Articulus 73
EXPLANATIO CAPITULI QUINQUAGESIMI PRIMI : HÆC DICIT DOMINUS : ECCE EGO SUSCITABO.
1
2
3
4
ADHUC contra Babylonem agit sermo divinus, ejus destructionem nunc plane, nunc sub parabolis exprimens. Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem, et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me per tumerem superbiæ, per idololatrias atque blasphemias, quasi ventum pestilentem, ita quod cor eorum simile fuit hujuscemodi vento infectivo, quoniam alios multipliciter infecerunt ac subverterunt Chaldæi. Vel, Quasi ventum pestilentem, id est exercitum Cyri ac Darii, qui instar nocentissimi venti subverterunt Babylonem et populum ejus. Et mittam in Babylonem ventilatores, videlicet Persas ac Medos, qui Babylonios hinc inde currere atque diffugere faciebant. Ideo sequitur : et ventilabunt eam, et demolientur terram ejus, domos destruendo, terræ nascentia occupando, divitias rapiendo, homines occidendo; quoniam venerunt, id est venient, super eam undique in die afflictionis suæ, id est tempore divinitus præordinato ad destruendam Babylonem. Non habitabit (sive Non tendat) qui tendit arcum suum, et non ascendet loricatus : id est, sagittarii et armati seu loricati Babylonis, contra Medos et Persas resistere non valebunt, nec jacula mittere, atque consurgere. Nolite, o Medi et Persæ, parcere juvenibus ejus, videlicet Babylonis, interficite omnem militiam ejus; et cadent interfecti in terra Chaldœorum, et vulnerati in regionibus ejus, id est provinciis ei subjectis; vel una totalis regio pluraliter nominatur, juxta diversas suas portiones regulis sive principibus subditas. Quoniam non fuit viduatus, id est omnino relictus, Israel et Juda, id est duodecim tribus, quantum ad eos qui a Chaldæis vexati fuerunt, a Domino Deo suo, qui fuit sponsus et vir Synagogæ, quemadmodum nunc Ecclesiæ : qui etsi populum suum temporaliter affligi permisit, non tamen in toto deseruit. Terra autem eorum, scilicet filiorum Israel, repleta est delicto a Sancto Israel, id est permissive a Deo : juxta illud Isaiæ, Quare nos errare fecisti de viis tuis ? Vel, per hoc quod recesserunt a Deo sanctificante Israelem, idcirco permisit eos ad tempus affligi ut purgarentur, non ut penitus interirent. Effugite de medio Babylonis, filii Israel, ut salvet unusquisque animam suam, id est, vitam suam a morte præservet. Nolite tacere super iniquitatem ejus, id est, culpam et pœnam pro culpa illatam Chaldæis, ubique ad gloriam Dei et ad declarationem justitiæ ejus narrate ; quoniam tempus ultionis ejus, scilicet Babylonis, est Domino : quoniam ad Dominum pertinet debito tempore peccata illius ulcisci. Vicissitudinem ipse Dominus retribuet ei, id est pœnam pro culpa, seu talia genera tormentorum, qualia aliis gentibus illa infixit.
5
6
7
Calix aureus Babylon in manu Domini, id est, rex seu populus Babylonis similis fuit aureo calici in manu Dei, qui per regnum Babyloniæ cetera regna vastavit. Hinc subditur : inebrians omnem terram, id est, habitantes in terra diversis tribulationibus abundanter adimplens. Unde quod ait, Omnem terram, per hyperbolen dictum est, quomodo libro primo Esdræ Cyrus rex ait, Omnia regna terræ dedit mihi Deus cœli.1 De vino ejus biberunt gentes, id est, poculum persecutionis ejus expertæ sunt, et inde commotæ sunt, per captivitatem et mortem, ac varias animæ affectiones. Subito cecidit Babylon, et contrita est: quia ut præcedenti dicebatur capitulo, improvise capta est.2 Tollite resinam ad dolorem ejus, id est, ad medendum ejus doloribus medicinalia adhibete, si forte sanetur: quod ex zelo justitiæ ironice dicitur.
