanc sublimitatem, qua ceteris gentibus imperatis. Ecce novissima erit in gentibus, id est, vilissima reputabitur, quæ prima et gloriosissima fuit, deserta a proprio populo, invia, id est, publicus transitus non erit per eam propter animalia venenosissima in ea, et arens, id est privata fluentis Euphratæ fluvii, quem Persæ et Medi per diversos meatus a Babylone retraxerunt, et pristinum ejus alveum siccaverunt. Ab ira Domini, id est effectu et ultione divinæ justitiæ, non inhabitabitur, sed redigetur tota in solitudinem, id est, hominibus inhabitabilis fiet. Omnis qui transibit per Babylonem. Jam dixit quod invia erit, quomodo ergo transietur per eam? Et respondendum, quod armati et congregati ad invicem tendunt per eam, secundum Hieronymum, qui asserit quod tempore suo et ante fuit locus venationis. Stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus, id est, de tam gravi ac varia vastitate ipsius mirabitur, et præ stupore sibilum oris formabit.

14

Præparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum, id est, emissarii universi; non parcatis jaculis, quia Domino peccavit per crudelitatem, superbiam, etc. Clamate adversus eam, cohortando vos mutuo contra eam. Ubique dedit manum, id est, ad omnia pene regna vastanda potestatem suam extendit; vel, Ubique dedit manum, promittendo auxilium sibi confœderatis et caris. Ceciderunt fundamenta ejus, et destructi sunt muri ejus. Loquebatur autem Jeremias de futuro tanquam præterito, propter certitudinem prophetiæ. Quoniam ultio Domini est : id est, divina voluntate et ope completa est ista Babylonis destructio per Medos Persasque. Ultionem accipite de ea : secundum quod ultio est effectus justitiæ, non iræ per vitium. Non enim ad peccandum Deus licentiat vel hortatur. Sicut fecit aliis gentibus et terris vestris, facite ei.

Dispergite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis, id est, seminatores agrorum, collectoresque fructuum tollite inde, ut terra inculta remaneat. A facie gladii columbæ, id est ob nimiam ferocitatem ac cædem Babylonii regis :9 qui cur vocetur columba, dictum est vicesimo quinto capitulo. Qui etiam columba forsitan nuncupatur, ob stoliditatem seu veræ sapientiæ defectum, præsertim in idololatria apparentem, quemadmodum in Osee de populo decem tribuum legitur :10 Ephraim quasi columba seducta, non habens cor.

Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.11 Hoc intelligendum est de gentibus alienis quæ fuerunt in Babylone, et ea vastata, redierunt ad sua, atque fugerunt ut poterant. Et istud in Isaia sub eadem forma verborum habetur : imo pene omnia quæ in isto capitulo itemque sequenti capitulo, de Babylonis pressura scribuntur, in diversis capitulis Isaiæ leguntur. Allegationes autem causa brevitatis omitto.

Grex dispersus Israel, id est, duodecim tribus per diversas terras divisæ et captæ tenentur. Leones ejecerunt eum, id est, reges fortes et atroces, de propria terra hunc populum expulerunt. De quibus regibus sequitur : Primus comedit eum rex Assur, id est, ante regem Babylonis rex Assyriorum populum Israel, potissime decem tribus, graviter oppressit, cepit, ac devoravit, quemadmodum quarto Regum describitur.12

Novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis, id est, vehementius devastavit, afflixit, et debilitavit. Non enim decem tribus tam dire afflictæ fuerunt ab aliquo rege Assyriorum, ut duæ a rege13

Babylonis. Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego visitabo, id est puniam, regem Babylonis, et terram, id est populum ejus.

Quod fuit in Balthasar rege a Persis occiso impletum :14 qui licet tempore destructionis Judææ nondum exstiterit, tamen patrum suorum peccatis consensit, tenuitque Judæos captivos : idcirco juste punitus est.

Sicut visitavi regem Assur. Regnum quippe Assyriorum Deus per Chaldæos et Nabuchodonosor regem destruxit. Et reducam Israel, id est captivos de regno Juda, ad habitaculum suum, videlicet ad Judæam, tempore Esdræ; et pascetur Carmelus et Basan, id est populus in his locis habitans, in monte Ephraim et Galaad, et saturabitur anima ejus, id est, abundanter aletur. Quod si corporaliter impletum non est in Judæis post reversionem de Babylone, spiritualiter tamen impletum est post Christi adventum per Apostolorum prædicationem, qui in locis his plurimos converterunt, spiritualibusque divitiis ac epulis saginaverunt, sicut de hoc superius plenius dictum est.

