Skip to the text

Articulus 72

DE TROPOLOGIA EJUSDEM CAPITULI QUINQUAGESIMI.

QUOD Babylonii, quum varias gentes et populum Dei vastassent, a Persis et Medis vincuntur, et tunc populus Dei eripitur, atque ad sua regreditur, et Deum suum quærit in Sion : id figuravit, quod hi qui sunt flagella Dei in punitione peccantium, potissime electorum, et id ipsum crudeliter vitioseque faciunt, quum alios puniunt, tunc et ipsi dispereunt atque damnantur, quemadmodum pater correcto filio virgam jactat in ignem. Hoc in Hun-

Dnis ac Vandalis, ceteris quoque nonnullis nationibus et tyrannis Christianos vastantibus, constat impletum. Propterea in Isaia Dominus loquitur : Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est ; et erit, Quum impleverit Dominus cuncta opera sua in Sion, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur.1

Porro istis ita deletis, fideles qui opprimebantur per eos, vexationibus eruditi, convertuntur ad Deum, et in ecclesiastica congregatione eum requirunt. Insuper A Babylon, quæ interpretatur confusio, figura est mundi, vitiorum inordinationibus pleni. Idcirco per irrecuperabilem Babylonis dejectionem, totius mundi hujus inferioris finalis exterminatio, irrecuperabilisque destructio figuratur : de qua scriptum est in Isaia, Ecce Dominus nudabit terram, et dissipabit eam, defluxit orbis ;2 itemque in Apocalypsi, Væ, væ Babylon civitas illa magna et fortis, quia una hora venit judicium ejus.3

Grex perditus factus est populus meus, scilicet christianus, qui peccando perit, et dæmoni servit. Cujus perditionis subditur causa : Pastores eorum seduxerunt eos, vel mala eorum laudando, vel vitia non reprehendendo, vel impia conversatione peccandi audaciam tribuendo, vel debitam informationem non impendendo, vel directe ad illicita inducendo. De hoc præinducta sunt multa. Feceruntque vagari in montibus superbiæ, præsumptionis, ambitionis, atque in altis, magnis, et mirabilibus super se.4 Obliti sunt cubilis sui, id est ecclesiæ, vel claustri, seu cujuslibet loci ad devotionem ordinati et congrui, malentes esse in foro hominumque tumultu, quam in ecclesia, claustro, aut loco secreto, ad vacandum soli Deo, ut dulciter requiescant in eo, quum tamen dicat Salvator : Intra cubiculum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito.5 Omnes qui invenerunt, comederunt eos. Tales enim ab invisibilibus hostibus spiritualiter devorantur. Etenim dæmonum cibus sunt impii : fluvium quippe absorbent.6

Recedite de medio Babylonis, id est a confusione peccati et consortio mundanorum, dicente Apostolo :7 Exite de medio eorum. A quibus ad minus recedendum est mente, ne consensu eorum vitiosis communicemus operibus ; et dum convenienter fieri potest, expedit prorsus ut corporaliter se ab illis homo elonget ac subtrahat. Nempe qui tangit picem, inquinabitur ab ea, et qui communicat superbo, induet superbiam ;8910 cum perversisque pervertetur quispiam. Et estote quasi hœdi ante gregem, ut sicut hœdus gregem prævenit, et saliendo præcurrit, sic alios in humilitate, patientia, mansuetudine præveniatis, atque cum corde promptissimo ac ferventi Domino ministretis : sicque ante illos in via mandatorum et semita consiliorum præcurrere studeatis, et vestro fervore, alacritate ac perseverantia, corda inflammetis pigrorum.11 Talis fuit sanctus David, totis viribus ludens et saliens ante arcam.1213

Exsultatis, et magna, id est præsumptuosa, loquimini, diripientes hereditatem meam. Hoc contra injustos qui fidelium bona diripiunt, aut fideles dejiciunt, et præsertim contra hos qui ecclesiastica bona aut religiosorum possessiones sibi usurpant. Effusi estis sicut vituli super herbam. Hoc competit his qui concupiscentiarum suarum fervorem sequuntur, et super carnalia bestialiter effunduntur. Mugistis ut tauri. Hoc agunt crudeles et animosi, qui clamando et comminando alios terrere nituntur. Confusa est mater vestra, id est ecclesia malignantium, societasque iniqua, et adæquata pulveri; novissima erit corruens in infernum.

Grex dispersus Israel, id est, populus christianus per vitia et errores divisus est. Leones, id est dæmones tentatores crudeles et fortes, ejecerunt eum de ecclesiastica unitate, de individua caritate, de mystico corpore Christi. Primus comedit eum rex Assur, id est spiritus superbiæ ad impia dirigens. Assyrii namque dirigentes interpretantur. Novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis, id est spiritus luxuriæ, qui hominem totum deordinat, enervat, consumit, bestialemque efficit. Reducam Israel ad habitaculum suum : quia nonnullos per superbiam luxuriamque a dæmonibus absorptos, Deus omnipotens misericorditer reparat, sanat et salvat, ut fide et caritate sint in habitaculo Ecclesiæ militantis, deinde fruitione et visione beata in habitaculo Ecclesiæ triumphantis.