Curavimus Babylonem, et non est sanata, etc. Istud secundum Glossam est verbum angelorum sanctorum, qui ad custodiam Babylonis fuerant delegati, dicentes: Curavimus, id est, curare et bene gubernare voluimus, Babylonem, instigando eam ad bona, et pro ejus protectione satis agendo; et non est sanata a læsionibus gravissimorum facinorum, quoniam bonis instinctibus non acquievit. Derelinquamus eam, cessando ab ejus defensione atque custodia, propter incorrigibilitatem ipsius, et quia divina æquitas id requirit ut inimicis tradatur, et eamus unusquisque ad terram suam, id est ad mansiones terræ viventium ac patriæ Beatorum, vel ad alia loca terræ, in quibus ex commissione divina aliqua operari habemus. Juxta hunc modum refert Josephus in templo Jerusalem a Romanis destructo, destructione ejus jam imminente, voces angelorum auditas: Transeamus ex his sedibus. Quoniam pervenit usque ad cœlos judicium ejus, id est, a Deo exsecutionem requirit, ita quod suis criminibus meretur damnationis judicium sibi inferri. Quemadmodum enim opera virtuosa dicuntur ad cœlos ascendere, cœlosque penetrare, et coram Deo commemorari; ita et quædam graviora peccata: sicut ad Cain Dominus protestatur, Vox sanguinis fratris tui clamat ad me.3 Et elevatum est usque ad nubes, id est, causa damnationis eorum vehementer excrevit.
Protulit, id est, in lucem deduxit, et se acceptare monstravit, Dominus justitias nostras. Hoc dicitur in persona justorum Judæorum, a Babylonica captivitate redeuntium, qui orationes suas et actus virtutum in aliena terra a Deo acceptos confitebantur.
Acuite sagittas vestras, o Persæ et Medi, implete pharetras sagittis contra Chaldæos. Suscitavit Dominus spiritum regum Medorum, id est, Dario regi Medorum, et regibus sibi opem ferentibus Dominus inspiravit ut veniant contra Chaldæam; et contra Babylonem mens ejus est, id est propositum Dei, ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui, id est, æquitas Dei requirit peccata Babyloniorum puniri, maxime quod templum ejus irreverenter destruerunt, et vasa templi Dei in fana idolorum suorum posuerunt.4 Deinde Balthasar usus est eis sine reverentia in luxuriosis suis conviviis, ut legitur in Daniele. Rex Medorum, utpote Darius, contra Babylonem a Domino suscitatus est, id est motus et roboratus. Super muros Babylonis levate signum vos, cives Babylonis, sicut venientibus adversariis, levatur signum in muro; augete custodiam contra Medos et Persas, levate custodes in turribus, ut circumspiciant undique, præparate insidias contra hostes. Quod autem totum hoc ironice dicitur, ostendunt verba subjecta: quia cogitavit Dominus et fecit, id est, statim nunc faciet, quodcumque locutus est per Prophetas contra habitatores Babylonis.
Quæ habitas super aquas multas, id est, plebs Babylonica super fluvium Euphraten habitans, locuples in thesauris: quia multa regna tributaria erant sub rege Babylonis; venit finis tuus pedalis præcisionis tuæ, id est, qua penitus et quasi radicitus usque ad infimum delearis. Juravit Dominus Deus exercituum per animam suam. Hoc, quantum ad animam, metaphorice dicitur, intelligendo per animam, mentem seu spiritum, qui est ipsemet Deus. Quoniam replebo te, o Babylon, hominibus, scilicet hostibus tuis, quasi brucho, id est in copia magna :5 juxta illud in Isaia, Congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus. Super te celeuma cantabitur, id est, de tua occisione hostes gaudebunt. Celeuma autem vocatur canticum vindemiatorum, quod vino copioso expresso, decantant cum gaudio.