In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quæretur iniquitas Israel, et, id est, si quæsita fuerit, non erit; et peccatum Juda, et non invenietur : quoniam propitius ero, id est, clementer ignoscam, eis quos reliquero, id est, ab hostibus suis eruero ac reduxero. Distinguit autem Dominus hoc loco inter Judam et Israel, idcirco per Israel intelliguntur hi qui de decem tribubus inter alias duas fuerunt captivi, et in Judæam reducti : qui tempore Esdræ et postea sæpe Domino fideliter servierunt. Melius tamen et verius istud ad tempus Christi refertur, quando electæ reliquiæ duodecim tribuum per electionem gratiæ salvæ factæ sunt, Christique sanguine ac Baptismo penitus emundati, quemadmodum supra copiose deductum est.15

Super terram dominantium, id est Chaldæorum plurimis nationibus imperantium, ascende tu, popule Cyri ac Darii regum, et super habitatores ejus visita, id est, vindictam inflige; dissipa et interfice eos qui post eos sunt, ait Dominus, id est auxiliatores eorum, juxta illud Isaiæ : Omnis qui supervenerit, gladio cadet. Et fac juxta omnia quæ præcepi tibi per inspirationem occultam sive angelicam, vel per propheticam prænuntiationem.16 Vox belli audietur in terra, scilicet Chaldæorum, et contritio, id est destructio, magna. Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ, id est regnum Babyloniæ, quod diversas gentes vastavit? Unde quod ait, Universæ terræ, hyperbolice sumitur. Quomodo versa est in desertum, id est in solitudinem redacta, Babylon in gentibus, id est præcipua inter gentes? Illaqueavi te, id est, per Persas et Medos te improvise occupavi et cepi. Quum enim Euphraten hinc inde divisissent, per arentem alveum ejus ingressi sunt Babylonem. Et capta es, Babylon, et nesciebas, id est, de tali modo vincendi urbem nil suspicabaris. Inventa es et apprehensa ab hostibus tuis, quoniam Dominum provocasti. Quasi diceret : Non humana, sed divina virtute sic victa es.

Imo secundum doctores, mirabilius fuit quod Babylon capta fuit, quam quod ædificata.

Aperuit Dominus thesaurum suum, id est, divitias omnipotentiæ suæ in Chaldæorum punitione monstravit, et protulit vasa iræ suæ, id est, instrumenta suæ vindictæ super Chaldæos effudit; vel, Protulit vasa iræ suæ, dando adversariis Chaldæorum arma, quibus dejicerent eos; quoniam opus, id est effectus justitiæ, est Domino in terra Chaldæorum. Venite ad eam ab

25 extremis terræ, id est a finibus regnorum Cyri ac Darii; aperite portas civitatum vestrarum, ut exeant de eis, qui conculcent eam, scilicet Babylonem. Tollite de via lapides, et redigite in acervos, id est, impedimenta veniendi auferte, et interficite eam, id est habitantes in Babylone; nec sit quidquam reliquum, id est, nil in ea vivum permaneat. Vœ eis, quoniam venit dies visitationis, id est punitionis eorum.

Consequenter ponitur ratio, cur Deo disponente, aliqui de Babylonia evaserunt. Vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion, id est in Jerusalem, ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus, id est, ad hoc effugient et loquentur, ut in Jerusalem profiteantur Babylonem destructam in ultionem peccati Chaldæorum, quo templum Dei in Jerusalem combusserunt.

Annuntiate in Babylonem, id est contra eam, plurimis, scilicet omnibus qui tendunt arcum. Consistite, o sagittarii, adversus eam per gyrum, et nullus evadat, nullus scilicet de genere Chaldæorum exsistentium in Babylone. Reddite ei secundum opus suum, id est, juxta quod meruit, quia contra Dominum erecta est per superbiam atque blasphemiam, adversus Sanctum Israel, id est Deum, sanctificatorem Israelis, et Sanctum Sanctorum, quem Israel colit: de quo scriptum est in Isaia, Redemptor noster Dominus exercituum, Sanctus Israel nomen ejus. Idcirco cadent juvenes ejus, scilicet Babylonis, in medio ejus, gladio Persarum atque Medorum; et omnes viri bellatores ejus conticescent, id est, adversariis resistere non audebunt, sed ut victi obmutescent. Ecce ego ad te, superbe Balthasar rex Babylonis, dicit Dominus, quia venit dies tuus, utpote dies visitationis, id est occisionis tuæ. Et cadet superbus iste, et corruet, et non erit qui suscitet eum, nisi in die judicii. Fuit enim a Persis seu Medis occisus, ut legitur Danielis quinto, ubi Daniel loquitur ei: Tu quoque non humiliasti cor tuum, sed adversus Dominatorem cœli elevatus es. Et succendam per manus hostium ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. Circa quod aliqui dicunt, quod Persæ et Medi non combusserunt nec destruxerunt urbes regis Babylonis, sed alia quæ in circuitu urbium erant.