Vox belli in terra. Militia est enim vita hominis super terram, in qua electi contra diabolum, mundum, et propriam carnem incessabiliter præliantur.14 Et contritio magna. Major siquidem pars hominum, hostibus istis succumbit. Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ? Hoc electi de diabolo maxime dicent in die judicii, quando et dicent :15 Ubi est, mors, aculeus tuus? Ad quod illud Apocalypsis pertinet : Projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui seducit universum orbem;16 illud quoque Isaiæ, Visitabit Dominus super militiam cœli, et claudentur in carcere.17 Quomodo versa est in desertum Babylon? id est, omnis terrena voluptas, inordinata confusione peccati repleta est. Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas. Sic peccatores, qui Deum provocare non metuunt, repente et improvise tolluntur de medio, a dæmonibus mentaliter strangulantur, eorumque laqueis irretiti, ad inferos pertrahuntur, quemadmodum in Evangelio diviti dicitur : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te :18 quæ autem parasti, cujus erunt? Et Apostolus ait : Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.19 Hoc est quod Ecclesiastes inducit : Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo et aves laqueo, sic homines capiuntur tempore malo, quum eis extemplo supervenerit.20 Inventa es ab adversariis tuæ salutis, et apprehensa in iniquitatibus tuis. Hoc contra eos qui tempore juventutis et sospitatis negligunt per arctam viam incedere, tempore infirmitatis aut senii pœnitentiam agere proponentes. Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ : quod in die judicii apertissime fiet, singulis quoque reprobis in morte contingit, qui secundum suam duritiam et impœnitens cor, thesaurizant sibi iram in die justi judicii Dei.21

Vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, id est, qui mundum et ea quæ mundi sunt, fugiunt, nec cum reprobis, mundi vanitatibus tentationibusque vincuntur; ut annuntient in Sion, id est inter electos, devotos et religiosos, seu in Ecclesia, ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus, id est damnationem ac pœnas perpetuas eorum qui Deo contempto, vanis atque caducis inhæserunt, et alios scandalizando spiritualiter destruxerunt, suaque corpora, quæ templum Spiritus Sancti esse debuerunt, et interdum fuerunt, mancipaverunt diabolo, exhibendo ea arma iniquitatis peccato.22

Consistite adversus eam, scilicet Babylonem, per gyrum, et nullus evadat. Reddite ei secundum opus suum; juxta omnia quæ fecit, facite ei, quia contra Dominum erecta est. Hic loquitur Dominus contra collectionem hominum mundanorum, carnalium, superborum, qui a dæmonibus obsidentur, ita quod nullus eorum pœnas æternas evadere valet. Sed et angeli sancti contra eos mittuntur, et qua mensura mensi sunt, remetietur eis :23 ita quod quantum glorificaverunt se, in deliciisque vixerunt, tantum de luctu atque suppliciis rependitur ipsis.24

Ecce ego ad te, superbe, dicit Dominus, qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam;2526 quia venit dies tuus, scilicet dies mortis ac damnationis, quando pro temporali ista, infelici, ac obtenebrata superbia, æternaliter deprimeris et opprimeris, multo pœnalius quam si universa terræ moles super pectus alicujus jaceret. Et cadet superbus, et non erit qui suscitet eum ad veniam. Timeant hæc superbi, qui idcirco superbiunt, quia mente cæcati sunt.

Hæc dicit Dominus : Calumniam sustinent filii Israel, id est electi, qui in sæculo isto multipliciter infestantur a pravis, a quibus vastantur, tenentur, nec volunt eos in pace dimittere. Redemptor eorum fortis; judicio defendet causam eorum. Unde in Evangelio ait Salvator, quod Deus cito faciet vindictam servorum suorum.27 Cui ait Psalmista : Quoniam tu fecisti judicium meum et causam meam.28 Job quoque ab Eliu dictum est :29 Causa tua quasi impii judicata est, causam judiciumque recipies. Haud dubium quin ab eo, de quo fatetur Psalmista : Qui custodit veritatem in sæculum, facit judicium injuriam patientibus.30

Footnotes

  1. Is. x, 5, 12. ↩

  2. Is. xxiv, 1, 4. ↩

  3. Apoc. xviii, 10. ↩

  4. Ps. cxxx, 1. ↩

  5. Matth. vi, 6. ↩

  6. Job xl, 18. ↩

  7. II Cor. vi, 17. ↩

  8. Ps. xvii, 27. ↩

  9. Eccl. xiii, 1. ↩

  10. Eccli. xiii, 1. ↩

  11. Ps. cxviii, 32. ↩

  12. II Reg. vi, 5, 14. ↩

  13. II Reg. vi, 6, 14. ↩

  14. Job vii, 1. ↩

  15. 1 Cor. xv, 55. ↩

  16. Apoc. xii, 9. ↩

  17. Is. xxiv, 21, 22. ↩

  18. Luc. xii, 20. ↩

  19. 1 Thess. v, 3. ↩

  20. Eccle. ix, 12. ↩

  21. Rom. ii, 3. ↩

  22. Rom. vi, 13. ↩

  23. Matth. vii, 2. ↩

  24. Apoc. xviii, 7. ↩

  25. 1 Petr. v, 5. ↩

  26. Jacob. iv, 6; ↩

  27. Luc. xviii, 8. ↩

  28. Ps. ix, 5. ↩

  29. Job xxxvi, 17. ↩

  30. Ps. cxlv, 7. ↩

Chapter 72 of 75