Qui fecit terram in fortitudine sua, id est propria potestate, præparavit, id est, convenienter produxit atque disposuit, orbem in sapientia sua; et prudentia sua, id est practica sua rerum creatarum scientia increata, extendit cælos6, id est, certam quantitatem et dimensiones congruas secundum dictamen suæ immensæ scientiæ tribuens eis. Dante eo vocem, id est ad ejus præceptum, multiplicantur aquæ in cælo, scilicet nubes, nives, et pluviæ in aere. Qui levat nubes ab extremo terræ, id est, virtute caloris solis, et per causas naturales, elevat vapores a mari Oceano, terram cingente seu ambiente, et etiam ab aliis locis aquaticis; fulgura in pluviam fecit, id est, terminavit, quia in magnis imbribus fulgura cessant, et produxit ventos de thesauris suis, id est de suæ potestatis divitiis, seu locis nobis occultis. Ista superius habita sunt atque exposita.
Stultus factus est omnis homo a scientia, id est, comparatione divinæ, increatæ, infinitæ sapientiæ Dei, omnis homo insipiens est, et quasi scientia carens. Vel, Stultus factus est a scientia utique sua carnali et superstitiosa. Vel, Stultus factus est a scientia, in quantum per scientiam suam inflatus est, juxta illud Isaiæ : Sapientia tua et scientia tua decepit te. Confusus est omnis conflator in sculptili, id est artifices idolorum atque figurarum sive imaginum superstitiose factorum, quia mendax est conflatio ejus, id est, idolum quod formavit, vanum est, nec tale quale putatur. Responsa quoque quæ dantur per idola, frequenter mendosa sunt. Quia non est spiritus in eis, id est, in sculptilibus istis seu idolis non est spiritus vitæ sive anima, ita quod materia illa informetur ab aliqua forma vitali : spiritus tamen maligni inhabitant eam, atque adsistunt. Vana sunt opera, id est idola ista, quia mendacia, nec numinis quidquam habentia : fiuntque frustra, quia ad beatitudinem non perducunt, sed ab ea impediunt; et risu digna, id est deridenda. Quid enim tam fatuum, ut opus manuum mortalis artificis adorare? Et tempore visitationis suæ peribunt, id est, dum Babylon fuerit capta, ejus idola destruentur. Vel, si generaliter intelligatur, sensus est, quod in Christi adventu per Apostolorum prædicationem, idola gentium sint per universum mundum destructa, secundum illud Zachariæ : In die illa, dicit Dominus, disperdam nomina idolorum de terra.7
Non sicut hæc, pars Jacob, id est, Deus, qui est pars quam Jacob patriarcha, et populus ex eo descendens, elegit et coluit, non est sicut hæc opera vana seu idola. De ipso nempe ait Psalmista :8 Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum. Et infra in Threnis :9 Pars mea Dominus, dixit anima mea. Quia qui fecit omnia, scilicet Deus verus, universorum creator, ipse est, id est, verum, plenum, et incommutabile esse habet. Qui ait ad Moysen :10 Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Vel, Ipse est Deus verus, et pars Jacob. Et Israel, id est fideles et electi ex populo Israel, sunt sceptrum hereditatis ejus, id est regia ejus hereditas seu hereditarius populus, tanquam a Deo gratiose possessus, atque ad bona gloriæ præordinatus. De qua cantatur in Psalmo :11 Redemisti virgam hereditatis tuæ ;12 et in Isaia, Hereditas mea Israel. Cui et in Deuteronomio Moyses loquitur :13 Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Dominus exercituum, id est angelicarum virtutum supernorumque agminum, nomen ejus.