Hœc dicit Dominus: Calumniam sustinent filii Israel, scilicet de decem tribibus, capti in Babylonia, et filii Juda simul. Omnes qui ceperunt eos, tenent in captivitate eosdem, nolunt dimittere eos. Redemptor eorum fortis, imo omnipotens, Dominus exercituum nomen ejus: ideo facile ei est liberare. Judicio, id est censura sapientiæ suæ, defendet causam eorum, quæ inter eos vertitur et Chaldæos, ut exterreat terram Chaldææ, id est habitantes in ea, et commoveat habitatores Babylonis, modo quo subditur:

Gladius Persarum et Medorum veniet ad Chaldæos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes et ad sapientes ejus. Gladius ad divinos ejus: qui sibi usurpabant quod Dei est, scilicet prænuntiare futura pure contingentia; qui stulti erunt: quia invenientur mentiti Babylone vastata, cui prospera divinabant. De quibus in Isaia multa scribuntur. Gladius ad thesauros ejus, qui diripientur: quia virtute belli obtinuerunt Persæ ac Medi divitias Babylonis. Nec obstat quod per Isaiam Dominus ait: Ecce ego suscitabo super eos (utpote Babylonios), Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint. Nempe hoc dicitur, quod principaliter quærebant interitum Chaldæorum et Babylonis ruinam. Siccitas super aquas ejus erit, id est super Euphraten, qui per medium Babylonis currebat, et arescent: non quod aqua, manendo aqua, sicca fiat sive arescat, quum humiditas sit ei connaturalis; sed idcirco hoc dicitur, quia fluvius Euphrates a solito loco fuit abductus, ejusque alveus desiccatus. Quia terra sculptilium est Chaldæa, id est idololatriis dedita, et in portentis gloriatur, id est, in mendacibus signis, impiisque figmentis, divinationibus atque auguriis, prout in

27

28

29

30

31

32

Is. XLVII, 4.

Dan. v, 30.

Ibid. 22, 23.

33

34

35

36

37

38

Is. XLVII, 9, 12-15.

Ibid. xiii, 17.

Isaia legitur : Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua.17

Propterea habitabunt dracones in Babylone cum fatuis sicariis : per quos intelligunt quidam homines silvestres, alii dæmones in effigie talium apparentes, juxta quod in Isaia fertur ad Edom : Occurrent dæmonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum.

In eodem Isaia quoque fertur de Babylone : Pilosi saltabunt ibi, et respondebunt ibi ululæ et sirenes in delubris voluptatis. Et inhabitabunt in ea struthiones : quæ pennas habent, sed volare non valent : de quarum natura in Job habetur. Et non inhabitabitur Babylon ab hominibus in æternum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham : id est, quantum ad hoc quod non inhabitabitur Babylon, similis erit subversio ejus subversioni Sodomæ et Gomorrhæ.

Ecce populus veniet ab aquilone, scilicet exercitus Cyri ac Darii, et gens magna, et reges multi, videlicet Cyrus et Darius, et qui eis se in auxilium junxerunt, consurgent a finibus terræ, id est a diversis regionibus valde remotis : sicut regina Saba dicitur venisse in Jerusalem a finibus terræ. Arcum et scutum apprehendent; crudeles sunt et immisericordes. Unde in Isaia de eis prædicitur, quod parvulis atque lactantibus non miserebuntur.18 Vox eorum quasi mare sonabit, præ multitudine vociferantium contra Chaldæos, et collisione armorum. Super equos ascendent contra te, filia, id est plebs, Babylonis. Audivit rex Babylonis, videlicet Balthasar, famam eorum, et dissolutæ sunt manus ejus, id est, virtus ejus contabuit præ pavore; angustia apprehendit eum.

Postremo, quod sequitur, Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, usque ad id, voce captivitatis Babylonis commota est terra, supra sub eadem forma scriptum est atque expositum.19 Unde sicut ibidem expositum est de rege Babylonis contra Idumæam, ita hic exponendum est de rege Medorum sive Persarum contra Babylonem veniente. A voce, id est a rumore, captivitatis Babylonis, commota est terra, id est, habitantes in terra ubique vehementer mirati sunt, et clamor inter gentes auditus est, aliis gaudentibus, aliis dolentibus, quamvis dolentes de hoc fuerint pauciores.20

Footnotes

  1. II Esdr. IX, 3. ↩

  2. 5 *Dominum Deum suum ↩

  3. I Esdr. I, 1-4. ↩

  4. I Thess. II, 16. ↩

  5. Jer. XXXI, 31-40. ↩

  6. Is. XXX, 18. ↩

  7. Ps. XXXIX, 2. ↩

  8. II Reg. xx, 19. ↩

  9. Jer. xxv, 38. ↩

  10. Osee vii, 11 ↩

  11. Is. xiii, 14. ↩

  12. IV Reg. xv-xviii. ↩

  13. IV Reg. xxv. ↩

  14. Dan. v, 30. ↩

  15. Rom. xi, 5. ↩

  16. Is. xiii, 15. ↩

  17. Is. XLVII, 12. ↩

  18. Is. XIII, 18. ↩

  19. Jer. XLIX, 19, 20. ↩

  20. Matth. xii, 42. ↩

Chapter 71 of 75