Deinde Babyloni ejusque regi Dominus ait : Collidis tu mihi, ad ostensionem justitiæ meæ secundum meam ordinationem, vasa belli, id est bellica instrumenta gentium alienarum, et etiam ipsas gentes, et ego collidam in te, o Babylon, gentes, id est habitantes in te: quas occiderunt Medi: et disperdam in te regna, id est homines regnorum tibi subjectorum; vel, te destruendo, regna quoque tibi subjecta hostibus tuis subdentur. Collidam, id est, per Persas et Medos occidam seu destruam, in te equum et equitem ejus, id est equos et sessores eorum. Et juxta hunc sensum subditur: collidam in te currum et ascensorem ejus: per singulare intelligendo plurale. Collidam in te virum et mulierem, senem et puerum, juvenem et virginem; et collidam in te duces et magistratus. Et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldææ omne malum, id est pœnam pro omni malo, quod fecerunt in Sion, templum destruendo, et Judæos crudelissime perimendo, in oculis vestris, o Judæi, qui in Babylonia estis captivi.
Ecce ego ad te, mons pestifer, id est, urbs Babylon, qui corrumpis universam terram, id est, plurimas nationes occidis, atque ad vitia pertrahis, et gravissime scandalizas. Dicitur autem Babylon mons, propter eminentiam suæ potentiæ ac præsidentiæ. Et extendam manum meam super te per Persas ac Medos, et evolvam te de petris, id est de firmitatibus tuæ structuræ, et dabo te in montem combustionis, id est, ab hostibus combureris, erisque similis monti combusto. Et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamento, id est, de materiis tuæ ruinæ non denuo construeris; sed perditus eris, id est, destructus manebis, in æternum. Aliqua horum conveniunt Babyloni, quantum ad ædificia; aliqua, quantum ad habitantes in ea, sicut corrumpere universam terram.
Levate, o adversarii Babylonis, signum in terra, id est indicia vestra sive vexilla ad pugnam; clangite buccina in montibus, animando et provocando vos contra Chaldæos. Sanctificate, id est, ad divinæ justitiæ demonstrationem ordinate et confirmate, super eam, id est contra Babylonem, gentes vestri exercitus; annuntiate contra illam regibus Ararat, id est Armeniæ, Menni et Ascenez, id est regionum illarum; numerate contra eam Taphsar, id est exercitum; adducite equum quasi bruchum aculeatum, id est equos in copia, qui sint audaces atque veloces. Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, etc. Et commovebitur terra Chaldææ, et turbabitur: per terram habitatores ejus intelligendo; quia evigilabit, id est, publice in actum procedet, contra Babylonem cogitatio Domini, quæ ante quasi dormiens apparebat differendo vindictam, ut ponat terram Babylonis desertam.
Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, Deo eis resistente, qui ante auxiliabatur eis; habitaverunt in præsidiis, non audentes egredi contra hostes. Devoratum est robur eorum, id est ab hostibus superatum, Deo corda eorum infirmante ac perterrente, et facti sunt quasi mulieres, id est infirmi ac pavidi. Incensa sunt tabernacula ejus, videlicet Babylonis, contriti sunt vectes ejus ab hostibus portas Babylonis frangentibus. Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntient regi Babylonis Balthasar, quia capta est civitas ejus a Persis ac Medis, a summo usque ad summum, id est ab una ejus extremitate usque ad aliam. In civitate enim tam grandi, et in tam magno negotio, diversi hinc inde currebant ut regi improvisam urbis vastitatem insinuarent. Et vada præoccupata sunt, id est aquæ Euphratæ, per cujus alveum introierunt Medi, vada Euphratæ per alios meatus ab urbe divertentes, et paludes incensæ sunt, id est habitacula in eis locata, et viri bellatores ipsius Babylonis conturbati sunt de adversariorum ingressu atque adspectu.
Quia hæc dicit Dominus: Filia Babylonis, id est plebs urbis istius, quasi area, id est domus frugibus plena; tempus trituræ ejus, id est, tempus venit quo habitatores ejus excutiantur de ea, quemadmodum blada excutiuntur de culmis et area. Adhuc modicum temporis restat, et veniet tempus messionis ejus, id est deletionis ejus totalis a terra.
Consequenter ipsa Jerusalem, scilicet
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33 populus ejus, contra Babylonem conqueritur: Comedit me, et devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis, id est, populum Jerusalem variis modis consumpsit ac spoliavit; reddidit me quasi vas inane, populum vulnerando, et civitatem inhabitabilem faciendo. Absorbuit me quasi draco, multos crudeliter perimendo, replevit ventrem suum teneritudine mea, id est me tenera et delicata ac nobili per cultum unius Dei ac templum, †quæ in Jerusalem frequenter vigebant, satiando affectum suum suppliciis meis; et ejecit me de pristino statu ac loco. Iniquitas adversum me, id est persecutio mihi ab eo et suis injuste, scilicet prava intentione crudeliterque illata, et caro mea, id est corpus meum ab ipso tam dire afflictum, super Babylonem, id est, contra eam clamat, et ultionem requirit, dicit habitatio Sion, id est populus Judæorum in monte Sion moratus, et templum consistens in eo; et sanguis meus a Babyloniis fusus, super habitatores Chaldææ vindictam expostulat, dicit Jerusalem.
Hanc autem orationem ostendit se Dominus exaudisse. Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego judicabo causam tuam justo judicio, et ulciscar ultionem tuam, id est, exsequar vindictam iniquitatis commissæ in te; et desertum faciam mare ejus, id est, fluvium Euphraten ab alveo suo avertam, et siccabo venam ejus, id est locum per quem introiit Babylonem: a quo loco retraxerunt Persæ ac Medi Euphratæ aquas. Est autem consuetudo linguæ Hebrææ, quamlibet magnam congregationem aquarum, mare vocare, sicut in Evangelio legitur, mare Tiberiadis. Et erit Babylon in tumulos, ædificiis ejus in terram collapsis, habitatio draconum, stupor et sibilus, id est objectum seu materia stuporis et sibili admirantium de ejus ruina, eo quod non sit habitator in ea, in qua ante tam innumerabiles commorabantur.14
Simul ut leones rugient, id est, Babylonii victi, præ doloribus atque miseriis suis horribiles sonos emittent, sicut leones dum superantur, et excutient comas, id est, crines suos præ angustiis extrahent, veluti catuli leonum, qui dum capti sunt, ex indignatione ac dolore capillos suos extrahere asseruntur. In calore eorum ponam potus eorum: id est, vino quod bibent Babylonii, calefient, et inebriabo eos permissive, ut sopiantur dormiendo, ut moris est ebriorum, et dormiant somnum sempiternum, id est interficiantur, et non consurgant ad vivendum in sæculo isto. Quemadmodum enim in Daniele habetur, Balthasar rex Babylonis urbe sua obsessa, grande fecit convivium optimatibus suis, et factus jam temulentus, jussit vasa templi Dei ad mensam suam afferri, eademque nocte occisus est et ceteri secum.15 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hœdis: id est, sine repugnatione et reclamatione ab hostibus necabuntur, quemadmodum oves quum ad mortem ducuntur, obmutescunt neque resistunt.
Quomodo capta est Sesach, id est Babylon? quæ et supra ita vocata est:16 quo innotescit, ineptum esse quod quidam ibidem per Sesach intelligit regem Ægypti; et comprehensa est inclyta universæ terræ, id est Babylon, quæ fuit inter civitates cunctas præclara? Et ascendit super Babylonem mare, id est copiosus tumultuosusque populus Medorum atque Persarum; multitudine fluctuum, id est acierum seu infestationum, ejus operta est Babylon, quia succubuit eis. Factæ sunt civitates ejus, id est urbes Chaldææ, quarum Babylon erat metropolis, in stuporem, ita quod de earum dejectione admirati sunt plurimi; terra inhabitabilis, etc., quantum ad Babylonem, in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis, id est aliquis homo frequenter seu solito more, seu seorsum, sicut prædictum est plenius. Et visitabo super Bel in Babylone, id est, idolum Babyloniorum nomine Bel per Medos confringam, ejusque cultores occidam, et ejiciam quod absorbuerat, de ore ejus, id est, divitias Babyloniorum idolum istud colentium, quas ab aliis violenter tulerunt, Persis Medisque dabo; et non confluent ad eum, puta ad Bel, ultra gentes in Babylonem, ut ibi ipsum adorent.
Egredimini de medio ejus, videlicet Babylonis, populus meus, id est, Judæi in ea morantes, ut salvet unusquisque animam suam, id est, vitam præservet, ab ira furoris Domini, id est a punitione imminente Chaldæis ex divina justitia. Dicuntque aliqui, quod Judæi ex revelatione divina præmoniti, et forsitan per Danielem prophetam, egressi sunt Babylonem antequam vastaretur. Et ne forte mollescat cor vestrum, id est, timore resolvatur ex perceptione advenientium contra Babylonem, et timeatis auditum, id est rumorem, qui audietur in terra Chaldææ de ferocitate ac robore Persarum ac Medorum contra Chaldæam properantium. Et veniet in anno auditio de interfectione regis Babylonis ac populi ejus, ideo eum non habetis timere; et post hunc annum auditio, id est promulgatio de licentia vobis data per Cyrum redeundi ad propria, et iniquitas in terra, quia Persæ ac Medi crudelissime et impia intentione perversoque fine vastaverunt Chaldæam, idolis quoque servierunt, et dominator super dominatorem, quoniam Dario tempore modico imperanti, statim in imperio Cyrus successit.
Et laudabunt super Babylonem, id est, de ejus destructione divinam collaudabunt justitiam, cœli et terra, id est habitantes in eis, videlicet Beati in patria, et fideles in via, et omnia quæ in eis sunt, id est universæ virtutes et vires justorum, juxta illud in Psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt, nomini sancto ejus. Quia ab aquilone, id est plaga aquilonari, venient ei prædones, videlicet Medi et Persæ; et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israel, id est, sicut Babylonii Judæos in terra sua interfecerunt, sic de Babylone cadent occisi in universa terra Chaldææ, vel in quacumque a Medis fuerint inventi.
Deinde sermo dirigitur ad Judæos: Qui fugistis gladium Medorum irruentium super Chaldæos, inter quos habitastis, venite, redeundo in Judæam, et nolite stare in Chaldæa. Recordamini procul Domini, id est, a terra Chaldææ memores estote Dei qui in Jerusalem habitationem sibi elegit, et Jerusalem ascendat super cor vestrum, attendendo qualiter sit destructa, et curando de ejus reparatione. Ad quod respondent Judæi: Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium, id est irreverentiam templo Dei a Chaldæis illatam, et contumeliosam nostræ plebis dejectionem. Operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni, videlicet infideles et reprobi, super sanctificationem domus Domini, id est super templum Dei in Jerusalem, quod Chaldæi funditus subverterunt. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super sculptilia Babylonis, idola ejus conterendo, et in omni terra ejus mugiet vulneratus, id est, per totam Chaldæam ab hostibus suis sic vulnerabuntur Chaldæi, quod præ dolore miserabiliter instar bestiæ mugient, verba formare non valentes. Si ascenderit Babylon in cœlum, et firmaverit in excelso robur suum, id est, quantumlibet se jactaverit atque præsumpserit, roborataque fuerit, ad me venient vastatores ejus, ait Dominus, id est, Persæ et Medi ad me exsistentem ubique, specialiter autem ibi, ubi aliquid specialiter operor, confluent; qui quum Babyloniorum peccata ulcisci cœpero, in Babylone specialiter ero, et ibi venient isti vastatores ad me, tanquam exsecutores justitiæ meæ.
Vox clamantis de Babylone, id est, hominum in Babylone cadentium miserabiles voces hinc inde audientur, et contritio, id est destructio, magna de terra Chaldæorum audienda est; quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam, id est, præsumptuosa verba Babyloniorum compescuit et fecit cessare; et sonabunt fluctus eorum, id est populi Babyloniorum, quasi aquæ multæ, graviter ejulando, gemendo, clamando; dedit sonitum vox eorum, id est, in altum excrevit. Quia venit super eam, id est su-
51
52
53
54
55
56
45
46
48
Ps. cii, 1.
49
50
B
C
D per Babylonem, prædo, videlicet rex sive exercitus Medorum prædantium terram Chaldææ, et apprehensi sunt fortes ejus ab hostibus, et emarcuit arcus eorum, id est, bellicis suis instrumentis uti non valuerunt;17 quia fortis ultor Dominus, qui nullum peccatum relinquit impunitum, reddens retribuit Babyloni quod meruit, Babyloniorumque corda formidolosa fecit ac tabida. Deo enim corda terrente ac tabefaciente, nemo potest resistere. Et inebriabo principes et sapientes ejus, duces et magistratus, id est, doloribus eos replebo vel vino: quia (ut dictum est) in convivio a Balthasar celebrato, vino æstuaverunt, et nocte immediate sequenti fuerunt perempti. Ideo sequitur: et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur ante diem judicii, ait Rex universorum, qui solus propria auctoritate præsidet cunctis, et legem regiminis præstituit universis; Dominus exercituum, nomen ejus: quem et Platonici appellaverunt patrem regemque deorum, quem et numina, ut inquiunt, perhorrescunt.
Hæc dicit Dominus: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igne comburentur. Hæc fecerunt Persæ ac Medi muro et portis Babylonis, de cujus dispositione et forma aliquid in fine hujus capituli inseram. Et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, id est, ædificia Babylonis, maximis populorum ac gentium laboribus, divitiis atque expensis constructa, redigentur in pulverem.
Postremo describit Jeremias historiam brevem, in qua destructio Babylonis sensibili facto præfigurata narratur. Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ, quum pergeret cum Sedecia rege Juda in Babylonem in anno quarto regni ejus. Tunc enim, ut dictum est supra, Sedecias ad Nabuchodonosor regem profectus est in Babylonem pacifice, ut ei ferret encænia, et de quibusdam secum tractaret ac responderet. Saraias autem erat princeps prophetiæ. Quod quidam exponendo, affirmant quod fuit inter Levitas, divina præconia, psalmos, et vaticinia Prophetarum in templo canentes, principalis; vel, Princeps prophetiæ vocatur, tanquam præcipuus exsecutor prophetalis sermonis in sibi commissis. Videtur enim fuisse vir devotus et virtuosus, et sancti Jeremiæ consocialis. Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, scilicet in epistola vel libello, omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem in capitulo isto ac præcedenti.
Et dixit Jeremias ad Saraiam: Quum veneris in Babylonem, et videris, id est, diligenter consideraveris atque inspexeris, et legeris omnia verba hæc, forsitan coram aliquibus Judæorum, pro consolatione eorum; dices: Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, etc. Quumque compleveris legere librum istum, id est, totum perlegeris, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten currentem per Babylonem; et dices: Sic submergetur, id est, vastitate et destructionibus opprimetur, seu aquis tribulationum operietur, Babylon, et non consurget ad pristinum statum, a facie afflictionis, id est ab ipsa afflictione sibi præsenti, quam ego adduco super eam, dejiciendo eam per Medos, et dissolvetur a sua integritate, firmitate et nexu.
Hucusque verba Jeremiæ tenduntur. Unde sequens capitulum, epilogus est libri Jeremiæ hucusque protenti.
Footnotes
Chapter 73 of 75